Immagini della pagina
PDF
ePub

stativa rediit. Tum consules castra conjungunt: et Volsci Aequique afflictas vires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam40 dedit. fusis hostibus, etiam castra capta.

[ocr errors]

6

[ocr errors]

IX. Sic res Romana in antiquum statum rediit: secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno fuit. is, consulibus absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies Patrum superbiam ad plebem crimi- 5 natus, maxime in consulare imperium, tanquam nimium, nec tolerabile liberae civitati, invehebatur: Nomine enim ' tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius, quam regium, esse. Quippe duos pro uno domino acceptos, immoderata, infinita potestate: qui, soluti atque effre-10 'nati ipsi, omnes metus legum omniaque supplicia verte⚫ rent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis. Quod populus in se jus dederit, eo consulem usurum: non ipsos libidinem ac li-15 'centiam suam pro lege habituros.' Qua promulgata lege, quum timerent Patres, ne, absentibus consulibus, jugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur: qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum,20 relictum minarum atque terroris sit: 'insidiatum eum, et 'tempore capto adortum rempublicam. Si quem similem ejus priore anno, inter morbum bellumque, irati Di 'tribunum dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, jacente aegra civitate in colluvione omnium25 rerum, ad tollendum e republica consulare imperium laturum leges fuisse; ducem Volscis Aequisque ad oppug'nandam urbem futurum. Quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium, aut crudeliter, fecerint, diem dicere? accusare his ipsis judicibus,30 quorum in aliquem saevitum sit? Non illud consulare 'imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere: quam pacatam reconciliatamque Patri'bus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se de'precari, quo minos pergat, ut coeperit. Vos,' inquit Fa-35 bius, ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1. Illud.] Some copies read illum. If illud be retained, it must be understood as referring to the attempt of the tribune to intreduce a new law.

'potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem 'universorum, comparatam esse. tribunos plebis vos creatos, "non hostes Patribus. Nobis miserum, invidiosum vobis 40' est, desertam rempublicam invadi. non jus vestrum, sed 'invidiam, minueritis. Agite cum collega, ut_rem_inte❝gram in adventum consulum differat. ne Aequi quidem ac Volsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere. Agunt cum Terentillo 45tribuni: dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.

X. Lucretius cum ingenti praeda majore multo gloria, rediit. et auget gloriam adveniens, exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non exstitere. 5 Debebatur omnium consensu consuli triumphus: sed dilata res est, tribuno de lege agente. id antiquius consuli fuit. Jactata per aliquot dies quum in senatu res, tum að populum est. cessit ad ultimum majestati consulis tribunus, et destitit. tum imperatori exercituique honos suus 10redditus. Triumphavit de Volscis Aequisque triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret. Anno deinde insequenti lex Terentilla, ab toto relata collegio, novos agressa consules est. erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpi15cius. Eo anno coelum ardere visum: terra ingenti concussa motu est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carnem pluit: quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse fertur. qued intercidit, sparsum ita jacuisse per 20aliquot dies, ut nihil odor mutaret. 2 Libri per duumviros sacrorum aditi: pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus, caedesque inde fierent. inter cetera monitum, ut seditionibus abstineretur. Id factum ad impediendam legem, tribuni crim25inabantur, ingensque aderat certamen. Ecce, (ut idem in singulos annos orbis volveretur,) Hernici nunciant, Volscos et Aequos, etsi accisae res sint, reficere exercitus; Antii sunmam rei positam; Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere. id caput, eas vires belli esse. Ut haee 30dicta in senatu sunt, delectus edicitur: consules belli ad

1. Antiquius.] Vid. Lib. 1. § 32. note.

2. Libri.] The books of the Sybil are here referred to, the story of which is well known.

5

[ocr errors]

ministrationem inter se dispartiri jussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset. Tribuni coram in foro personare. Fabulam compositam Volsci belli, Hernicos * 1 ad partes paratos. jam ne virtute quidem premi liber*tatem populi Romani, sed arte eludi; quia, occidione pro-35 pe occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse, jam fides abierit, novos hostes quaeri. coloniam fidam, propinquam, infamem fieri. bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana. quam, oneratam armis, ex urbe praecipití agmine acturi essent, exsilio et40 relegatione civium ulciscentes tribunos. Sic, ne quid ' aliud actum putent, victam legem esse; nisi, dum in ́integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne ⚫ possessione urbis pellantur, ne jugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium. consentire omnes tribunos.45 nullum terrorem externum, nullum periculum esse. Cavisse Deos priore anno, ut tuto libertas defendi posset.' Haec tribuni.

