Immagini della pagina
PDF
ePub

A

adduxerat, regis legatum. qui, priufquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures, terreftres navalefque copias commemorando, ingentem vim peditum equitumque venire: ex India elephantos: ad omnia (quo maximè moveri credebant multitudinis animos) tantum advehi auri, ut ipfos emere Romanos poffit. Apparebat, quid ea oratio in concilio motura effet. nam & veniffe cos, & quæ agerent omnia Romanis legatis deferebantur. & quanquam prope abfciffa res erat, tamen non ab re effe Quintio vifum eft, fociorum aliquos legatos intereffe ei concilio, qui admonerent Romanæ focietatis Ætolos, qui 'vocem liberam mittere adverfus regis legatum auderent. thenienfes maximè in eam rem idonei vifi funt, & propter civitatis dignitatem, & vetuftam focietatem cum Ætolis, ab iis Quintius petiit, ut legatos ad Panatolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renunciavit legationem. Menippus poft eum intromiffus, Optimum fuisse omnibus, qui Graciam Afiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuiffe intervenire Antiochum : fua quemque habiturum fuiffe, neque omnia fub nutum ditionemque Romanam perventura. Nunc quoque, inquit, fi modo vos, qua inchoaftis, confilia conftanter perducitis ad exitum, poterit, Diis juvan-tibus & tolis fociis, Antiochus quamvis inclinatas Gracia res reftituere in priftinam dignitatem. Ea autem in libertate pofita eft, qua fuis ftat viribus, non ex alieno arbitrio pendet. Athenienfes, quibus primis post regiam legationem dicendi quæ vellent poteftas facta eft, mentione omni regis prætermiffa, Romanæ focietatis Ætolos, meritorumque

in univerfam Græciam T. Quintii admonuerunt, Ne temere eam celeritate nimia confiliorum everterent. Confilia calida & audacia prima fpecie lata, tractatu dura, eventu triftia effe. legatos Romanos, & in iis T. Quintium, haud procul inde abeffe. Dum integra omnia effent, verbis potius de iis, que ambigerentur, difceptarent, quàm Afiam Europamque ad funeftum armarent bellum.

XXXIII. Multitudó, avida novandi res, Antiochi tota erat: & ne admittendos quidem in concilium Romanos cenfebant. principum maximè feniores auctoritate obtinuere, ut daretur iis concilium. Hoc decretum Athenienfes quum retuliffent, eundum in Ætoliam Quintio vifum eft. Aut enim moturum aliquid, aut omneis homines teftes fore, penes Ætolos belli culpam effe: Romanos jufta ac prope neceffaria fumpturos arma. Pofteaquam ventum eft eò, Quintius in concilio orfus à principio focietatis Ætolorum cum Romanis, & quoties ab iis fides mota foederis effet; pauca de jure civitatum, de quibus ambigeretur, differuit. Si quid tamen aqui fe habere arbitrarentur, quanto effe fatius Romam mittere legatos, feu difceptare, feu rogare fenatum mallent, quàm populum Romanum cùm Antiocho, laniftis Ætolis, non fine motu magno generis humani & pernicie Gracia dimicare? nec ullos prius cladem ejus belli fenfuros, quàm qui moviffent. Hæc nequicquam, velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis ejufdem, cum affenfu omnium auditi, pervicerunt, ut ne dilato quidem concilio, & abfentibus Romanis, decretum fieret, quo arcefferetur Antiochus ad libe randam Græciam, difceptatumque inter Ætolos &

[ocr errors]

Ro

Romanos. Huic tam fuperbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus prætor eorum. nam quum id ipfum decretum pofceret eum Quintius, non veritus majeftatem viri, aliud in prafentias quod magis inftaret, pravertendum fibi effe, dixit: decretum refponfumque brevi in Italia, cafaris fuper ripam Tiberis pofitis, daturum, tantus furor illo tempore gentem Ætolorum, tantufque magiftratus eorum cepit.

