Immagini della pagina
PDF
ePub

XXV. Per hæc tempora Ætolorum in femet iplos versus furor, mutuis cædibus ad internecionem adducturus videbatur gentem. Felli deinde & Romam utraque pars miserunt legatos, & inter fe ipfi de reconcilianda concordia agebant: quæ novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit. Exsulibus Hypatæis, qui factionis Proxeni erant, quum reditus in patriam promissus esset, fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus obvius exierat, quum falutatione benignè excepti effent, dextræque datæ; ingredientes portam, fidem datam Deosque testes nequicquam invocantes, interfecti sunt. Inde gravius de iotegro bellum exarsit. C. Valerius Lævinus, & Appius Claudius Pulcher, & C. Memmius, & M. Popillius, & L. Canulejus missi ab senatu venerant. Apud eos quum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent; Proxenus maximè, cum cauffa, tum eloquentia, præstare visus est, qui paucos poft dies ab Orthobula uxore veneno cít fublatus: damnataque eo crimine in exsilium abiit. Idem furor & Cretenses lacerabat, adventu deinde Q. Minucii legati

, qui cum decem navibus missus ad fedanda eorum certamina erat, in fpem pacis venerant. çeterùm induciæ & antea sex menfium fuerunt: inde multo gravius bellum exarsit. Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur. Sed externorum inter se bella, quo quæque modo gesta sunt, perfequi non operæ cft, fatis fuperque oneris fuftinenti res à

populo Romano gestas fcribere,

[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

XXVI. Celtiberi in Hifpania, qui bello domiti fe, Ti. Graccho dediderant, pacati manferant M. Titinio prætore obtinente provinciam, rebellârunt sub adventum Ap. Claudii, orfique bellum sunt ab repentina oppugnatione caftrorum Romanorum, Prima lux ferme erat, quum vigiles in vallo, quique in portarum ftationibus erant, quum vidiffent procul venicntem hoftem, ad arma conclamaverunt. Ap. Claudius, figno proposito pugax, ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. Obfiftentibus ad exitum Celtiberis, primo par utrinque proelium fuit; quia propter anguftias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani. urgentes deinde alii alios fecuti evaferunt extra vallum; . ut pandere aciem, & exæquari cornibus hoftibus, quibus circumibantur, poffent. ita repente eruperunt, ut fuftinere impetum eorum Celtiberi nequirent. Ante horam fecundam pulti funt : ad quindecim millia cæfa aut capta: figna adempta duo & triginta. Caftra etiam co die expugnata, de belatumque. nam qui fuperfuere proelio, in oppida fua dilapfi funt: quieti deinde paruerunt imperio.

XXVII. Cenfores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus & A. Poftumius Albinus legerunt fenatum: princeps lectus M. Æmilius Lepidus pontifex maximus. De fenatu novem ejecerunt. infignes notæ fuerunt M. Cornelii Maluginenfis, qui biennio ante prætor in Hispania fuerat; & L. Cornelii Scipionis prætoris, cujus tum inter cives & peregrinos jurifdi&tio erat; & Cn. Fulvii, qui frater germanus, &, ut Valerius Anrias tradit, confors ctiam cenforis erat. Confules, votis etiam in Capitolio euncups •

CO

tis, in provincias profecti funt. Ex iis M. Æmilio fenatus negotium dedit

, ut Patavinorum in Venetia feditionem comprimeret; quos certamine factionum ad inteftinum bellum exarfiffe & ipforum legati attulerant. Legati, qui in Ætoliam ad fimiles motus comprimendos ierant, renunciârunt, ëreeri rabiem gentis non posse. Patavinis faluti fuit adventus confulis : neque aliud quod ageret in provincia quum habuiffet, Romam rediit. Cenfores vias fernendas filice in urbe, glarea extra urbem fubfternendas marginandafque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos: & scenam ædilibus prætoribusque præbendam: & carceres in circo, & ova ad notas curriculis numerandis, & * dam, & metas trans * & caveas ferreas pe *intromitterentur * ferreis in monte Albano confulibus,& clirum Capitolinum filice sternendum curaverunt, & porticum ab æde Saturni in Capitolium ad fenaculum, ac fuper id curiam. &-extra portam Trigeminam emporium lapide ftraverunt, ftipitibufque fepferunt: & porticum Æmiliam reficiendam curârunt: gradibufque adfcenfum ab Tiberi in emporium fecerunt. & extra candem portam in Aventinum porticum filice straverunt, & co public' co ab æde Veneris fecerunt. lidem Calatiæ & Oximi muros faciendos locaverunt: venditifque ibi publicis locis, pecuniam, quæ redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis confumpferunt. & alter ex iis Fulvius Flaccus (nam Poftumius nihil nisi fenatus Romani populive juffu fe locaturum ipforum pecunia *) Jovis ædem Pifauri & Fundis, & Pollentiæ etiam

aquam adducendam, & Pifauri viam filice sternendam, & Sinueffam à ga * aviaria. In

his

440

T. LIVII his & clo * um circumducend * & forum porticibus tabernifque claudendum, & Janos tres faciendos. Hæc ab uno censore opera locata, cum magna gratia colonorum. Moribus quoque regendis diligens & severa censura fuit. multis equi adempti.

XXVIII. Exitu prope anni diem unum supplicatio fuit, ob res prospere gestas in Hispania, du&tu aufpicioque Ap. Claudii

proconsulis. & majoribus hoftiis viginti sacrificatum: & alterum diem fupplicatio ad Cereris Liberi Liberæque fuit, quod ex Sabinis terræ motus ingens cum multis ædificiorum ruinis nunciatus erat. Quum Ap. Claudius ex Hispania Romam rediffet, decrevit fenatus, ut ovans urbem iniret. Jam consularia comitia appetebant, quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium, creati L. Poftumius

Albinus & M. Popillius Lænas. PræAnte Chr.

tores inde facti, Numerius Fabius Bu. V.C. 579.

teo, M. Matienus, C. Cicerejus, M.

Furius Crassipes iterum, A. Atilius Ser. ranus iterum, C. Cluvius Saxula iterum. Comi.. tiis perfectis Ap. Claudius Cento, ex Celtiberis ovans quum in urbem iciret, decem millia pondo argenti, quinque millia auri in ærarium tulit, Flamen dialis inauguratus est Cn. Cornelius. Eodem anno tabula in æde matris Matutæ cum indice hoc pofita eft: Tib. Sempronii Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam fubegit, in ea provincia hoftium cæfa aut capta fupra octoginta millia. Republica felicifimè gesta, Atque liberatis vectigalibus * reftitutis exercitum fal. vum atque incolumem pleniffimum preda domum re

porta

173.

portavit. iterum triumphans in urbem Romam rediit. Cujus rei ergo hanc tabulam donum fovi dedit. Sardinia insulæ forma erat, atque in ea fimulacra pugnarum picta. Munera gladiatorum eo anno aliquot parva alia data: unum ante cetera infigne fuit T. Flaminini, quod, mortis cauffa patris sui, cum visceratione epuloque & ludis scenicis quatriduum dedit. magni tamen muneris ea fumma fuit, ut per triduum quatuor & feptuaginta homines pugnârint,

[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »