Immagini della pagina
PDF
ePub

XXX. Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appii sententia: rursus Virginii Lartiique exemplo haud salubres; utique Lartii putabant sententiam, quae totam 1 fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Virginii habebatur. Sed factione respectuque rerum 5 privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit: ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur. quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, quum Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. Sed curae fuit consulibus et se-10 nioribus Patrum, ut imperium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio. M. Valerium dictatorem Volesi filium creant. Plebes, etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, quum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.15 Edictum deinde, a dictatore propositum, confirmavit animos, Servilii fere consulis edicto conveniens. sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere. Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae: ternae inde datae consulibus, quatuor dictator20usus. Nec poterat jam bellum differri. Aequi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum a senatu petebant, ut aut mitterent subsidium, aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. Tutius visum est, defendi inermes Latinos, quam pati retractare arma. Vetusius25 consul missus est. is finis populationibus fuit. Cessere Aequi campis: locoque magis, quam armis, freti, summis se jugis montium tutabantur. Alter consul, in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque30 acie excivit. Medio inter castra campo, ante suum quisque vallum, infestis signis constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant. Itaque effusi et a contemptim pugnam iniere. Consul Romanus nec promovit aciem, nec clamorem reddi passus, defixis pilis stare suos jussit: ubi35 ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere. Volsci, cursu et clamore fessi, quum se velut stupentibus meta intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam, et ante oculos micare

a contempti.

1. Fidem.] Credit, in a commercial sense.

40gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt, et, castris exutum 45hostem Velitras persecuti, uno agmine victores cum victis in urbem irrupere. plusque ibi sanguinis, promiscua omnium generum caede, quam in ipsa dimicatione, factum. paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.

XXXI. Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit, fugatque, exuitque castris. Equitata immisso mediam turbaverat hostium aciem, qua, dum se cornua latius pandunt, parum apte 5 introrsum ordinibus aciem firmaverant, turbatos pedes invasit. eodem impetu castra capta, debellatumque est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annís pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem invehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectacu10lum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager ademptus: Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Aequis post aliquanto pugnatum est, invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes: sed milites, extrahi rem criminantes, ut 15dictator, priusquam ipsi redirent in urbem, magistratu abiret, irritaque, sicut ante consulis, promissa ejus caderent, perpulere, ut forte temere in adversos montes agmen erigeret. Id male commissum ignavia hostium in bonum vertit: qui, priusquam ad conjectum teli veniretur, obstu20pefacti audacia Romanorum, relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in adversas valles desiluere: ubi satis praedae et victoria incruenta fuit. Ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec Patribus nec plebi cura decesserat. tanta quum gratia, tum 25arte praeparaverant foeneratores, quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius, post Vetusii consulis reditum, omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo, retulitque, quid nexis fieri placeret. quae quum rejecta relatio esset, Non SO' placeo,' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, me Dius Fidius, prope diem, ut mei similes Romana plebes patro'nos habeat. Quod ad me attinet, neque frustrabor ultra 'cives meos, neque ipse frustra dictator ero. Discordiae 'intestinae, bellum externum fecere, ut hoc magistratu

[ocr errors]

'egeret respublica. Pax foris parta est, domi impeditur.35 'privatus potius, quam dictator, seditioni interero.' ita, curia egressus, dictatura se abdicavit. Apparuit causa plebi, 1 suam vicem indignantem magistratu abisse. itaque, velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset, quin - praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus40 prosecuti sunt.

