Immagini della pagina
PDF
ePub

institutis, legibus inter se differre. Gallos ab Aquitanis Garumnam flumen, a Belgis Matronam et Sequanam dividere. Eorum omnium fortissimos esse Belgas, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime abessent, minimeque ad eos mercatores saepe commearent, atque ea quae ad effeminandos animos pertinerent importarent; proximosque esse Germanis, qui trans Rhenum incolerent, quibuscum continenter bellum gererent. Qua de causa Helvetios quoque reliquos Gallos virtute praecedere, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contenderent, cum aut suis finibus eos prohiberent, aut ipsi in eorum finibus bellum gererent. Eorum unam partem, quam Gallos obtinere dictum sit, initium capere a flumine Rhodano, contineri Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingere etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergere ad septentriones. Belgas ab extremis Galliae finibus oriri, pertinere ad inferiorem partem fluminis Rheni spectare in septentrionem et orientem solem. Aquitaniam a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani qui esset ad Hispaniam pertinere, spectare inter occasum solis et septentriones.

(CARMEN CATULLI.

[Plus uno maneat percmne saeclo.]

Quid est passer? Julia mea, aves? O

Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat;
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem;
Nec sese a gremio illius movebat,
Set circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipiabat,
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :

Tam bellum mihi passerem abstulistis.-Catullus. Nonne avis est parvula? Amasne, Alfrede, esne crudelis? Ne vulnera avem! Ne everte nidos! Quam celeriter aves volant! Potesne volare, Amabilis? Quare, Bellis, Amabilis volare non

66

potest? Habesne alas, Jana? Quomodo ambulas et curris, Henrice? Quomodo avis volat? Ubi, Laura, aves habitant? Nonne in arboribus? Aliae aves sub tecto habitant. Ita est. Hirundines ibi nidos faciunt. Et garriunt, pipiant. Pater hirundo et mater parvulis fabellas narrant de gigantibus accipitribus et parvulo Jacobo Hirundine qui gigantes accipitres interfecit “O bella, bella," dicit parvula, "Ego ero Jacobus❞—“Non, non, ego," clamat alia. Et columbae —quam valde amant! Circumsiliunt modo huc modo illuc, et semper coo, ,"" coo," vocant. Nonne amas, Lydia, columbas? Nunc, Jana, quis erat Catullus? Eratne historicus, an poeta? Cujus passer mortuus est? Cujus puellæ ? Nonne passer puellæ Catulli mortuus est? Nonne puella passerem amabat? Quam valde? Nonne illa puella passerem plus oculis suis amabat? Quomodo vides, Frederice? Nonne oculos tuos amas? Amasne, Frederice, tuum catulum plus oculis tuis? Quare Catulli puella passerem amabat? Nonne puella bene novit suam matrem? Hic passer mellitus suam dominam noverat tam bene quam puella matrem novit. Nonne puella, Gulielme, benigna et benevolens erat? Itaque puellam passer amabat nec sese a gremio puellæ movebat. Potesne salire, Alfrede? Quot pedes? Sex? Et, Clara, circumsilis, nonne, super funem? Sed circumsiliens passer ad dominam semper pipiabat, nonne? Et domina eum amabat, sed nunc it per viam mortis, nonne? Num aliquis ex morte nobis redit? Sed ad eos in caelum ibimus, nonne ? Num Catullus, Harrietta, amat mortem? Nonne maledixit? Nonne dixit: “Tu, mala mors, omnia bella devoras"? Estne mors semper mala, Flora? Nonne janua est per quam in cælum introimus? Sepelisne, Elisabetha, aves? Puellam novi nomine Helenam quae aves mortuas sepelit et monumentum facit. Georgia, quid dicit Jesus de passeribus ?

“Unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro.”

BENJAMINI FRANKLINI VITA.

Unus ex eis, qui pacem duas inter gentes conciliabant, fuit Benjaminus Franklinius, utriusque juris Doctor, et in philosophiâ præclarus. Hic vir egregius, decimo septimo

Januarii mensis die, Christi anno millesimo septingentesimo et sexto, Bostoniæ apud Novanglos,* natus fuit. Philadelphiam adhuc puer demigravit, ubi ingenio simul ac industriâ bonorum omnium laudes adeptus est. Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quæ Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsêre.

