Immagini della pagina
PDF
ePub

Nec certius quidquam statuere ausus sum

30,14,2 ut quo die captam hostem uidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet. iunctam P coniunctam 2. Cf. 1,46,5 ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur; 29, 29, 12 sororis filiam Hannibalis.. matrimonio sibi iungit; 1,46,9 Arruns Tarquinius et Tullia minor.. iunguntur nuptiis; 24, 24, 6 Harmonia.. nuptiis Themisto iuncta; 6,34,9 quod iuncta impari esset; sed 32,38,3 filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere uelle.

28, 11,8 priusquam proficiscerentur consules ad bellum, moniti ab senatu sunt, ut in agros redducendae plebis curam haberent. moniti P admoniti 1. Insequente coniunctiuo cum monere longe sit usitatissimum, tamen etiam admonere interdum admissum est: 39, 27, 2 admoneant, re non uerbo eos liberos relinquant; 34,50, 4 gratias se.. agere, quod admoniti essent, ut tam pio tam necessario officio fungerentur; 3, 17, 10 admonere, ut uiderent, in quod discrimen rem publicam adducerent; cf. Hildebrandius specimen lexici L. p. 20.

30,3,4 inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat. miserat P dimiserat 1. Nec mittere curam nec dimittere curam alio Liuiano exemplo commendatur; illud habes Verg. Aen. 6, 85 mitte hanc de pectore curam; Hor. od. 3, 8, 17 mitte ciuilis super urbe curas; (cf. Liu. 40, 46, 15 mittere uere ac finire odium; 6,16,1 et 34,59,1 mittere ambages); hoc est apud Ouid. met. 1, 209 ille quidem poenas, curam hanc dimittite, soluit; met. 13, 217 rex iubet incepti curam dimittere belli. Wesenbergius Tidskrift for Philologi og Pædagogik IX 287 conicit omiserat (cf. 33, 20, 11 curam non omiserunt tuendae libertatis), quod tamen propter ex animo uix comprobari poterit; nec magis placet amiserat, quod Perizonius proposuit.

Praepositiones a sententiis alienas P inculcauit:

27,24,8 [a] fraude P; 28, 24, 10 ordine] in ordinem P; 28, 42,21 [in] italiam P; 28, 42, 22 [in] italiae P; 29,4,9 scipionem] a scipione P; 29,5,6 intra [in] finis P; 29, 14, 10 [cum] matronis P; 29, 24, 4 et [ex] carthaginiensibus P; 29, 37, 10 [pro] falsum P; 29,38,1 [de] ui P; 30,17,11 et [ad] nisi P; 30, 23,5 [in] italia P. 27,5,6 honores omnibus ad exsoluendam fidem consulis habiti. consulis a consule P. Cur Maduigius etiam nunc em. L. p. 392 sq. coniecturam suam fidem a consule (datam) sincerae sine dubio et genuinae Spirensis lectioni praeferat, equidem non uideo.

Weissenbornius, qui consulis recte edidit, conferri iubet 3, 19, 1 ut P. Valeri fidem exsoluerent et 2,27,1 promissa consulis fidemque senatus exspectabat.

Idem uitium in commissum est

27, 50, 9 curia] in curiam 3; 28, 3, 3 circa [in] mediterraneos 1; 28, 26, 5 antea [ad] Sucronem ; 28, 30, 1 Magonis] a Magone ; 28, 42, 15 [in] imperio ; 29, 1, 8 [ex] hinc extemplo 3; 29, 2, 16 [ab] equitibus 4; 29,3,2 quibus [cum] culpam 4; 29, 8, 11 ducem] a duce 2; 29, 29, 8 [a] sanguine Σ2; 29,31,3 et [in] Syphacem 2; 30,24,4 italiae] in italia Σ1.

Accedent praeterea

conscenderent.

29, 25,5 milites ut naues naues P in naues 2. Nam quamquam in naues conscendere minime est uitiosum (Cic. fam. 14,7,2; ad Att. 14, 16, 1) nec ab ipso Liuio uitatum, cf. 21, 49, 10 ad arma conclamatum est et in naues conscensum, tamen alibi Liuius constanter conscendere nauem usurpare uidetur, cf. apud Drakenborchium 22, 19,8; 36, 29, 4; 37, 11, 8; 44,35,14; 44, 45, 14, et cur uno illo loco de consuetudine sua deflexerit, facile intellegitur. 30, 21,9 dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno. anno P post anno 1. Sed post satis molestum uidetur nec omnino defenditur hoc loco 4, 20, 8 quod tam ueteres annales. . septimo post demum anno .. consulem habeant.

30, 13, 14 Masinissam .

[ocr errors]

esse etiam iuuenta incautiorem. iuuenta P ab iuuenta 1. Licet ab habeat defensionem, tamen melius abesse uidetur; nam cum iam pro etiam praebeat, ueri simile est ab consulto additum esse.

