Immagini della pagina
PDF
ePub

chæorum hoftes & amicos, quos populus Romanus cenfuiffet, judicarent: bellumque & Antiocho & Ætolis nunciari juberent. Auxilia etiam, quò cenfuit Quintius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miferunt. Erat enim haud procul feditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibufdam fpe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis, qui Romanæ partis erant, Quintius eft accitus, &, accufante Leonte quodam, Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exfilium eft ejectus. Et ab Achæis quidem cum trifti refponfo legatio ad regem rediit. Boeoti nihil certi refponderunt. quum Antiochus in Boeotiam veniffet, tum quid fibi faciundum effet, fe deliberaturos effe. Antiochus, quum ad Chalcidis præfidium & Achæos & Eumenem regem mififfe audiffet, maturandum ratus, ut & prævenirent fui, & venientes, fi poffent, exciperent, Menippum cum tribus ferme millibus militum & cum omni claffe Polyxenidam mittit. ipfe paucos poft dies fex millia fuorum militum, & ex ea copia, quæ Lamia repente colligi potuit, non ita multos Etolos ducit. Achei quingenti & ab Eumene rege modicum auxilium miffum, duce Xenoclide Chalcidenfi, nondum obfeffis itineribus, tutò tranfgreffi Euripum, Chalcidem pervenerunt. Romani milites, quingenti ferme & ipfi, quum jam Menippus caftra ante Salganea ad Hermæum, qua tranfitus ex Boeotia in Euboeam infulam eft, haberet, venerunt. Mictio erat.cum is, legatus à Chalcide ad Quintium ad id ipfum præfidium petendum miffus, qui, pofteaquam obfoffas ab hoftibus fauces vidit, omiffo ad Aulidem

itinere,

itinere, Delium convertit, ut inde in Euboeam tranfmiffurus.

LI. Templum eft Apollinis Delium, imminens mari: quinque millia paffuum à Tanagra abest. minus quatuor millium inde in proxima Euboea eft mari trajectus. Ubi & in fano lucoque, es religione & eo jure fancto, quo funt templa, (afyla Græci appellant) & nondum aut indicto bello, aut ita commiffo, ut ftrictos gladios, aut fanguinem ufquam factum audiffent, quum per magnum otium milites, alii ad fpectaculum templi lucique verfi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapfa effet; repente Menippus palatos paffim aggreffus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit. perpauci effugerunt: in quibus Mictio parva oneraria nave exceptus. Ea res Quintio Romanifque, ficut jactura militum molefta, ita ad jus inferendi Antiocho belli adjeciffe aliquantum videbatur. Antiochus, admoto ad Aulidem exercitu, quum rurfus oratores, partim ex fuis, partim Ætolos, Chalcidem mififfet, qui eadem illa quæ auper cum minis gravioribus agerent, nequicquam contra Mictione & Xenoclide tendentibus, facilè tenuit, ut portæ fibi aperirentur. Qui Romanæ partis erant, fub adventum regis urbe excefferunt. Achæorum & Eumenis milites Salganca tenebant. Et in Euripo caftellum Romani milites pauci cuftodia cauffa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipfe caftellum Euripi oppugnare eft adortus. Priores Achæi & Eumenis milites, paEti ut fine fraude liceret abire, præfidio excefferunt. pertinaciùs Romani Euripum tuebantur. Hi quo

que

que tamen quum terra marique obfiderentur, & jam machinas tormentaque comportari viderent, non tulere obfidionem. Quum id quod caput erat Eubœæ teneret rex, ne ceteræ quidem ejus infulæ urbes imperium abnuerunt. magnoque principio fibi orfus bellum videbatur, quod tanta infula & tot opportunæ urbes in fuam ditionem veniffent.

I, &c.

LIBER XXXVI.

EPITOM E.

R

Eferuntur apparatus Romanorum contra Antiochum regem, V, &c. et Antiochi contra Romanos. VII. Annibalis de adminiftrando bello fententia. XIX, XX. Manius Acilius Glabrio conful Antiochum apud Thermopylas viHum Gracia expulit. XXII, &c. Idemque Ætolos fubegit. XXXVIII, XXXIX, XL, P. Cornelius Scipio Nafica Conful Bojos Gallos victos in deditionem accepit, & de iis triumphavit. XLI, &c. Praterea navalia certamina prospera” adversus prafectos Antiochi regis referuntur.

I. Publium

[blocks in formation]

to magiftratu, Patres, priufquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hoftiis jufferunt in omnibus fanis, in quibus lectifternium majorem partem anni fieri folet: precarique, quod fenatus de novo bello in animo haberet, ut ea res fenatui populoque Romano bene ac feliciter eveniret. Ea omnia facrificia læta fuerunt: primifque hoftiis perlitatum eft: & ita arufpices refponderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum oftendi. Hæc quum renunciata effent, folutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jufferunt: Vellent juberentne cum Antiocho rege, quique fectam ejus fecuti effent, bellum iniri: fi en rogatio perlata effet, tum, fi ita videretur confulibus, rem integram ad fenatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. tum fenatus decrevit, ut confules Italiam & Græciam provincias fortirentur: cui Græcia eveniffet, ut præter eum numerum militum, quem L. Quintius in eam provinciam ex auctoritate fenatus fcripfiffet imperâffetve, ut cum exercitum acciperet, quem M.Bæbius prætor anno priore ex fenatufconfulto in Macedoniam trajeciffet. Et extra Italiam permiffum, ut, fi res poftulâffet, auxilia ab fociis ne fupra quinque millium numerum acciperet. L. Quintium fuperioris anni confulem legari ad id bellum placuit. Alter conful, cui Italia provincia evenis

fet,

fet, cum Bojis juffus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos fuperiores confules habuiffent; alterum ut mitteret Romam, eæque urbanæ legiones effent paratæ, quò fenatus cenfuiffet.

II. His ita in fenatu ad id, quæ cujus provin cia foret, decretis, tum demum fortiri confules placuit. Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit. Certa deinde forte fenatufconfultum factum eft, quod populus Romanus eo tempore duellum juffiffes cum rege Antiocho effe, quique fub imperio ejus effent: ut ejus rei cauffa fupplicationem imperarent confules; utique Manius Acilius conful ludos magros Fovi voveret, & dona ad omnia pulvinaria. Id votum in hæc verba præeunte P. Licinio pontifice maximo conful nuncupavit: Si duellum, quod cum Antiocho rege fumi populus juffit, id ex fententia fenatus populique Romaani confectum erit, tum tibi Jupiter populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam fenatus decre verit. Quifquis magiftratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi rectè facti, donaque data rectè Junto. Supplicatio inde ab duobus confulibus edi&a per biduum fuit. Confulibus fortitis provincias, extemplo & prætores forțiti funt. M. Junio Bruto jurifdictio utraque evenit: A. Cornelio Mammula Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori claffis, L.Emilio Paullo Hifpania ulterior. His ita exercitus decreti. A Cornelio novi milites, confcripti priore anno ex fenatufconfulto à L. Quintio confule, dati funt: juffufque tueri omnem oram cir

« IndietroContinua »