T. Livii Patavini Historiarum ab urbe condita libri qui supersunt, Volume 5

Copertina anteriore
Ex officina J. Tonson & J. Watts, 1722 - 419 pagine

Dall'interno del libro

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 8 - Tubero , cujus lege deducebatur : tria millia peditum iere, trecenti équités: numerus exiguus pro copia agri. Dari potuere tricena jugera in pedites, sexagena in équités. Apustio auctore, tertia pars agri demta est : quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent.
Pagina 423 - Delon aris insignibus statuarumque copia exornavit : et Antiochiae Jovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lamina inauratum, et alia multa in ah'is locis pollicitus, quia perbreve tempus regni ejus fuit, non perfecit.
Pagina 318 - Facinus, sive eo modo, quo censor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse, et cruore mensam respersam.
Pagina 274 - Consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit...
Pagina 183 - Eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. Qua? res, tanquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo majorem excitavit. Petebant T. Quintius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio, L. Valerius Flaccus, M. Porcias Cato, M. Claudius Marceline, M'.
Pagina 217 - Consul, armis hostium in uno concrcrnatis cumulo, ceteram praedam conferre omnes jussit: et aut vendidit, quod ejus in publicum redigendum erat : aut cum cura, ut quam ¡cquissima esset, per milites divisit.
Pagina 32 - Eurotam amnem, qui prope ipsis adfluit mœnibus, progredi, ut intercluderent iter; ne aut tyrannus, quum vellet, receptum ad urbem haberet; aut commeatus ab urbe in castra portarentur : simul etiam tentaturus , si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
Pagina 257 - Morte Africani crevere inimicorum animi. Quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo allatrare ejus magnitudinem solitus erat.'7 Hoc auctore existimantur Petillii et, vivo Africano, rem ingressi, et, mortuo, rogationem promulgasse.
Pagina 121 - Gravia hiberna navium erant ; grave tributum , quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis; gravis etiam inopia frumenti , propter quam naves quoque et praesidium romanum excessit. Turn vero libérala metu factio erat , quœ plebem in concionibus ad Antiochum trahebat. Senatus et optimates in romana societate perstandum censebant : defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.
Pagina 163 - Romani per acervos corporum (quos in media maxijne acie cumulaverant , ubi & robur fortiffimorum virorum , & arma gravitate fugam impedierant) pergunt ad caftra diripienda. équités primi omnium Eumenis, deinde &alii}s equitatus toto paffim campo fequuntur hoftem , & poftremos , ut quoique adepti funt, cœdunt.

Informazioni bibliografiche