Immagini della pagina
PDF
ePub

merfa aut capta claffis hoftium foret, redierunt.
Annibal, ictus uno prœlio adverfo, ne tum quidem
prætervehi Lyciam audebat, quum conjungi veteri
regiæ claffi quamprimum cuperet.
Et id ne ei
facere liberum effet, Rhodii Chariclitum cum vi-
ginti navibus roftratis ad Patara & Megisten por-
tum miferunt. Eudamum cum feptem navibus
maximis ex ea claffe cui præfuerat, Samum redire
ad Romanos jufferunt: ut quantum confilio, quan-
tum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad
Patara oppugnanda.

1 XXV. Magnam lætitiam Romanis jam priùs nuncius victoriæ, deinde adventus attulit Rhodiorum. & apparebat, fi ea cura Rhodiis dempta effet, vacuos eos tuta ejus regionis maria præftituros. Sed profecto Antiocho ab Sardibus, ne opprimerentur urbes maritima, abfcedere cuftodia Ioniæ atque Æolidis prohibuerunt. Pamphilidam cum quatuor navibus tectis ad eam claffem, quæ circa Patara erat, miferunt. Antiochus non civitatum modò, quæ circa fe erant, contrahebat præfidia; fed ad Prufiam Bithyniæ regem miferat legatos literafque, quibus tranfitum in Afiam Romanorum increpabat. Venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum ufquam orbis terrarum, nifi Romanum, imperium effet. Philippum & Nabin expugnatos, fe tertium peti. ut quifque proximus ab oppreffo fit, per omneis, velut continens incendium, pervafurum. Ab fe gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam fervitutem conceffiffet. His motum Prufiam literæ Scipionis confulis, fed magis ejus fratris Africani, ab suspicione tali averterunt. qui, præter confuetudinem perpeVOL. V.

G

tuara

tuam populi Romani augendi omni honore regum fociorum majeftatem, domefticis ipfe exemplis Prufiam ad promerendam amicitiam fuam compulit. Regulos fe, acceptos in fidem, in Hifpania reges reliquiffe. Mafmiffam non in patrio modò locaffe regno, fed in Syphacis, à quo ante expulfus fuiffet, regnum impofuiffe. & effe eum non Africa modò regum longè opulentiffimum, fed toto in orbe terrarum cuivis regum vel majeftate vel viribus parem. Philippum & Nabin hoftes bello fuperatos ab T. Quintio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam ftipendium remiffum, & filium obfidem redditum: & quafdam civitates extra Macedoniam, patientibus Romanis imperatoribus, recepiffe eum. in eadem dignitate & Nabin futurum fuiffe, nifi eum fuus primò furor, deinde fraus Etolorum abfumpfiffet. Maximè confirmatus eft arimus regis, pofteaquam ad eum C. Livius, qui prætor antè claffi præfuerat, legatus ab Roma ve nit; & edocuit, quanto & fpes victoriæ certior Romanis quàm Antiocho, & amicitia fan&tior fir miorque apud Romanos futura effet.

XXVI. Antiochus, pofteaquam à fpe focietatis Prufiæ decidit, Ephefum ab Sardibus eft profectus ad claffem, quæ per aliquot menfes instructa ac parata fuerat, vifendam: magis quia terreftribus copiis exercitum Romanum & duos Scipiones im. peratores videbat fuftineri non poffe, quàm quòd res navalis ipfa per fe aut tentata fibi unquam feliciter, aut tunc magnæ & certæ fiduciæ effet. Erat tamen momentum in præfentia fpei: quòd & ragnam partem Rhodia claffis circa Patara effe, & Eumenem regem cum omnibus navibus fuis