Anno millesimo septingentesimo vigesimo quinto ab Christo nato, Franklinius Britanniam devenit, ibique aliquandiù commorabatur. Belli initio, Franklinius, pacem, quàm duellum malebat. Februario Mense, anno millesimo septingentesimo septuagesimo septimo, qui pacem † Britanniam inter et civitates fœderatas Americanas conciliaret, à Congressu missus est: quod negotium sibi à Congressu creditum, mirâ facilitate,‡ industriâ et prudentiâ confecit.

A

Septuagesimum annum agens, ad Gallica studium et scientiam linguæ animum appulit. Valetudine firmâ multos per annos usus, podagrâ ad extremum laborans, patriam revisit; ubi, munia multa, civium causâ, jam senex obivit; at valetudine in pejus quotidiè ruente, muniis omnibus sese abdicavit, privatusque || aliquandiu degit. Tandem, octogesimum quintum agens annum, die Aprilis ▲ septimo, Christi anno millesimo septingentesimo et nonagesimo, fato ◊ functus est. Franklinii ingenium, amorque in patriam, nomen ejus celeberrimum meritò fecêre. Ejus, porrò, vita, juvenes Americanos ad facinora præclara incitare debet: quippè qui, sine claris ullis natalibus, animi tantummodò vi quâdam, claritudinem summam est assecutus.

Glass.

*Novanglos, in New England; literally, among the New-Englanders. + Qui pacem, etc., "who should procure peace between Britain "; i. e., in order to procure peace.

Facilitate, by this noun is not so much here understood, easiness, as that facility of access and deportment for which Dr. Franklin was so remarkable. # Muniis, etc., "he resigned all his (public) offices or employments."

| Privatus, "as a private individual"; without being in any office.

A

[ocr errors]

Aprilis, etc., on the seventh day of April, one thousand seven hundred and ninety."

◊ Fato, "fate," literally, "he discharged fate"; or rather the decrees of fate or destiny; that is, "he died."

Facinora præclara, "illustrious deeds."

LUX DULCIS. [George Herbert.]

Lux dulcis, cui tanta quies et frigus et ardor,
Terrae polique nuptiae,

At flebit tua fata tamen sub vesperis horam
Ros, quippe leto debitae.

Tuque, color cujus forti similisque minanti,
Temere intuentum lumina

Praestringit, radice lates tenus usque sepulcro,
Tibique mors instat, Rosa.

Dulces

ergo animi demum et virtutis amantes
Durant, ut ilex arida;

In fumum ac cinerem vertatur mundus; at illi

Tunc enitescent clarius.

C. S. C.

HORATIUS.

Q. Horatii Flacci poetae imago, qui etsi ante Latinos omnes se jambos et lyricos versus scripsisse cum aliubi, tum his locis fatetur, hoc est, in Epistolis:

"Parios ego primus jambos

Ostendi Latio, numeros animosque secutus

Archilochi, non res et agentia verba Lycamben."

Item paulo post :

[ocr errors]

Hunc ego non alio dictum prius ore Latinis,
Vulgari fidicen."

In tertio vero Odarum:

"Carmina non prius Audita musarum sacerdos,
Virginibus puerisque canto."

Ante ipsum tamen Horatium hoc carminum genere Livium scripsisse, autor est Porphyrion, et nos alibi (si meministis) Livii hymnos celebravimus. Sed et Val. Catullus, et Tegula, et quos modo nominavimus, C. Laenas et Lucullus jambica et lyrica scripsere: sed hi aliqua quidem, non ut Horatius ferè plena volumiua: quamobrem is recte primus dici potest, vel seipso judice, jambos ostendisse. Num et vos ita censetis? quibus annuentibus et de me Horatii vitam libenter audire significantibus, Eam ipsam, inquam, vobis breviter referam, potius ut institutum tabulae sequar, quam aliam ob

causam nempe qui credam eam ex aliis vos saepe legisse, et posthac saepe lecturos. Quintus igitur Horatius Flaccus Venusii humili loco natus est patre Praecone libertinae conditionis, Torquato et Cotta Coss. biennio ante Marcum Tullium

[graphic][subsumed][subsumed][ocr errors]

consulem puer a patre Romam ductus, ut bonis artibus imbueretur: ubi cum Orbilio tum celebri Grammatico operam daret, brevi adeo profecit, ut ad philosophiae studia idoneus videretur: quare Athenas profectus, Epicuream sectam in

« IndietroContinua »