Immagini della pagina
PDF
ePub

quam Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam' maluit. Male tractatum Socratem judicas, quod illam potionem publice mixtam, non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit, et de morte disputavit usque ad ipsam 3 ? male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis, ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit? Quanto magis huic in- 11 videndum est, quam illis quibus gemma 'ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus 6, exsectæ virilitatis, aut dubiæ 7, suspensam auro nivem diluit? Hi quidquid biberint, vomitu remetientur tristes, et bilem suam regustantes ; at ille, venenum lætus et libens hauriet.

frequentissimi, aliove modo, pravitas magna humanum genus invasit atque tenet; non ita tenet tamen, ut dubium sit an plures Reguli fata adversa, quam Mæcenatis optima anteferant, hoc est, certissime plerisque magis placebit Regulum esse quam Mæcenatem.

1. Terentiam, uxorem Mæcenatis supra memoratam, Horatio dictam Licymniam, coævis poetis usitata ¿»«kJay, esse maluit ob mollitiem. Porro existimat Noster pejorem etiam Mæcenate semiviro mulierculam, tam quod infamis adulterio principali illa sit, quam quod mulieres parvi facere affectet, ut plerique Veteres, Seneca. 2. Obduxit. Idem fere est quod duxit, , ergo quod bibit ; nam ducere potionem sæpissime dicitur.

3. Usque ad ipsam. Donec moreretur. Cujus disputationis collecta verba edidit Plato in Phædone.

4. Quod gelatus est sanguis...... constitit? Adventantis mortis gradus sic quoque describit Plato, in Phadon. pag. 264. Tom. I. Bip.

5. Quanto magis..... ministratur. Divites eosque luxuriosos dicit,

qui

bus vasa e gemma facta (de Benefic. lib. VII, cap. 9. Cic. Verr. lib. IV, cap. 27: «Vas vinarium ex una gemma vel e gemmis prægrandibus. ») ministrat servus. Epist. 78. Quæst. Nat. lib. IV, cap. 13.

6. Exoletus omnia pati doctus. Servi formosissimi et ex eorum numero qui ob muliebrium patientiam exoleti appellabantur, ministrabant in conviviis, sive vina et dapes, sive quæ accumbentibus necessaria erant. Martial. lib. III, Epigr. LXXXII: « Jacet occupato galbinatus in lecto, Cubitisque trudit hinc et inde convivas, Effultus ostro, sericisque pulvinis. Stat exoletus, suggeritque ructanti Pinnas rubentes, cuspidesque lentisci. »

7. Aut dubiæ. Ob mollitiem.

8. Nivem diluit. Nix diluebatur in triclinio, ut frigidos tantum liquores ebiberent, sacci adminiculo quem saccum nivarium nominabant, cujus in medio pruinis cincti labentia vina frigus contrahebant.

et

9. Hi quidquid........ regustantes. Quum immodice biberint, evomunt, vomitu ejiciunt, etc. Epist. 95:

Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est; sumınamque illi felicitatem contigisse, consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit, cum quo me12 tuenda collideret '. « Inimicitiæ potentum graves sunt ? >> opponatur simul Pompeio, Cæsari, Crasso. Grave est, >> a deterioribus honore anteiri? Vatinio postferatur. » Grave est, civilibus bellis interesse? toto terrarum >> orbe pro causa bona tam infeliciter, quam pertinaci>> ter3 militet. Grave est, sibi manus afferre ? faciat. Quid » per hoc consequar? ut omnes sciant, non esse hæc >> mala, quibus ego dignum Catonem putavi. › 1 IV. Prospera in plebem ac vilia ingenia deveniunt : at calamitates terroresque mortalium sub jugum mittere, proprium magni viri est. Semper vero esse felicem, et sine morsu animi transire vitam, ignorare est rerum naturæ alteram partem 7. Magnus es vir: sed unde

[blocks in formation]

4

[ocr errors]

quam de libertate et patrum institutis actum conclamatumque est, Pharsaliæ et in Africa Julianarum partium hostis acer sed infelix.

IV. ARG. Res adversæ documenta sunt virtutis: nec ullus vir bonus magnusve esse aut dici potest, qui facultate aut occasione caruerit exhibendæ virtutis. Quæ igitur mala videntur, bona sunt, prout iis utaris. 4. Deveniunt. Ipsa plebs tantum prosperitate frui potest, quippe quæ infortuniis non digna.