27,16,8 interroganti scriba, quid fieri signis uellet. — signis P de signis . De nudo ablatiuo cf. Draeger 12 § 243 p. 561, ubi ex Liuio exscribuntur 33, 27, 11 quidnam se futurum esse et 34, 24,3 quid.. futurum nobis est; de praepositione de addita cf. Draeger 12 § 286, 4 p. 629, ubi laudantur Liu. 5, 20, 3 quid de praeda faciendum censerent; 8, 20,11 quid placet de innoxia multitudine fieri; adde 26,33, 13 de iis rebus quid fieri uelitis, uos rogo Quirites. Vides quod in traditur minime esse uitiosum. Apud Augustinum quidem de ciu. dei I, 6, cuius Weissenbornius commonefecit, cum eadem res narretur, praepositio addita est: quid de signis deorum .. fieri iuberet.

27,17,17 isdem deinde castris tendebant. castris P in castris 3, cf. 44, 13, 12 quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; 27, 25, 13 consules binis castris consederunt; 27, 45, 12 isdem

an aliis considere castris; sed cum M. Mueller progr. schol. Stendal. 1871 p. 6 et ad Liu. 2,45,8 in append. exeg. doceat alibi quidem se tenere castris, semel tamen 36, 23,8 etiam in castris tenere poni, atque in castris, non castris, addi uerbis manere remanere continere durare haerere morari quiescere, etiam illo loco in castris ferri posse patet.

27,34,7 cum fama eius ageretur fama PFL de fama VR in fama . Quia L in quidem deleuit sed de non adscripsit, hanc praepositionem in 3 non infuisse, et in 4 demum additam esse ueri simillimum est; eam melius ab sermone Liuiano abesse apparet ex eis, quae Gronouius et Drakenborchius adnotauerunt.

Verba composita mutilauit Puteanus praepositionibus particulisue praecisis:

27,6,2 (e)dixit P; 27,31,2 exciuit] sciuit P; 27,40,10 in(composito P; 27, 42, 8 (e)ductis P; 27, 46, 11 exeundum] aeundum P, ubi a ex x corruptum est; 27,50, 10 inter (im)potentis P; 28, 2, 4 in (sub)sidiis P; 28, 8, 14 (in)ferret P; 28, 24, 11 (im)peri P; 28, 24, 14 (im)peri P; 28, 39, 9 ex (in)sperato P; 28, 42, 15 (de)legare P; 29,2,6 (in)struxissent P; 29, 12, 4 eo se a)uerterant P; 29, 20, 4 (e)uenisset P; 29, 32,6 (a)misit P; 29,34, 12 (in)uehentis P; 30, 1, 3 (prorogabatur P; 30, 10, 8 (op)pressissent P; 30, 18, 14 (a)missi P; 30,23,7 (ex)spectantis P; 30,28,5 (im)peratorum P.

Ad haec exempla accedunt non pauca, quibus uerbum compositum loquendi usu Liuiano uel flagitatur uel commendatur. Nam quamquam nonnullis locis ex eis, quos proponam, uerbum simplex ferri posse concedo, tamen quam amans sit Liuius compositorum, nemo ignorat qui uel mediocriter in sermonem eius inquisierit.

30,24,7 in conspectum ferme Africae prospero cursu euectum primo destituit uentus. euectum uectum P. Cum ceteris locis, qui similes sententias referant, constanter compositum usurpetur, hic quoque euectum praeferendum erat; cf. 21,50,1 ubi in altum euecti sunt; 25, 27, 10 duae classes. ., ubi prima tranquillitas maris in altum euexisset, concursurae; 28,30,3 freto in oceanum euectus; 29, 14, 11 in salum naue euectus; 37, 15, 9 placuit .. classe tota euchi ad portum Ephesi; 37, 23, 9 et ipse in altum euehitur; 37, 23, 10 sic in altum euectus erat; 37,24,2 in altum celeriter euectae naues; 37,29,8 laeuo tantum euecta cornu, ut amplecti et circumire dextrum cornu Romanorum posset; 44, 28, 16 Phanas inde progressi sunt et.. euecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.

[ocr errors]

30,20,2 iam non perplexe .. sed palam reuocant, qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. retrahebant 2 trahebant P. Retrahebant, quod propter reuocant necessario comprobandum est, contra Gronouium uindicauit Duker praeter alios locos laudans 21,63, 11 reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt; Puteani lectionem nuper etiam Wesenbergius Tidskrift IX 289 damnauit, qui tamen cum 30, 20,9 et 30, 30, 14 respiciens detrahebant commendaret, neglexit ab Romanis detractum esse Hannibalem, ab Carthaginiensibus retractum, cf. infra p. CI ad 29, 20, 5.

