Immagini della pagina
PDF
ePub

difceptatio in fenatu fuit: quia privatim plerifque fenatoribus legatus M. Claudius fcripferat, Fortuna populi Romani & militum virtuti gratiam habendam, quòd res bene gefta effet. Confulis opera

militum aliquantum amiffum, & hoftium exercitum, cujus delendi oblata fortuna fuerit, elapfum. Milites eò plures periffe, quòd tardiùs ex fubfidiis, qui laborantibus opem ferrent, fucceffiffent. Hoftes è manibus emiffos, quòd equitibus legionariis tardiùs datum fignum effet, & perfequi fugientes non licuiffet.

VII. De ea re nihil temere decerni placuit: ad frequentiores confultatio dilata eft. Inftabat enim cura alia, quòd civitas fœnore laborabat: & quum multis foenebribus legibus conftricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in focios, qui non tenerentur iis legibus, nomina tranfcriberent. ita libero fœnore obruebant debitores. Cujus cernendi quum ratio quæreretur, diem finiri placuit, Feralia quæ proximè fuiffent: ut qui poft eam diem socii civibus Romanis credidiffent pecunias, profiterentur; & ex ea die pecuniæ creditæ, quibus debitor vellet legibus, jus creditori diceretur. Inde pofteaquam profeffionibus detecta eft magnitudo æris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate Patrum plebem rogavit, plebefque fcivit, ut cum fociis ac nomine Latino pecuniæ creditæ jus idem quod cum civibus Romanis effet. Hæc in Italia domi militiæque acta. In Hifpania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriori Hifpania oppidum Iluciam in Oretanis cepit: deinde in hiberna milites deduxit. & per hie mem proelia aliquot, nulla memoria digna, adver

fus

fus latronum magis quàm hoftium excurfiones, vario tamen eventu, nec fine militum jactura, funt facta. Majores res geftæ à M. Fulvio. Is apud Toletum oppidum cum Vaccæis Vectonibufque & Celtiberis fignis collatis dimicavit : exercitum earum gentium fudit fugavitque: regem Hilermum vivum cepit.

VIII. Dum hæc in Hifpania agerentur, comitiorum jam appetebat dies. itaque L. Cornelius conful, relicto ad exercitum M. Claudio legato, Romam venit. Is in fenatu quum de rebus ab fe geftis differuiffet, quoque in ftatu provincia effet; queftus eft cum Patribus confcriptis, quòd tanto bello una fecunda pugna tam feliciter perfecto, non effet habitus Diis immortalibus honos. poftulavit deinde, ut fupplicationem fimul triumphumque decernerent. Priùs tamen, quàm relatio fieret, Q. Metellus, qui conful dictatorque fuerat, Literas eodem tempore, dixit, & confulis L. Cornelii ad fenatum, & M. Marcelli ad magnam partem fenatorum allatas effe inter fe pugnantes: eoque dilatam effe confultationem, ut prafentibus auctoribus earum literarum difceptaretur. Itaque exfpectaffe fefe, ut conful, qui fciret ab legato fuo adverfus fe fcriptum aliquid, quum ipfi veniendum effet, deduceret eum fecum Romam : quam etiam verius effet, Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum, quàm legato. Nunc videri esse amotum de induftria, qui ea que fcripfiffet, prafens diceret, aut argueret coram : & fi quid vani afferret, argui poffet, donec ad liquidum veritas explorata effet. Itaque nihil eorum, qua poftularet conful, decernendum in prafentia cenfere. Quum pergeret nihilofegnius

fegniùs referre, ut fupplicatio decerneretur, triumphantique fibi in urbem invehi liceret; M. & C. Titinii tribuni plebis, fe interceffuros, fi de ea re fieret fenatufconfultum, dixerunt. Cenfores erant priore anno creati Sex. Alius Poetus & C. Cornelius Cethegus.

