Immagini della pagina
PDF
ePub

XXI. Ad haec consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis coeleste Numen videretur, ea pie5 tate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent. et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium 10pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua, quo quia se persaepe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deae, inferebat, Camoe15nis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit. ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta. rem divinam facere: significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam 20in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaqué sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit.. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civ25itatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

Inde

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce. clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit.. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dis5 similis, sed ferocior etiam Romulo fuit. tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quaerebat, Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas invicem agerent. 10Imperitabat tum C. Cluilius Albae. utrinque legati fere

a Proxime legum ac poenarum metum.

2. Soli Fidei.]

Commentators are not agreed as to the meaning of soli in this place. Some render it to faith alone, i. e. not common to any other divinity. Others read simul, instead of soli.

sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent. satis sciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant.15 tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. haec renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari, primum purgando terunt tempus: Se invitos quicquam, quod20 minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi; res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos.' Ad haec Tullus: Nunciate,' inquit, regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter prius pop• ulus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum25 omnes expetant hujusce clades belli.'

[ocr errors]

XXIII. Haec nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque profem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen 5 belli minus miserabilem dimicationem fecit: quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circun-10 dant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque Deorum numen,15 ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte, praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettuin. ducit, a quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nunciare20 Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tulius, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. exeunt contra et Albani. Postquam25

a Qua proxime.

[ocr errors]

instructi utrinque stabant cum paucis procerum in medi um duces procedunt. Ibi infit Albanus: Injurias, et ⚫ non redditas res ex foedere, quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, au30' disse videor: nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. 'sed, si vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, 'cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte, an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani ge 35' rendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum ' velim: Etrusca res, quanta circa nos teque maxime sit, quo propiores vos, koc magis scis. multum illi terra, plu*rimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos 40' confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. 'Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate 'certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua 2 utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit." 45 Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

[ocr errors]

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatosque fuisse, satis constat ; nec ferme res antiqua alia est nobilior. tamen in re tam clara nominum error manet; 5 utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent. hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro. ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil re10cusatur: tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia, fiunt. Tum 15ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit : Jubesne me,

1. Injurias—videor.] To make this sentence intelligible, dicere must be supplied after Cluilium.

2. Utri-utris. Uter is used only with reference to two. When Taken collectively, it may have a singular or plural form.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]

6

1

[ocr errors]

Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire ?' jubente rege, Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito.' Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit: Rex, facisne me20 tu regium nuncium populi Romani Quiritium ? vasa, comitesque meos ?' Rex respondit: Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius. patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjuran-25 dum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi tu populus Albanus; ut illa palam prima postrema ex illis tabulis30 cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie ⚫ rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus 'prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo 'malo; a tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tantoque magis35 ferito quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXV. Foedere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, Deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus :' feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, 5 in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis, quam curae, expertes. quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo10 intenduntur. Datur signum. infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo sta-15

a Tu ille Diespater.

1. Graminis.] Used here as a generic term comprehending verbena. Verbena est gramen ex arce evulsum. Plin. Lib. 22. Cap. 2. D

tim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit: et, neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps -20telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, 25exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii 50ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse. in eum magno impetu rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, caeso hoste victor, secundam pugnam pete35bat. tum clamore, qualis ex insperate faventium solet, Romani adjuvant militem suum: et ille defungi proelio festinat. Prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque, aequato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viri40bus pares. alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium, dabant: alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. nec illud proelium fuit. Romanus exsultans, Duos,' inquit, fratrum man-` 45' ibus dedi: tertium causae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit: jacentem spoliat, Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo majore cum gaudio, quo a prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suo50rum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulchra extant, quo quisque loco cecidit. duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

[ocr errors]

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juven

a proprius.

« IndietroContinua »