con

confuli obviam in Hellefpontum profectum audierat. aliquid etiam inflabat animos claffis Rhodia, ad Samum per occafionem fraude præparatam abfumpta. His fretus, Polyxenida cum claffe ad tentandam omni modo certaminis fortunam miffo, ipfe copias ad Notium ducit: (id oppidum Colophonium mari imminens abeft à vetere Colophone duo ferme millia paffuum) & ipfam urbem fuæ effe poteftatis volebat; adeò propinquam Ephefo, ut nihil terra marive ageret, quod non fubjectum oculis Colophoniorum, ac per eos notum extemplo Romanis effet: quos audita obfidione non dubitabat ad opem ferendam fociæ urbi claffem à Samo moturos. eam occafionem Polyxenidæ ad rem gerendam fore. Igitur operibus oppugnare urbem aggreffus, & ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas & aggerem muro injunxit, & teftudinibus arietes admovit. Quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Æmilium, fidem prætoris populique Romani implorantes, miferunt. Æmilium & Sa mi fegnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quàm Polyxenidam, bis nequicquam ab fe provocatum, poteftatem pugnæ facturum effe: & turpe exiftimabat, Eumenis claffem adjuvare con fulem ad trajiciendas in Afiam legiones; fe Colophonis obfeffæ auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, qui & tenuerat eum Sami, cupientem proficifci in Hellefpontum, cun&tique inftare & dicere, Quanto fatius effe vel focios obfidione eximere, vel viitam jam femel claf fem vincere iterum, totamque maris poffeffionem hoAi eripere quàm defertis fociis, tradita Antio

G 2

cho

cho Afia terra marique, in Hellefpontum, ubi fatis effet Eumenis claffis, ab fua parte belli difce

dere.

XXVII. Profecti ab Samo ad petendos commeatus, confumptis jam omnibus, Chium parabant trajicere. id erat horreum Romanis: eoque omnes ex Italia miffe onerariæ dirigebant curfum. Circumvecti ab urbe ad averfa infulæ, (objecta aquiloni ad Chium & Erythras funt) quum pararent trajicere, literis certior fit prætor, frumenti vim magnam Chium ex Italia veniffe; vinum portantes naves tempeftatibus retentas effe. Simul allatum eft, Tejos regiæ claffi benignè commeatus præbuiffe: quinque millia vaforum vini effe pollicitos. Teum ex medio curfu claffem repente avertit: aut, volentibus iis, ufurus commeatu parato hoftibus, aut ipfos pro hoftibus habiturus. Quum direxiffent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Myonnefum apparuerunt: quas primò ex claffe regia prætor effe ratus, inftitit fequi, apparuit inde, piraticas celoces & lembos effe. Chiorum maritimam oram depopulati, cum omnis generis præda revertentes, pofteaquam videre ex alto claffem, in fugam verterunt. & celeritate fuperabant, levioribus & ad id fabrefactis navigiis; & propiores terræ erant. Itaque, priufquam appropinquaret claffis, Myonnefum perfugerunt. unde fe à portu ratus abstracturum naves, ignarus loci fequebatur prætor. Myonnefus promontorium inter Teum Samumque eft. ipfe collis est in modum metæ in acutum cacumen à fundo fatis lato faftigiatus: à continenti ar&tæ femite aditum habet: à mari exese fluctibus rupes claudunt; ita

ut quibufdam locis fuperpendentia faxa plus in altum, quàm quæ in ftatione funt naves, promineant. Circa ea appropinquare non aufæ naves, ne fub ictu fuperftantium in rupibus piratarum effent, diem trivere. tandem fub noctem vano incepto quum abftitiffent, Teum poftero die acceffere: & in portu qui ab tergo urbis eft (Geræfticum ipfi appellant) navibus conftitutis, prætor ad depopulandum circa urbem agrum milites emifit.

XXVIII. Tej quum in oculis populatio effet, oratores cum infulis & velamentis ad Romanum miferunt. quibus purgantibus civitatem omnis fa&ti dictique hoftilis adverfus Romanos, juviffe eos commeatu claffem hoftium arguit, & quantum vini Polyxenida promififfent. qua fi eadem claffi Romane darent, revocaturum fe à populatione militem; fin minus, pro hoftibus eos habiturum. Hoc tam trifte refponfum quum retuliffent legati, vocatur in concionem à magiftratibus populus, ut, quid agerent, confultarent. Eò fortè Polyxenidas cum regia claffe' à Colophone profectus, posteaquam moviffe à Samo Romanos audivit, &, ad Myonnefum piratas perfecutos, Tejorum agrum depopulari, naves in Geræftico portu ftare; ipfe adverfus Myonnefum in infula (Macrin nautici vocant) anchoras portu occulto jecit. inde ex propinquo explorans quid hoftes agerent, primò in magna fpe fuit, quemadmodum Rhodiam claffem ad Samum circumfeffis ad exitum faucibus portus expugnâffet, fic & Romanam expugnaturum. nec est diffimilis natura loci. promontoriis coëuntibus inter fe ita clauditur portus, ut vix duæ fimul inde naves poffint exire. Nocte occupare fauces Poly

G 3

« IndietroContinua »