6

[ocr errors]
[ocr errors]

XI. At ex parte altera consules in conspectu eorum, positis sellis, delectum habebant. eo decurrunt tribuni, concionemque secum trahunt. citati pauci, velut rei experiundae causa: et statim vis coorta. Quemcunque lictor jussu consulis prehendisset, tribunus mitti jubebat. 5 neque suum cuique jus modum faciebat, sed virium spe et manu obtinendum erat, quod intenderes. Quemadmodum se tribeni gessissent in prohibendo delectu, sic Patres in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. Initium erat rixae, quum discedere pop-10 ulum jussissent tribuni, quod Patres se summoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant; quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset. Multum et consules se abstinebant, ne cui in colluvione rerum majestatem suam contumeliae offerrent.15 Kaeso erat Quinctius, ferox juvenis, qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera, data a Diis, et ipse addiderat multa belli decora, facundiamque in foro; ut nemo, non lingua, non manu, promptior, in civitate haberetur. Hic, quum in medio Patrum agmine20 constitisset, eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impe

1. Ad partes paratos.] Were made to subserve the interests of a fuction.

tus tribunicios popularesque procellas sustinebat. Hoc duce, saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebs est.. 25qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse. Tum, prope jam perculsis aliis tribunis, A. Virginius, ex collegio unus, Kaesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis, quam conterruerat: eo acrius obsta 30re legi, agitare plebem, tribunos velut justo persequi bello.Accusator pati reum ruere, invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere: legem interim, non tam ad spem perferendi, quam ad lacesserdam Kaesonis temeritatem, ferre. Ibi multa, saepe ab juventute incon35sulte dicta factaque, in unius Kaesonis suspectum incidunt ingenium: tamen legi resistebatur. Et A. Virginius identidem plebi: Ecquid sentitis jam, vos, Quirites, Kaesonem simul civem et legem, quam cupitis, habere non posse? quanquam quid ego legem loquor? libertati 40' obstat, omnes Tarquinios superbia exsuperat. Exspec-'tate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viri'bus et audacia regnantem videtis.' Assentiebantur multi, pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.

[ocr errors]

XII. Jam aderat judicio dies, apparebatque, vulgo homines in damnatione Kaesonis libertatem agi credere. tum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos... sequebantur necessarii, principes civitatis. T. Quincti5 us Capitolinus, qui ter consul fuerat, quum multa referret sua familiaeque decora, affirmabat: Neque in Quinctia gente, neque in civitate Romana tantam indolem tam maturae virtutis unquam exstitisse. Suum primum militem fuisse, se saepe vidente pugnasse in hostem." Sp. 10Furius, missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis. "suis rebus venisse subsidio. neminem unum esse, cujus magis opera putet rem restitutam.' L.Lucretius, consulanni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare. cum Kaesone, memorare pugnas, referre egregia facinora, 15nunc in expeditionibus, nunc in acie: suadere et monere, juvenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum rerum ejus civitatis, in 'quamcunque venisset, suum, quam alienum, mallent civem esse. Quod offendat in eo, fervorem et audaciam 90' aetatem quotidie auferre; quod desideretur consilium, id in dies crescere. Senescentibus vitiis, maturescente

6

virtute, sinerent tantum virum senem in civitate fieri.' Pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque adolescentiae petendo, sibi, qui non dic-25 to, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium, orabat. Sed alii aversabantur preces, 1 aut verecundia, aut metu: alii, se suosque mulcatos querentes, atroci responso judicium suum praeferebant.

XIII. Premebat reum, praeter vulgatam invidiam, crimen unum ; quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat, 'Se haud multo post, quam pestilentia in urbe fuerat, in juventutem, grassantem in Subura, incidisse, ibi rixam natam es- 5 se, fratremque suum majorem natu, necdum ex morbo satis validum, pugno ictum ab Kaesone cecidisse semi'animem. Inter manus domum ablatum, mortuumque 'inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse.' Haec Volscio10 clamitante, adeo concitati homines sunt, ut haud multum abfuerit, quin impetu populi Kaeso interiret. Virginius arripi jubet hominem, et in vincula duci. patricii contra vi resistunt. T. Quinctius clamitat, Cui rei capitalis 'dies dicta sit, et de quo futurum prope diem judicium,15

[ocr errors]

◄eum indemnatum indicta causa non debere violari.” Tribunus, supplicium' negat sumpturum se de indemnato; servaturum tamen in vinculis esse ad judicii diem. ut, qui hominem necaverit, de eo supplicir sumendi copia populo Romano fiat.' Appellati tribuni medio decreto20 jus auxilii sui expediunt: in vincula conjici vetant: sisti reum, pecuniamque, misi sistatur, populo promitti, placere pronunciant. Summam pecuniae quantam aequum esset promitti, veniebat in dubium: id ad senatum rejicitur. Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est.25 vades dare placuit. unum vadem tribus millibus aeris obligarunt. quot darentur, permissum tribunis est. decem finierunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. Hic primus vades publicos dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. Judicii die quum excu-30

1. Aut verecundia, aut metu.] Either through modesty or fear. Modesty, because that Cincinnatus was a suppliant to them; fear, lest they should displease the enemies of Kaeso.

2. Atroci responso judicium suum praeferebant.] They discovered beforehand their opinion by a harsh answer.

« IndietroContinua »