Immagini della pagina
PDF
ePub

girem abripuit, illorum eum cum quibus in omne v. c.966. flagitium & facinus conjuravit, non fuum judicet a.C. 186, effe. Ne quis etiam errore labatur veftrum quoque, non fum fecurus. Nihil enim in fpeciem fallacius eft, quàm prava religio. Ubi deorum numen prætenditur fceleribus, fubit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid immiftum violemus. Hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, fenatufconfulta, harufpicum denique refponfa liberant. Quoties hoc patrum avorumque atate negotium eft magiftratibus datum, ut facra externa fieri vetarent, facrificulos vatefque foro, circo, urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem difciplinam facrificandi, præterquam more Romano, abolerent? Judicabant enim prudentiffimi viri omnis divini humanique juris, nihil aquè diffolvenda religionis effe, quàm ubi nón patrio, fed externo ritu facrificaretur. Hac vobis prædicenda ratus fum, ne qua fuperftitio agitaret animos veftros, quum 2 demolientes nos Bacchanalia difcutientefque nefarios cætus cerneretis. Omnia diis propitiis volentibufque ea faciemus: qui, quia fuum numen fceleribus libidinibufque contaminari indignè ferebant, ex óccultis ea tenebris in lucem extraxerunt ; nec patefieri ut impunita effent, fed ut vindicarentur & opprimerentur, voluerunt. Senatus quæftionem extra ordinem de ea re mihi collegaque meo mandavit. Nos, quæ ipfis nobis agenda funt, impigre exfequemur. vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magiftratibus mandavimus. Vos quoque æquum eft, quæ veftra munia funt, quo quifque loco pofitus erit, quod imperabitur,

...

2 Demolientes... Bacchanalia] Hic & infrà aliquoties Bacchanalium nomi

ne defignantur loca, in qui-
bus facra illa nefaria cele-
brabantur.

I

U.c.66. impigre præftare, & dare operam, ne quid frau2.C. 186. de noxiorum periculi aut tumultus oriatur. XVII. Recitari deinde fenatufconfulta jufferunt, indicique præmium propofuerunt, fi quis quem ad fe deduxiffet, nomenve abfentis detuliffet. Qui nominatus profugiffet, diem certam fe finituros, ad quam nifi citatus refpondiffet, abfens damnaretur. fi quis eorum, qui tum extra terram Italiam effent, nominaretur ; ei laxiorem diem daturos, fi venire ad caufam dicendam vellet. Edixerunt deinde, ne quis quid fugæ caufa vendidiffe, neve emisse vellet: ne quis reciperet, celaret, ope ullâ juvaret fugientes. Concione dimifsâ, terror magnus urbe totâ fuit, nec moenibus fe tantùm urbis, aut finibus Romanis continuit: fed paffim per totam Italiam, litteris hofpitum de fenatufconfulto, & concione, & edicto confulum acceptis, trepidari coeptum eft. Multi eâ nocte, quæ diem infecuta eft, quo in concione res palam facta eft, cuftodiis circa portas pofitis, fugientes à triumviris comprehenfi & reducti funt: multorum nomina delata. quidam ex iis viri feminæque mortem fibi confciverunt. Conjuraffe fupra feptem millia virorum ac mulierum diCapita cebantur. capita autem conjurationis conftaenjura bat effe, M. & C. Atinios de plebe Romana, #ionis. & Falifcum L. Opiternium, & Minium Cer

rinium Campanum: ab his omnia facinora & flagitia orta eos maximos facerdotes conditorefque ejus facri effe. Data opera eft, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad confules faffique de fe nullam moram judicio fecerunt.

1 Indicique præmium propofuerunt, fi quis] Promiferunt præmium indici, fi

quis, id eft, qui vel aliquem deduxiffet ad confules, vel nomen abfentis detuliffet.

2

a.C. 186,

XVIII. Ceterùm tanta fuga ex urbe facta v.c.66. erat, ut, I quia multis actiones & res peribant, cogerentur prætores T. Manius & M. Licinius, per fenatum res in diem trigefimum differre, donec quæftiones à confulibus perficerentur. Eadem folitudo, quia Romæ non refpondebant, nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coëgit confules circa fora proficifci, ibique quærere & judicia exercere. Qui tantùm initiati erant, & ex carmine Conju facro, præeunte verba facerdote, precationes ratorun fecerant, in quibus nefanda conjuratio in om- pan. ne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas jurejurando obligati erant, in fe aut alios admiferant ; eos in vinculis relinquebant: qui ftupris aut cædibus violati erant, qui falfis teftimoniis, fignis adulterinis, fubjectione teftamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poenâ afficiebant. Plures necati, quàm in vincula com jecti funt. magna vis in utraque caufa virorum mulierumque fuit. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipfi in privato animadverterent in eas. fi nemo erat idoneus fupplicii exactor, in publico animadvertebatur. Datum deinde confulibus negotium eft, ut omnia Bacchanalia Romæ primùm, deinde per totam Italiam diruerent: extra quàm fi qua ibi vetufta ara, aut fignum confecratum effet. In reliquum deinde fena

i Quia multis actiones res peribant] Ex illis nempe qui fugerant multi erant, qui quum lites coram judicibus pendentes haberent, ob abfentiam, tanquam deferto vadimonio, condem

nabantur, ac proinde amit
tebant & jus perfequendi in
judicio quod fibi deberetur,
& res ipfas de quibus lis fo

ret.

