Immagini della pagina
PDF
ePub

raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circuibat docebatque, Patrum id superbia 45 factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen ' in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatis'que, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Saepe ex injuria postmodum gratiam 50' ortam eoque melioribus usuras viris, quod annixurus 'pro se quisque sit, ut, quum 1 suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriaeque expleat desiderium." Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quae maxime ad muliebre ingenium 55efficaces preces sunt.

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant. at raptarum parentes tum maxime sordida veste, lacrymisque et querelis, civitates concitabant. Nec domi tantum índignationes continebant, sed congregabantur undique ad 5 Titum Tatium regem Sabinorum: et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriae pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi com10muniter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caeninensium, satis se impigre movent. ita per seipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, 15 vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in proelio obtruncat, et spoliat. duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium 20caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit_templo Jovis fines, cognomenque addidit Deo: Jupiter Feretri,' inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, 25' templumque iis regionibus, quas modo animo metatus 'sum, dedíco, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibus

[ocr errors]

1. Suam vicem.] As a husband. In some editions sua vice. Vid. $25-exavimes vice unius.

[ocr errors]
[ocr errors]

que hostium caesis, me auctorem sequentes, posteri ferent.' Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde Diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia poste-30 ros nuncupavit: nec, multitudine compotum, ejus doni vulgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia. adeo rara ejus fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus, per occasionem ac solitudinem, hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio1 ducta palatos 2 in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes: oppidum captum. duplicique victoria ovan- 5 tem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant10 animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae. plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit. nihil15 enim per iram aut cupiditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpejus Romanae praeerat arci. Hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. aquam forte ea tum sacris extra moenia20 petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videreter; seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. a Additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pe-25 pigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam, ex pacto

a Additur fabula.

1. Legio] The legion under Romulus consisted of 3,000 men and 300 horse, until the Sabines were admitted as citizens, when it was increased to 4,000 men and 400 horse. In the Macedonian war it was increased to 6,000, and 200 were afterwards added under the emperors.

2. Palatos.] Some read palantes. The perfect participle is not unfrequently used in a present, and sometimes a future sign.fication.

C

tradendi quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremp30tam mercede

[ocr errors]

XII. Tenuere tamen arcem Sabini : atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset; non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupidita5 te recuperal dae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrinque pugnam ciebant; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana 10inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad coelum tollens, Jupiter, tuis,' inquit, jussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta jeci. arcem jam, scelere emptam, Sabini habent. inde huc armati, superata media 15' valle, tendunt. At tu, pater Deûm hominumque, hinc 'saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod *monumentum sit posteris, tua praesenti ope servatam ur'bem esse, voveo.' Haec precatus, veluti si sensisset 20auditas preces, Hinc,' inquit, Romani, Jupiter optimus 'maximus resistere atque iterare pugnam jubet. 'Restitere Romani, tanquam coelesti voce jussi. ipse ad primores Romulus provolat. Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quan25tum foro spatium est. nec procul jam a porta Palatii erat, clamitans, Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Jam 'sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum 'viris.' In eum, haec gloriantem, cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettus 30pugnabat: eo pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit: adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus 35suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana erat superior.

[ocr errors]

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus passis, scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex

transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, 'ne se sanguine ne- 5 fando soceri generique respergerent: ne parricidio 'macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeni

[ocr errors]

" em.

Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vértite iras nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris a parentibus sumus. melius 2 peribimus, quam sine alte-10 "ris vestrum viduae aut orbae vivemus.' Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies. inde ad foedus faciendum duces prodeunt : nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt: regnum consociant; imperium omne conferunt Romam. Ita gem-15 inata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. monumentum ejus pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude a equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante20 omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, aetate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem25 tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt: Ramnenses ab Romulo; ab Tito Tatio Tatienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

30

XIV. Post aliquot annos, propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant. quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit. nam Lavinii, quum ad solenne sacrificium eo venisset, concursu facto, 5 interficitur. Eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt. seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriae,

a Equum Curtius in vado destituit.

1. Ne parricidio-progeniem.] That they should not fix the stain of being descended from parricides on their posterity-the one, on their children; and the other, on their grand-children. Vid. L.L. § 59. Neu se ut parricidam liberum aversarentur.

2. Peribimus.] Antient form of the future..

10regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates nimis vicinas a prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum 15apparebat, occupant bellum facere. juventute armata immissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est: Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in urbem illatus, pro nuncio fuit. Excitus 20Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat.. ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni 25equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. et quum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes 30quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani, transversam invadunt hostium aciems Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant. ita 35multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pene quam. Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt: multoque effusius (quippe vera fuga) qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti: haerens in terga Ro40manus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpits

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi, et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt,) et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Ro 5 manos excucurrerunt, populabundi magis quam justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes, Vejos rediere: Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque, Tiberim tran

a prope se dele, b, circa denso obsitis virgulto obscuram.

« IndietroContinua »