IX. Cornelius lutrum condidit. cenfa funt civium capita centum quadraginta tria millia feptingenta quatuor. Aquæ ingentes eo anno fuerunt: & Tiberis loca plana urbis inundavit. Circa portam Flumentanam etiam collapfa quædam ruinis funt & porta Colimontana fulmine icta eft murufque circa multis locis de coelo tactus. Et Aricia, Lanuvii, & in Aventino lapidibus pluit. & à Capua nunciatum eft, examen vefparum ingens in forum advolâffe, & in Martis æde confediffe. eas collectas cum cura, & igni crematas effe. Horum prodigiorum cauffa decemviri libros adire juf fi, & novendiale facrum factum, & fupplicatio indicta eft, atque urbs luftrata. Iifdem diebus ædiculam Victoriæ Virginis, prope ædem Victoria M. Porcius Cato dedicavit, biennio poftquam vovit. Eodem anno coloniam Latinam in agrum Thurinum triumviri deduxerunt, Cn. Manlius Vulfo, L. Apuftius Fullo, Q. Elius Tubero, cujus lege deducebatur. tria millia peditum iere, trecenti equites: numerus exiguus pro copia agri. Dari potuere tricena jugera in pedites, fexagena in equites. Apustio auctore tertia pars agri dempta eft: quò poftea, fi vellent, novos colonos adfcribere poffent. vicena jugera pedites, quadragena equi tes acceperunt.

X. In

X. In exitu jam annus erat, & ambitio magis quàm unquam aliàs exarferat confularibus comitiis. multi & potentes petebant patricii, plebejique : P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hifpania provincia nuper decefferat magnis rebus geftis: & L. Quintius Flamininus, qui claffi in Græcia præfuerat: & Cn. Manlius Vulfo. hi patricii. Plebeji autem, C. Lælius, Cn. Domitius, C. Livius Salinator, Manius Acilius. Sed omnium oculi in Quintium Corneliumque conjecti. nam & in u num locum petebant ambo patricii, & rei militaris gloria recens utrumque commendabat. Ceterùm ante omnia certamen accendebant fratres candida torum, duo clariffimi ætatis fuæ imperatores. major gloria Scipionis ; & quo major, eo propior invidiæ: Quintii recentior, ut qui eo anno triumphâffet. Accedebat, quòd alter decimum jam prope annum affiduus in oculis hominum fuerat ; quæ res minus verendos magnos homines ipfa fatietate facit: conful iterum poft devictum Annibalem cenforque fuerat. In Quintio nova & recentia omnia ad gratiam erant. nihil nec petierat à populo poft triumphum, nec adeptus erat. Pro fratre germano, non patruele, fe petere ajebat : pro legato & participe administrati belli, fe terra, fratrem mari rem geffiffe. His obtinuit, ut præ ferretur candidato, quem Africanus frater deduce bat; quem Cornelia gens, Cornelio confule comitia habente, quem tantum præjudicium senatus; virum è civitate optimum judicatum, qui matrem Idæam Peffinunte venientem in urbem acciperet. L. Quintius & Cn. Domitius Enobarbus confules facti, adeò ne in plebejo quidem confule, quum

pro

pro C. Lælio niteretur, Africanus va

Ante Chr. luit. Poftero die prætores creati, L.

192.

V. c. 560.

Scribonius Libo, M. Fulvius Centumalus, A. Atilius Serranus, M. Bæbius Tamphilus, L. Valerius Tappus, Q. Salonius Sarra. Edilitas infignis eo anno fuit M. Æmilii Lepidi & L Emilii Paulli. Multos pecuarios damnârunt. ex ea pecunia clypea inaurata in faftigio Jovis ædis pofuerunt. Porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adjecto; alteram à porta Fontinali ad Martis aram, quà in Campum iter effet, perduxerunt.

XI. Diu nihil in Liguribus dignum memoria geftum erat. Extremo ejus anni bis in magnum periculum res adducta eft. nam & caftra confulis oppugnata ægre sunt defensa : & non ita multo pòft per faltum anguftum quum duceretur agmen Romanum, ipfas fauces exercitus Ligurum infedit. quà quum exitus non pateret, converfo agmine redire inftitit conful: & à tergo fauces faltus occupatæ શે parte hoftium erant: Caudinæque cladis memoria non animis modò, fed prope oculis obverfabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum præfectus confuli pollicetur, Se parte, utra vellet, cum fuis erupturum Tantùm uti diceret, utra pars frequentior vicis effet. in eos fe impetum facturum; & nihil priùs quàm flammam tectis injecturum: ut is pavor cogeret Ligures excedere faltu, quem obfiderent, & difcurrere ad opem ferendam fuis. Collaudatum eum conful fpe præmiorum onerat. Numidæ equos confcendunt, & obequitare ftationibus hoftium neminem laceffentes cœperunt. Nihil primo adfpectu

con

« IndietroContinua »