2 Per fenatum ] Ex aucto ritate fenatûs.

Senatul

U.c.66. tufconfulto cautum eft, Ne qua Bacchanalia a.C. 186. Roma, neve in Italia effent. fi quis tale facrum confultum folenne & neceffarium duceret, nec fine religione de Bac.& piaculo fe id omittere poffe, apud prætorem chanali urbanum profiteretur: prætor fenatum confuleret.

bus.

fi ei permiffum effet, quum in fenatu centum non minus effent, ita id facrum faceret, dum ne plus quinque facrificio intereffent, neu qua pecunia communis, neu quis magifter facrorum, aut facerdos effet.

[ocr errors]

XIX. Aliud deinde huic conjunctum, referente Q. Marcio confule fenatufconfultum factum eft, Ut de iis quos pro indicibus confules habuiffent, integra res ad fenatum referretur, quum Sp. Poftumius, quæftionibus perfeEtis, Romam rediffet. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum cenfuerunt magiftratibufque Ardeatium prædicendum, ut 1 in intentiore eum cuftodiâ afservarent; non folùm ne effugeret, fed ne mortis confcifcendæ locum haberet. Sp. Poftumius aliquanto poft Romam venit. eo referente, de Indicum P. Ebutii & Hifpale Feceniæ præmio, quòd Premia. eorum operâ indicata Bacchanalia effent, fenatufconfultum factum eft, 2 Ut fingulis his 3 centena millia aris quæftores urbani ex ærario darent; utique conful cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Ebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, 4 neve cenfor ei equum publicum af

In intentiore... cuftodia] Dele supervacuam præpofitionem.

2 Ut fingulis his] Magis placeret legere: ut fingula

his.

3 Centena millia aris ] Id

est, marcas argenti nostrates 156. cum unciis 2.

4 Neve cenfor ei equum publicum affignaret Mirum videri poffit hoc dari Abutio præmii loco, ne cenfor ei equum publicum affigna

[ocr errors]

fignaret. Utique Fecenia Hifpala 5 datio, dimi- U.c.566. nutio, gentis enuptio, tutoris optio item effet, a.c. 186, quafi ei vir teftamento dediffet. Utique ei ingenuo nubere liceret: neu quid, ei qui eam duxiffet, ob id fraudi ignominiave effet. Utique confules prætorefque, qui nunc effent, quive poftea futuri effent, curarent, ne quid ei mulieri injuriæ fieret, utique tutò effet. id fenatum velle, & æquum cenfere, ut ita fieret. Ea omnia lata ad plebem, factaque funt ex fenatufconfulto: & de ceterorum indicum impunitate præmiisque confulibus permiffum eft.

XX. Et jam Q. Marcius, quæftionibus fuæ Exerci regionis perfectis, in Ligures provinciam pro- tus confu ficifci parabat ; tribus millibus peditum Roma-Lares norum, centum quinquaginta equitibus, & quinque millibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in fupplementum acceptis. Eadem provincia, idem numerus peditum

ret, id eft, eum in ordinem equeftrem allegeret. Nihil aliud fufpicari poffumus, quàm voluiffe Patres, ne omnino Æbutio militare invito neceffe effet. Quia autem, quibus equus publicus affignatus erat, ii debebant ftipendia facere, & equeftrem militiam fufcipere, hoc illi onus, fplendidum licet, exemptum voluit fe

natus.

5 Datio, diminutio, gentis enuptio, tutoris optio] Hæc obfcuriora funt. Quod nobis magis probabile videtur, id afferemus. Decernitur fenatufconfulto, ut Hifpalæ jus esset dandi & di

[ocr errors]

minuendi, quod eft, de fuo
peculio largiendi, & di-
minuendarum fortunarum.
Quod addit Livius datam ei
gentis enuptionem, interpre-
tantur docti viri jus ei da-
tum, ut aliis quàm libertis
fui patroni aut gentis ex
qua patronus erat, poffet
nubere. Gens enim liberto-
rum non erat alia quàm
patroni, à quo nomen ac-
cipiebant, & ejufdem gen-
tis novam familiar humi-
liorem ordiebantur. Deni
que quum datur ei tutoris
optio, decernitur, ut tuto-
rem fibi, quandoquidem
fine auctore nihil agere apud
Romanos feminæ poterant,
quem vellet legeret.

« IndietroContinua »