Immagini della pagina
PDF
ePub

L. ANNEI SENECE

AD POLYBIUM

CONSOLATIO.

LIBER UNUS.

XX. Omnia et maxima, quin etiam mundus hic et ea quæ in eo sunt, interitura sunt: proinde interitum singularum animarum noli queri.-XXI, XXII. Arrogantis enim esset poscere, ut tibi uni parcatur : quare patiaris, quæ omnibus nobis communia sunt. Nec dolor quidquam proderit. — XXIII. Jam ingeniosa allocutione ad fortunam conqueritur calamitatem Polybio factam, egregie ad laudes ejus fratrisque instituta.-XXIV. Sed quandoquidem his accusationibus fortunæ nihil proficimus, omittamus: nam nec frater, nec ullus homo lacrymis delectatur. XXV. Quid, quod fratribus tuis exemplo esse deceat: abscondas itaque luctum. — XXVI. Accedit, quod hoc inferius esset dignitate, existimatione publica de te, atque adeo officio in Cæsarem Claudium (cujus laudes, hac occasione data, celebrantur). — XXVII. Ut melius luctum vincas, in solitudine occupa te studiis. — XXVIII, XXIX. Præterea neque tuo, neque fratris nomine lugere decet, hic enim felix est. - XXX, XXXI. Igitur gaudeas fratrem talem habuisse.-XXXIIXXXVI. Mors enim ad humanam sortem pertinet quod ex operibus tuis disces, Homero, atque Virgilio. His dignum te præstes, et Cæsare Claudio (quem laudibus onerat).~XXXVII. Ad hæc Cæsar ipse te consolabitur, incommodis, quæ familiæ suæ acciderunt, enarrandis.-XXXVIII. Redit denique ad studia commendanda, etc.; usque ad fin.

Polybius, ad quem hæc Consolatio missa est, libertus Claudii Cæsaris fuit a studiis, a quo post Narcissum maximi æstimatus esse narratur ( Dio Cass. lib. LX, 29, 31. Sueton. Claud. 28). Innocentissimus et eruditissimus fuit, si Nostrum audias; Suetonio tamen et Dione referentibus improbus homo. Interfectus est, Messalinæ, qua cum familiarissime vixerat, machinationibus, a. U. C. 800. (Dio Cass. LX, 31, init.) Consolatio vero hæc composita est, quum Polybius morte fratris sui optimæ indolis et spei juvenis vel maxime afflictus esset, anno U. C. 794, quum in eo esset Claudius, ut Germaniam pacaret, et Britanniam aperiret (vid. c. 32, 2, coll. Dio Cass. LX, 8, 19; Sueton. Claud. 25). Nam, anno 794, Sulpicius Galba Cattos, et Publius Gabinius Chaucos vicerat, et de Britannis subjugandis, auctore Berico, exsule Britanno, qui Romæ auxilium petiturus confugerat, cogitabatur. Quam rem Aulus Plautius cum legatis Flavio Vespasiano ejusque fratre Sabino, anno U. C. 796, perfecit (Dio Cass. LX, 19, 20). His rationibus historicis diligenter comparatis cum cap. 37, 7, facile est ad intelligendum, Senecam auctorem hujus Consolationis esse non posse, quippe qui eodem anno extremo, quo ha spes Romæ concipi cœperunt, in exsilium missus

narratur (Dion. Cass. LX, 8, med.). Nam cap. 37, 7, auctor de se narrat, longo jam situ obsoleto et hebetato animo sese hæc composuisse; ut saltem Claudio imperium modo obtinente in exsilium missus esse videatur auctor. Atqui Seneca non ita longe ante aut post hæc consilia bellica urbe egressus esse videri potest. Deinde cap. 31, 4 et 32, 1, inspectis et comparatis, patet, Claudium imperium nuper obtinuisse: «Patere, ait auctor, fortuna, quidquid prioris principis (dicit autem Caligulam) furor concussit, (Claudium) in locum suum restituere ac reponere.» Quæ quidem de principe recenti tantummodo dici cum laude posse, quivis intelliget. Eo spectant quoque verba (ibid. § 3.) de Claudii misericordia, qua complures exsules revocaverit : at hæc nonnisi in primum imperii Claudiani annum cadit (Dio Cass. LX, 4, init.). Ipsa auctoris lætitia de Claudii filio Britannico, quem ei Messalina vigesimo imperii die ( Suet. Claud. 27.) pepererat, rationes nostras confirmat. Denique causæ internæ adsunt, quæ evincant, hunc fœtum adulatoris quidem et projecti hominis, non Senecæ esse. Quis euim Stoicus, ut quædam tantum afferam, tam dubitanter et supine et quidem homini docto, quem Polybium fuisse nulli dubitamus, dixerit, quæ cap. 20, 2: « Mundo... demerget » et cap. 37, 4: « Et scio...compulisset, leguntur? » In his nempe Seneca sine ulla ratione sibi ipse contradiceret, et vineta sua ipse absurdissime cæderet, quod numquam a quoquam mihi persuaderi patiar. Deinde quis credat Senecam, virum quadraginta fere annos jam natum de sententia, quam usquequaque non sine laude tuitus erat,fam turpiter destitisse, et laudasse hominem,cui non ita longe post, et alibi, et in celebri apocolokyntosi tot tantasque notas turpitudinis inusserit? Mihi certe exploratum est, Senecam tam abjecto animo handquaquam fuisse, ut de innocentia morum parum sollicitus quocunque pretio liberationem exsilii redimere potuerit. Num Tacitum alioqui severum morum arbitrum has projectissimi animi notas in Senecæ ingenio moribusque vel ab ejus adversariis, e. c. Suilio (Annal. XIII, 42) vel a semet (Annal. XV, 62, sq.) declarandis putemus prætermisisse? Ipse contra Tacitus (Annal. XV, 62, init.) refert ut e sua persona, Senecam morientem, quod unum jam attamen pulcherrimum habuisset, imaginem vitæ suæ amicis relinquere : et cap. 61 ej. lib. Seneca de semet: «Nec sibi, ait, promptum in adulationes ingenium. Idque nulli magis gnarum, quam Neroni, qui sæpius libertatem Senecæ, quam servitium expertus esset. »

Hæc posteriora, ne quidquam celem, a Dideroto quoque leviter perstricta video, rationibus historicis, quarum præcipuus in hac re usus esse videtur, ne verbo quidem commemoratis. Atque vereor, ut ejus defensio Senecæ majorem virorum harum rerum peritorum applausum nacta sit, quam censura defensionis in margine laudata. Denique nec Dionis Cassii hoc loco obliviscendum nobis est. Qui quum Senecæ cap. 59, 19, satis honorificis verbis

1. Essai sur la vie de Sénèque, etc., par D. Diderot. Conf. Additamenta ad Ephemerides litterar. Gotting, anni 1780, num. 41, p. 641, sq. Censura ibi hujus operis exstat docta, eaque Meinersii.

« IndietroContinua »