5. Calamitates terroresque..... mittere. Quis non sublimem Virgilii versum hic reminiscitur, Georg. lib. II: « Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus. ›

[ocr errors]

6. Morsu. Ut Græc. Spa, de doloribus in usu est. Consol. ad Marc. cap. 7, 1. Cic. Dispp. Tusc. lib. IV,

cap. 7.

7. Alteram partem. H. e. unam

[ocr errors]

scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendæ virtutis? Descendisti ad Olympia : si nemo præter te, co- 2 ronam habes, victoriam non habes 2. Non gratulor tamquam viro forti, sed tamquam consulatum præturamve adepto honore auctus es. Idem dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit, in qua una3 vim sui animi ostenderet: miserum te judico, quod nunquam fuisti miser; transisti sine adversario vitam. Nemo sciet, quid potueris: ne tu quidem ipse. 3 Opus est enim ad notitiam sui, experimento: quod quisque posset, nisi tentando non didicit. Itaque quidam ultro se cessantibus malis obtulerunt, et virtuti 5ituræ in obscurum, occasionem, per quam enitesceret, quæsierunt. Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus 4 adversis; non aliter quam fortes milites bellis. Triumpho

ex partibus, nempe mala et incommoda. Ne credas hic alteram in malam partem accipi debere ut Græc. 01spov, 07ɛpx. Tam bene scripsisset si sensus pateretur: semper vero esse infeliet sine lætitiis transire vitam, ignorare est rerum naturæ alteram partem.

cem

[ocr errors]

1. Descendisti. Ut certaturus, άywTę. Scilicet, quæ planities ad certamina aut conciones publice destinabantur, semper infra circumstantes locos sitæ. Sic Romæ Campus Martius; et Flaccus, lib. III, Od. 1, stroph. 3: «Hic generosior Descendat in campum petitor.»> Prætereaque certaturus corona ex olea decorabatur. Sed non idem sonat o xovov

ἀναιρεῖσθαι ac ἐστέψαι τά ὀλύμπια, victoriam olympicam adipisci : quæ habebatur olim gloria apud Græcos maxima. Vid. et Cic. pro L. Flacco, rap. 31. Conf. quæ Davis. ad Cic. Tuscul. Dispp. lib. I, cap. 46. Petr.

Faber, Agonisticorum, lib. II, c. 16.

2. Coronam habes, victoriam non habes. Quicumque es άywvols.

3. Una. Ne unam quidem occasionem habuit vim sui animi ostendendi. Lipsii itaque emendationem, vivam non admitto.

4. Miserum te..... miser. Vid. sup. cap. 2, Demetrii Cynici verba, quæ explicavit fusius Seneca atque illu

stravit.

5. Et virtuti ituræ, sine hac occasione se ostendendi, in obscuri

tatem.

6. Gaudent....... adversis. Ut ille Diogenes Cynicus, laudante Lipsio e Stobæo (Serm. 106, pag. 492), qui quum in casus quosdam adversos incidisset, exclamavit: Εγε, ὦ Τύχη, ὅτι μου ἀῤῥένως προτέθεικας ἐν δὲ τοῖς τοιούτοις καιροῖς καὶ τερετίζων ἀνεφώνει. Euge, o Fortuna, quod viriliter me tractasti! Iden in hujusmodi casibus alta voce cantillabat.

[ocr errors]

ego mirmillonem' sub C. Cæsare de raritate munerum audivi querentem : « Quam bella, inquit, ætas perit! Avida est periculi virtus, et quo tendat, non quid passura sit, cogitat, quoniam et quod passura est, gloriæ pars est. Militares viri gloriantur vulneribus, læti fluentem meliori casu3 sanguinem ostentant. Idem licet fecerint, qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur 5 qui saucius redit. Ipsis, inquam, Deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quoties illis materiam præbet aliquid animose fortiterque faciendi : ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate. Gubernatorem in tempestate, in acie militem intelligas. Unde possum

