The whole Latin series published by D. APPLETON & Co. may now be had, with references to HARKNESS'S STANDARD LATIN GRAMMAR, most of them in the new and beautiful binding corresponding to the Grammar. They include the following editions: Exch. Intro. prices. prices. $0 87 0 87 1 05 1 22 0 87 1 05 Frieze's Quintilian 1 05 Frieze's Vergil's Eneid, with Notes 1 40 Frieze's Vergil's Eneid, with Notes and Dictionary 1 30 Frieze's Six Books of Vergil's Eneid, Georgics, and Bu Harkness's Sallust's Catiline, with Dictionary Harkness's Course in Cæsar, Sallust, and Cicero, with Dic Teachers of Latin who would like to examine any of the above series with a view to adoption are requested to address the publishers or any of their agents. D. APPLETON & CO., Publishers, New York, Boston, Chicago, San Francisco. Iter est longum per praecepta, breve et efficax per EXEMPLA.-SENECA. "Multa Roga: Retine Docta: Retenta Doce."-COMENIUS. Lector: Quid tibi vis, O ephemeris parvula? "Non Latine: Ut Terenti verba flectam: Latini nihil a me alienum puto. enim tam praeclarum est scire LATINE quam turpe nescire.”—C1c. Brut. cxl. SOMNIUM HANNIBALIS. [Vide Liv. xxi, 22.*] Nox erat, et somnus gravis omnia muta tenebat; Sed cupiens nimium nescit oculos retinere. Omne fragore, petitque omen, quid Juppiter edat. *Et. LATINE, pag. 69. E. H. R. BRENNUS CONTRA APOLLINEM. Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedones vicerant, indignatus parta victoria opimam praedam, et Orientis spoliis onustam, tam facile relictam esse, ipse adunatis CL millibus peditum, et XV millibus equitum, in Macedoniam irrumpit. Cum agros villasque popularetur, occurit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes: sed pauci a pluribus, trepidi a valentibus, facile vicuntur. Itaque cum victi se Macedones intra muros urbium condidissent; victor Brennus, nemine prohibente, totius Macedoniae agros depraedatur. Inde, quasi-terrena iam spolia sorderent, animum ad deorum immortalium templa convertit, scurriliter iocatus, locupletes deos, largiri bominibus opertere. Statim igitur Delphos iter vertit, praedam religioni, aurum offensae deorum immortalium praeferens: Quos nullis opibus egere, ut qui eas largiri bominibus soleant, affirmabat. Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnaso, in rupe undique impendente: ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui ad affirmationem maiestatis undique concurrentes, in eo saxo consedere. Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia, nec manu facta, sed naturalia praesidia defendunt: prorsus ut incertum sit, utrum munimentum loci, an maiestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor, et si quando accedit tubarum sonus, personantibus et respondentibus inter se rupibus, multiplex audiri, ampliorque, quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei, et admirationem stupentibus plerumque affert. In hoc rupis anfractu, media ferme montis altitudine, planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet: ex quo frigidus spiritus, vi quadam, velut vento, in sublime expulsus, mentes vatum in vecordiam vertit; impletasque deo, responsa consulentibus dare cogit. Multa igitur ibi et opulenta regum populorumque visuntin munera: quaeque magnificentia sui, reddentium vota gratam voluntatem, et deorum responsa manifestant. Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberavit, an confestim rem aggrederetur: an vero fessis via militibus, noctis spatium ad resumendas vires daret. Emanus et Thessalorus duces, qui se ad praedae societatem inuxerant, ampu tari moras iubent, dum imparati hostes, et rccens adventus sui, terrori esset: interiecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura; et vias, quae tunc pateant, obstructum iri. Sed Gallorum vulgus ex longa inopia, ubi primum vino, caeterisque commeatibus referta rura invenit, non minus abundantia, quam victoria, laetum per agros se sparserat: desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur. Quae res dilationem Delphis dedit. Prima namque opinione adventus Gallorum, prohibiti agrestes oraculis feruntur, messes, vinaque villis efferre. Cuius salutare praeceptum non prius intellectum est, quam vini caeterarumque copiarum abundantia, velut mora, Gallis obiecta, auxilia finitimorum convenere. Prius itaque urbem suam Delphi, aucti viribus sociorum, permunivere, quam Galli vino, velut praedae, incubantes, ad signa revocarentur. Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque millia: Delphorum sociorumque non nisi quatuor millia militum. erant: quorum contemtu Brennus ad acuendos suorum animos praedae ubertatem omnibus ostendebat, statuasque cum quadrigis, quarum ingens copia procul visebatur, solido auro fusas esse, plusque in pondere, quam in specie, habere praedae affirmabat. DE VITA ET MORIBUS AUGUSTI. Justin. Forma fuit eximia, et per omnes aetatis gradus venustissima; quanquam et omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo tonderet, modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. Vultu erat, vel in sermone vel tacitus, adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quominus, ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii propius admissus, in praecipitium propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque, si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis, vultum summitteret: sed in senecta sinistro minus vidit. Dentes raros et exiguos et scabros; capillum leniter inflexum et sufflavum; supercilia conjuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem (quam tamen Iulius Marathus, libertus et a memoria ejus, quin que pedum et dodrantis fuisse tradit), sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut nonnisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intelligi posset. C. SUET. Tranq. 77. EPITAPHIUM. Huic tumulo mandantur reliquiae Vir fuit ingenii acumine insignis, moribus inter literatorum principes justissime collocandus: res Academicas administravit. Nimiis tandem vigilii laboribusque consumptus, Ita vixit, ut omnes moribundi, sic se vixisse, ut omnes, sic se morituros esse, optarent: Natus est Novem1 die 17mo Anno Domini MDCCLXXII. summa reverentia hoc monumentum posuerunt. JUS INJURIA. [Colton.] Justitiam Numen junxit cum Lege; sed eheu! B. H. K. |