[ocr errors]

XXXIV. Quintius legatique Corinthum redie runt. inde, ut quæque de Antiocho, nihil per se ipfimoti, & fedentes exfpectare adventum viderentur regis, concilium quidem univerfæ gentis poft dimiffos Romanos non habuerunt, per apocletos | autem (ita vocant fanctius concilium: ex delectis conftat viris) id agitabant, quonam modo res in Græcia novarentur. Inter omnes conftabat, in civitatibus principes, optimum quemque, Romana focietatis effe, & præfenti ftatu gaudere: multitu dinem, & quorum res non ex fententia ipforum effent, omnia novari velle. Ætoli confilium uno die fpei quoque non audacis modò, fed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem, Chalcidem, & Lacedæmonem occupandi. Singuli in fingulas mif fi funt principes: Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedæmonem, Diocles Demetriadem. Hunc exful Eurylochus, de cujus fuga cauffaque fugæ ante dictum eft, quia reditus in patriam nulla fpes alia erat, adjuvit. Literis Eurylochi admoniti propinqui amicique, & qui ejufdem factionis erant, li beros & conjugem ejus cum fordida vefte, tenertes velamenta fupplicum, concionem frequentem adire jubent; fingulos: univerfofque obteftantes, ne

!

infontem, indemnatum confenefcere exfilio fine rent. Et fimplices homines mifericordia, & improbos feditiofofque immifcendi res tumultu Ætolico fpes movit: pro fe quifque revocare jubebant. His præparatis Diocles cum omni equitatu (& erat tunc præfectus equitum) fpecie reducentis exfulem hofpitem profectus, die ac nocte ingens iter emenfus, quum millia fex ab urbe abeffet, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum fubfequi juffa, præceffit. pofteaquam portæ appropinquabat, defilire omnes ex equis juffit, &loris ducere equos; itineris maximè modo folutis ordinibus, ut comitatus magis præfecti videretur, quàm præfidium. Ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi fubfequens equitatus poffet, media urbe ac per forum manu Eurylochum te nens, multis occurrentibus gratulantibufque domum deduxit. Mox equitum plena urbs erat, & loca opportuna occupabantur. tum in domos mif fi, qui principes adverfæ factionis interficerent. Ita Demetrias Ætolorum facta eft,

XXXV. Lacedæmone non urbi vis afferenda, fed tyrannus dolo capiendus erat: quem fpoliatum maritimis oppidis à Romanis, tunc intra monia etiam Lacedæmonis ab Achæis compulfum, qui occupâffet occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedæmonios laturum. Cauffam mittendi ad eum habuerunt, quòd fatigabat precibus, ut auxilia fibi, quum illis auctoribus rebellâffet, mitterentur. Mille pedites Alexameno dati funt, & triginta delecti ex juventute equites. His à prætore Damocrito in concilio arcano gentis, de quo ante dictum eft, denunciatum, Ne fe ad bellum Achaï

Gum,

cum, aut rem ullam, quam fua quifque opinione pracipere poffet, crederent miffos effe. quicquid Alexamenum res monuiffet fubiti confilii capere; ad id, quamvis inopinatum, temerarium, audax, obedienter exfequendum parati effent, ac pro eo acciperent, tanquam ad id unum agendum miffos ab domo fe fcirent. Cum his ita præparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo fpei implevit: Antiochum jam in Europam tranfiffe, mox in Gracia fore; terras, maria, armis, viris completurum. Non cum Philippo rem effe credituros Romanos. numerum iniri peditum equitumque, ac navium non poffe: elephantorum aciem confpectu ipfo debellaturam. Ætolos toto fuo exercitu paratos effe venire Lacedæmonem, quum res pofcat: fed frequentes armatos oftendere advenienti regi voluiffe. Nabidi quoque & ipfi faciendum effe, ut quas baberet copias, non fineret fub tectis marcefcere otio: fed educeret, & in armis decurrere cogeret, fimul animos acueret & corpora exerceret. confuetudine leviorem laborem fore, comitate ac benignitate ducis etiam non injucundum fieri poffe. Educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotam amnem cœpere. Satellites tyranni media fere in acie confiftebant. tyrannus cum tribus fummum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante figna vectabatur, cornua extrema invifens. in dextro cornu Ætoli erant, & qui ante auxiliares tyranni fuerant, & qui venerant mille cum Alexameno. Fecerat fibi morem Alexamenus, nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi, monendique eum quæ in rem effe videbantur; nunc in dextrum cornu ad fuos adequitandi; mox

« IndietroContinua »