30,19,12 nam ad eum quoque legati ab Carthagine reuocantes in Africam .. uenerunt. reuocantes 2 uocantes P. Compositum, quod simplici praestare per se patet, eo certius praeferes, si contuleris, quomodo alibi de eadem re exponatur: 30,7,6 altera (sententia) Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam reuocabat; 30,20,2 non iam perplexe.. sed palam reuocant; 30,23,6 si Hannibal et Mago ex Italia non reuocarentur.

28, 19, 13 feminae puerique supra animi corporisque uires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.

propugnantibus R oppugnantibus VFL pugnantibus P. Quamquam in non propugnantibus sed oppugnantibus scriptum fuisse uidetur, tamen ut propugnantibus unum genuinum ducerem persuasit et ipsa res nec enim in acie decertant sed defendunt moenia et pugnant pro muro et quod paulo post § 18 legitur tum uicta oppidanorum uis deiectisque propugnatoribus occupantur muri; conferas praeterea locum simillimum 37,5,1 cum uiri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent. Ex hoc loco similibusque (10, 4,2 custodiae in portis, uigiliae uicatim exactae, arma tela in muros congesta; 24, 1,3 reficere muros ac portas telaque in propugnacula congerere cogebantur) illud simul apparet Wesenbergium Tidskrift IX 282 recte in muros cum gerunt iungendum censuisse, nec adsentiendum Maduigio in delenti et muros munientibus construenti. Quamquam hoc ipsum munientibus mihi admodum suspectum est: nec enim ueri simile uidetur, cum Romani scalis muros pluribus simul partibus scandere conarentur, partem oppidanorum muniendis muris operam nauasse, praesertim cum Romani tormenta machinasque non adhiberent, et non potius scandentes hostes repulisse. Videndum igitur, ne munientibus aut spurium aut corruptum sit.

27,24,9 Hostilium intentius monuit, ut in eo spem, non moturos

quicquam Etruscos, poneret, si ne quid mouere possent praecauisset. — praecauisset cauisset P. Ipsa sententia, maxime uoce possent, praecauisset flagitatur. Nam cum Hostilius ab senatu iussus sit § 7 cauere, ne qua occasio nouare cupientibus res daretur, Terentius eum monuit, ne exspectaret, dum Etrusci aliquid mouerent, et tum demum motum comprimeret, sed ut iam priusquam aliquid mouere conarentur prouideret ac praecaueret, ne omnino quidquam mouere possent. 9,17,15 et 33,7,4 ab insidiis praecaueret; 24,8,20 ad praecauendas similes clades; 24, 8, 13 prouidendum ac praecauendum; 39, 16,4. Praeterea, cum non moturos. . Etruscos praecedat, cum Σ4 mouere possent praeferendum uidebatur ei, quod in P legitur moueri posset.

29, 1,5 ubi dies, quae edicta erat, aduenit, arma equosque ostenderunt. edicta dicta P. Cum § 3 dictum sit diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit, non dixit, etiam hic edicta praestabat, cum praesertim diem edicere multo sit usitatius quam diem dicere. Weissenbornius quidem cum quae dicta erat ederet, uariationis, qua de eadem re modo edicere modo dicere adhiberetur, exempla laudat 34, 8, 6; 33, 14, 11; 22, 11,3 et 6. Sed 22,11,3 priore loco dixit ualet pronuntiauit, declarauit, professus est, altero legitur diem edixit, deinde in § 4 habes edicto proposito, § 6 cum dicto paruisset: hic igitur locus nihil omnino ad rem facit, quia non de eadem re uerba uariantur, sed, prout sententia dictioque poscit, aut simplex aut compositum recte adsumitur. Deinde 33, 14, 11 ad diem edictam legitur, dicere nusquam ibi apparet. 34, 8, 6 denique, quamquam ne hic quidem de eadem prorsus re agitur, uariatio Weissenbornii demum et Maduigii inconstantia effecta est, cum ederent § 5 edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur, § 6 ad diem, quam dixerat, conuenerunt: nam Bambergensis etiam § 5 dixit, ut § 6 dixerat, tradit. Quodsi cum codicibus quibusdam recentioribus, quos contuli et archetypum Bambergensis gemellum summa cum fide reddere alibi demonstrabo, dixit licuit in edixit mutare, cum eisdem etiam edixerat restituere licebit.

Quodsi Puteanum uerbis compositis praepositiones haud raro praue praecidisse, integras seruasse satis demonstratum est, uerbis simplicibus in P traditis, etsi idonea sunt, tamen composita in Σ seruata substituenda erunt, si modo non minus aut adeo magis, quam simplicia, sententia ac sermone commendantur. Velut

27,10,2 pertemptatis prius aliarum coloniarum animis-pertemptatis 1 temptatis P —, ubi pertemptatis uulgo editur, quia in P

« IndietroContinua »