XXXII. Timor inde Patres incessit, ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti conjurationesque fierent. itaque, quanquam per dictatorem delectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba jurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis 5 belli educi ex urbe legiones jussere. quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento: doctos deinde, nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore, injussu consulum in Sacrum montem secessisse (trans Anienem amnem 10 est) tria ab urbe millia passuum. ea frequentior fama est, quam, cujus Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce, vallo fossaque communitis castris, quieti, rem nullam, nisi necessariam ad victum, sumendo, per aliquot dies, neque lacessiti neque15 lacessentes, sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebes violentiam Patrum, timere Patres residem in urbe plebem, incerti, manere eam, an abire mallent. Quam diu autem tranquillam, quae secesserit, multitudinem fore 20 quid futurum deinde, si quod externum interim bellum existat nullam profecto, nisi in concordia civium, spemreliquam ducere. eam per aequa, per iniqua, reconciliandam civitati esse. Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et, quod inde25 · oriundus erat, plebi carum. Is, intromissus in castra, prisco illo dicendi et horrido medo nihil aliud, quam hoc, narrasse fertur: Tempore, quo in homine, non, ut nunc, ' omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas30 'partes, sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri: ventrem, in medio quietum, nihil aliud, quam ' datis voluptatibus frui: conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes

1. Suam vicem.] Their condition; suam referring to plebi.

[ocr errors]
[ocr errors]

35' conficerent. hac ira, dum ventrem fame domare vellent, 'ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse: nec magis ali, quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hune, quo vivimus vi40' gemusque, divisum pariter in venas maturum, confecto cibo, sanguinem. Comparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in Patres, flexisse inentes hominum.

·

:

XXXIII. Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset; neve cui Patrum capere eum magistratum liceret. Ita 5. tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus hi tres collegas sibi creaverunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit. Sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique Sacratam legem latam. Per se10cessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt. his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter, ad Volscum bellum missus, Antiates Volscos fundit fugatque compulsos in oppidum Longulam persecu15tus, moenibus potitur. Inde Poluscam, item Volscorum, cepit: tum magna vi adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores juvenum C. Marcius, adolescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Quum subito exercitum Romanum, Coriolos ob20sidentem, atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus imminentis belli, Volscae legiones, profectae ab Antio, invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. Is, cum delecta militum manu, non mode 25impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox irrupit caedeque in proxima urbis facta, ignem, temere arreptum, imminentibus muro aedificiis injecit. Clamor inde oppidanorum, mixtus muliebri: puerilique ploratu, ad terrorem, ut solet, primo ortu et Romanis 50auxit animum, et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum. tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis, columna aenea insculptum, monumento esset ab Sp. Cassio uno,

Hu

quia collega abfuerat, ictum, Postumum Cominium bellum35 gessisse cum Volscis memoria cessisset. Eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vita pariter Patribus ac plebi carus: post secessionem carior plebi factus. ic interpreti abitroque concordiae civium, legato Patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus40 funeri defuit. extulit eum plebs sextantibus collatis in capita.

1

XXXIV. Consules deinde T. Geganius, P. Minucius facti. Eo anno, quum et foris quieta omnia a bello essent, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit ; caritas primum annonae, ex incultis per secessionem plebis agris; fames deinde, qualis clausis 5 solet. ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent, dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia littoribus, levoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque. adeo finitimo-10 rum odia fonginquis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis quum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum, ab Aristodemo tyranno, qui haeres erat, retentae sunt. in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit periculum quoque ab impetu hominum ipsis fru-15 mentatoribus fuit. Ex Tuscis frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam arctis commeatibus vexati forent, ni Volscos, jam moventes arma, pestilentia ingens invasisset. ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo20 tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbae in montes novam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia advecta: agitatumque in senatu, quanti plebi daretur. Mul-25 ti venisse tempus premendae plebis putabant, recuperandique jura, quae extorta secessione ac vi Patribus essent: in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, Si annonam,' inquit, veterem volunt, jus pristinum reddant Patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur30 Sicinium potentem video, sub jugum missus, tanquam a latronibus redemptus? Egone has indignitates diutius 'patiar, quam necesse est ? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram ? Secedat nunc, avocet ple

·

[ocr errors]

1. Sextantibus.] Sextans is about a sixth part of an as, or half a farthing.

« IndietroContinua »