1. Triumpho ego mirmillonem, reduxi e codd. Triumphus enim nomen est gladiatoris, ejusque nobilioris, viribus, arte, ornatu, eo celebritatis progressi, ut hunc, aliumque cui nomen Myrino, C. Cæsar, impensis suis, proprios sibi et peculiares aleret. Vid. Sueton. Domit. cap. 4. De utroque mentionem quoque in

jecit Martialis, Epigr. xx, de Spe

ego

ctaculis (nost. ed. Tom. I, pag. 32), ubi: «< Dum peteret pars hæc Myrinum, pars illa Triumphum, Promisit pariter Cæsar utraque manu. » Ruben. et Gron. emend. Triumphum mirmillonem, quod verum esse et a manu Senecæ putans, in contextum tamen non admisi. Antehac neutrum in cod. legebatur. Lagrange, in textu latino post bellis scribit Ego, suppressa voce Triumpho.Idem habet Bipont edit.- Mirmillo gladiatorum genus, cum Threce et Retiario componi solitum. Ernesti Clav. Cic. ad hanc vocem.

2. Munerum. Munus gladiatorium, et hinc munus dare, persæpe occurrit pro gladiatores spectaculo dare. Martial. de eodem homine, libr. III,

Epigr. XVI: « Das gladiatores, sutorum regule, cerdo!» Mox lib. III, Epigr. Ltx, vs. 1 : « Sutor, credo, dedit tibi, culta Bononia munus. »

3. Meliori casu. I. e. in re gesta, quæ felicior sibi honorificentiorque quam aliis fuit; melior idem quam clementior. Virg. Æn. lib. XII, vss. 179, 296.

4. Læti fluentem..... ostentant. Id est, ostentant sanguinem, ictum non mortiferum, non corpus mutilaturum, nec spem curationis haud ærumnosæ adimentem : Gronovio interprete.

5. Ipsis..... Deus consulit. Eorum bono et felicitati invigilat, iis gratificatur.

6. Quam honestissimos cupit. Honestissimos est in decus summum provectos et maxime honore condecorandos. Id monui, ne cum Nostro Lagrange hallucineris, qui sic interpretatur : « De ceux qu'il veut élever à la vertu. »

7. Quoties illis materiam præbet, etc.Referendum id, ut et quæ sequuntur, non ad cupit, sed ad consulit

8. Gubernatorem in tempestate....

scire, quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis? unde possum scire, quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare' constantiæ habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis, et inclinatione quadam mentium pronus favor sequitur? Unde scio, quam æquo animo laturus sis orbita- 6 tem, si, quoscunque sustulisti', vides? Audivi te quum alios consolareris: tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuisses. Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quæ Dii immortales velut stimulos admovent animis! Calamitas virtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros, qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet. Quidquid illis inciderit, novum veniet: magis ur-, gent sæva inexpertos; grave est tenera3 cervici jugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit : audaciter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se sæpe vicisse post sanguinem. Hos itaque Deus, quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles venturis malis

intelligas. Non eo tempore quo silent venti, «< Ridet et infidi pellacia subdola ponti,» sciveris, an ille qui gubernaculo assidet, gubernator vere sit ; neque in umbra pacis quiescentem et ab armorum fragore remotum judicaveris recte, an militaris rei peritus sit in acie hunc, in procella illum expertus noris.

1. Odiumque populare. Non odium populi, sed popularium, upsc1, gallice compatriotes. Hic enim sensus usitatior. Horat. lib. II, Od. 13, vs. 25: «Et Æoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus;»> ubi nescio quis volebat de his mulierculis illic agi, quæ omnium, quæ

κοιναὶ et τριωβολίδες sunt. Perperam

sane.

:

2. Quoscumque sustulisti. Quos liberos in familiam admisisti, tollens ex humo quo facto nuntiabat pater placere sibi infantem in penatibus suis, ut suum, ali. Porro opponitur hoc sensu to tollere efferre, quod de Libitinariis proprie dicitur et de Sandapilariis qui feretro compositum corpus et rogo jamjam imponendum domo efferebant; aliquando et de iis dicebatur, quorum pater, uxor, vel alii propinqui, morte absumpti erant. 3. Teneræ. Lectio codd. Alii ferre, ex quo Lipsius fecit feræ, id est, nondum cicuri.

« IndietroContinua »