Immagini della pagina
PDF
ePub

cultatem. Utrum bonus vir est, an malus? apud bonum 3 virum bonam causam habeo : apud malum non ago. Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam, etiam invitis his quibus refertur, properemus, et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens acceperis, nolenti reddere. Quidam, quum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt, et nihil se debere testantur. Rejiciendi' genus 4 est, protinus aliud invicem mittere, et munus munere expungere. Aliquando et non reddam beneficium, quum possim : quando? si plus mihi detracturus ero, quam illi collaturus; si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito, mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris. Et ut breviter, qui nimis cito cupit solvere, invitus debet : qui invitus debet, ingratus est.

1. Rejiciendi genus. Sic cod. Naz. et cæteri. Nec quidquam mutes. Vincent. bellov. 1. 1. IX, 108 habet : Re

jiciendi signum, et mox munus munere expugnare. Alioqui sensus est obvius.

DE BENEFICIIS

LIBER QUINTUS.

ARGUMENTUM

LIBRI QUINTI.

Absolutis duabus præcipuis partibus, Quomodo dandum beneficium; Quomodo accipiendum : transire se dicit ad quædam non tam in ipsa materie, quam ex ipsa et vicina ac connexa. Quæstiunculas subserit, primo istam; An turpe beneficiis vinci ? negat vinci posse, et parem semper esse, qui grate meminit, qui cupit animo referre, si re non potest. Quæstiuncula secunda: An aliquis sibi beneficium donet? item negat, et in utramque tamen partem argutatur. Tertia Quæstiuncula : An aliquis ingratus Stoice dici possit? ait, et docet. Quarta: An non omnes ingrati sint? minime, etsi plurimos fatetur. Deinde ex attextu: Quousque, et an alius pro alio obligemur? ut filius pro patre, et talia. Distinctione respondet, et magis negat. Quinta Quæstiuncula : An triste beneficium, et invito etiam dari possit? potest. Ultima denique : An repeti beneficium possit? LIPSIUS.

L. ANNEI SENECE

AD

ÆBUTIUM LIBERALEM

DE BENEFICIIS

LIBER QUINTUS.

I. In prioribus libris videbar consummasse propositum, quum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, et quemadmodum accipiendum; hi enim sunt hujus officii fines. Quidquid ultra moror, non servio materiæ, sed indulgeo: quæ quo ducit, sequendum est, non quo invitat'. Subinde enim nascetur, quod lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum, quam necessarium. Verum quia ita vis, perseveremus, peractis 2 quæ rem continebant, scrutari etiam ea, quæ, si vis connexa sunt, non cohærentia: quæ quisquis

verum

3

I. ARG. Quum potissimæ officii hujus partes absolutæ sint, ad quæstiones precedit connexas quidem, sed non cohærentes, ut Liberali, cujus laudes sequuntur, gratificetur.

1. Quidquid...invitat.Potissimis officii partibus consummatis, non opus amplius est ut materiam illustrem ordine accurato, sed delibanda sunt quæ connexa sunt ei quæ ducit, ordine tamen qualicunque non omisso,

non ut quæ cohæreant ullo vinculo jucunditatis, appetam, quo invitat, allicit, etsi non omnino supervacua, tamen non necessaria.

2. Peractis quæ rem continebant. Postquam ea fuse satis persecutus sum et illustravi quæ rem continent, vel quibus res continetur. Res h. 1. proprie est le sujet.

3. Si vis verum. Suppl. dicere, vel

dicam.

« IndietroContinua »