Immagini della pagina
PDF
ePub

fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, 25traduntur, ea nec affirmare, nec refellere, in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos, referre auctores; ea belli gloria est populo Romano, ut, quum 30suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. Sed haec et his similia, utcunque animadversa aut a existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque 35acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire 40coeperint praecipites: donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque reipublicae, quod 45imitere, capias: inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Caeterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint: nec ubi tantus ac tam 50diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper` divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, în

a aestimata.

1. Et hoc.] Even this. Hoc refers to the preceding clause. Et is omitted in some copies.

2. Ad illa.] Illa refers to the following clauses, quae vita, &c. 3. Partum-perventum est.] Partum imperium extends to that period in Roman history, when Appius Claudius carried war out of Italy: auctum, to the overthrow of the Carthaginian power. By desidentes mores is denoted the seditious times of the Gracchi;-by lapsi magis sint, the civil wars of Sylla;-by praecipites ire, the overthrow of the republic by Caesar;-by haec tempora, the reign of Augustus.

4. Pereundi perdendique.] Of destroying and wasting. Pereundi may be resolved into an infinitive active, and is to be translated as if derived from an active verb.

vexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan et necessariae erunt, ab initio certe tantae55 ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibas, votisque ac precationibus Deorum Dearumque; si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

1

1. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros saevitum esse Trojanos; duobus, Aenea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum 5 multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem 10 primum egressi sunt locum, Troja vocatur; pagoque inde Trojano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aenean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam, quaerentem sedes delatum: ab Sici-15 lia 2 classe Laurentem agrum tenuisse: Trojae et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, praeter arma et naves, superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati20 ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii proelio victum Latinum, pacem cum Aenea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad25 colloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit, multitu

1. Hospiti.] Hospitium expressed a friendship by which a recip rocal right to entertainment and other kind offices was acquired. This passage affords no ground for the common opinion of the treachery of Aeneas and Antenor.

2. Classe.] Why should classe be mentioned only in the last clause, since the passage was by water to Macedonia and Sicily? Gronovius reads ab Sicilia errasse ac Laurentem agrum tenuissé. 'Thio reading is favoured by Virgil's account.

dinem Trojanos esse; ducem Aenean, filium Anchisae ets 30Veneris: cremata patria et domo profugos, sedem, condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. 35 Aenean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse foedus, filia Aeneae in matrimonium data: ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Aeneas ab nomine uxoris Lavinium 40appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta 5 ex eo certamine abiit. victi Rutuli; vietores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt: qui, Caere opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime laetus. 10novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine omnes essent, Latinos. 15utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Aenean cessere, fretusque his animis coalescentium indies magis duorum populorum Aeneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae 20longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit

1. Etruscorum.] The Etrusci, of whom mention is frequently made in the early part of this history, were a powerful State, divided into twelve cautons; each of which was under a distinct gov. ernment. The names of the capital cities were Clusium, Perusia, Crotona, Arretium, Volaterra, Vetulonium, Rusellae, Tarquinii, Volinii, Falerii, Veii, and Caere.

situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen: Jovem 2 indigetem appellant.

2,5

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia érat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem 5 pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Julia 3 gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certe natum Aenea constat) abun-10 dante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercae, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quae, ab_situ porrecta in dorso urbis, Longa Albu appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta15 ferme interfuere anni. tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. 6 Pax ita convenerat, ut Etrus-20 cis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Aenean Silvium creat, is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus25 cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba

4

1. Jus fasque.] Jus refers to human laws, fas to divine. It was thought a violation of both to give to a deified mortal the same. name, which he had on earth.

2. Indigetem.] A name given to local deities. Vid. Virg. Georg. I. 498.

3. Gens.] This word is used to signify the race, or family; while familia denotes the branch of a family. In the Roman names, we find, first, the praenomen, which distinguished the individual, (as Lucius); the nomen, or name of the family (Junius); the cogno men or name of the branch (Brutus.)

4. In dorso.] On an elevated ridge.

5. Deductam.] The construction here is like that of the participle in lus taking the place of the gerund in dum.

6. Pax ita convenerat.] Convenerat is here used as a neuter intransitive verb, and the passage is rendered peace was so agreed upon.

Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; SCpost Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui 35stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris, aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat. addit sceleri scelus. stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae, per speciem honoris, quum Vestalem eam 40legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium.Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpae honestior erat, 5 Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. sacerdos vineta in custodiam datur: pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus * super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri us10quam ad justi cursum poterat amnis: et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet 15fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, at lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. 20Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent: inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad peco 25ra segnes. venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantum subsi

a Forte quadam, an divinitus

« IndietroContinua »