Immagini della pagina
PDF
ePub

rependite, quod admodum multum Andromache filia magnanimi Eetionis vobis prius suave triticum apposuit, vinumque immiscens ad bibendum quando animus jubebat, quam mihi,

[graphic][merged small]

qui ei juvenis maritus glorior esse. Sed adnitimini et festinate, ut accipiamus scutum Nestoreum cujus nunc gloria ad caelum venit, totum aureum esse, manubriaque, et ipsum: sed ab humeris Diomedis equitatoris, varium thoracem, quem Vulcanus elaboravit fabricans. Si hos ceperimus, sperabo Achivos hac nocte naves ascensuros veloces."

[merged small][graphic][merged small]

INSULAE IN AEGEO. [Byron.]

Graecia habet sparsas media inter marmora terras,

Qua calidae Sapphus carmina movit Amor;
Artibus unde fuit bellique et pacis origo,
Qua Phoebum Delos nutriit orta suum.
Has aeterna aestas radiis auroque colorat,
Sed patrii vivit nil nisi solis honor.
Subjectam montes alti Marathona tuentur,
Subjectas Marathon ipsa tuetur aquas ;
Hic mihi, paulisper meditanti singula, visa est
Libertate iterum Graecia posse frui :
Namque super Persis poteram non stare sepultis
Et me servitium credere turpe pati.

Rex in fronte olim scopulorum sederat, unde
Prospicitur Salamis, insula nata mari;
Multa carinarum jacuerunt millia subter,
Mille hominum gentes-omnia regis erant.
Cuncta recensuerat prima sub luce diei;

Quid tacito superest, sole cadente, freto? B. H. D.

EPISTULA.

E. S. SHUMWAY,

KALAMAZOO, MICH., Pridie Kal., Nov., 1883.

CARE PROFESSOR: Epistula tua eo ipso tempore ad me perlata est quo domo proficiscebar. Post reditum paucis abhinc diebus in maximis occupationibus defuit mihi tempus ad respondendum. Sed diutius morari quin scribam non decet.

Nihil fere plus voluptatis mihi adferret, si per alia officia perque valetudinem possem, quam auxilium tibi in tuo pro lingua Latina incepto promittere. Pro certo enim habeo hos tuos labores magnae utilitati esse permultis, ob illam praesertim causam, quia faciunt ut delectatione discipuli multi ad studia Latina adliciantur. Quae delectatio ipsa pretium operae est. Delectatione enim pensis injecta multae utilitates necessario accedunt, et fructus omnes studiorum percipiuntur maximi. Magnum est si ardor juvenalis accenditur, si animi alacritas augetur, si ambitio honesta alitur. Quae praeterea cum jucunditate cognita atque inventa sunt, ea tuto memoria

custodiuntur. Hoc etiam dici potest, hanc egregiam linguam, quae saepius, quasi ab usu quotidiano abhorrens, in libris se continet, in labris quoque multorum nunc sedem habere. Si haec lingua digna erat quae Ciceronis sensus atque sententias et domi et in litteris et in foro exprimeret, quis neget eandem nostro etiam ore esse dignissimam ?

Utinam tuum inceptum ex sententia succedat! Vale. SAMUEL BROoks.

UNDE LIBERTAS.

"Ex innocentia nascitur dignitas: ex dignitate, honor: ex honore, imperium: ex imperio, libertas." AFRICANUS.

FLUMINA.

Disce hinc quid possit fortuna; immota labascunt;
Et quae perpetuo sunt fluitura, manent.

LAUS [ex epistola].

[ocr errors]

JANUS VITALIS.

"Multos annos cum aliis discipulis ac doctoribus de ratione optima Latinae docendae disputabam. Gavisus sum, igitur, nuper certior factus te exstitisse cum tua 'Catena' et ratione sapientiore, linguam ut linguam non ut verba insulata tractante. Plerisque meis familiaribus non satisfecit Latinam linguam defunctam' habere, sed 'bis defunctam ac radicibus eradicatam' fecerunt."

M. C. H.

AD INFANTEM.

Dormias, bellule,
Care puellule;
Pater erraticus

Abit venaticus;

Lacte matercula
Apparat fercula;
Soror cum fiscina
Quaerit bombycina;
Frater his guavior,
Frater his suavior,

Redit cum vellere
Quo sciat pellere
Frigus a bellulo

Fratre puellulo.

GAMMER GURTON.-E. C. H.

IN COHORTATIONEM ORATORUM ADULESCENTIUM. [Summi oratoris verba.]

"Mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in exordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur. Ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis exspectationemque hominum pertimescit. Equidem et in vobis animadvertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus contremiscam. Adulescentulus vero sic initio accusationis examinatus sum, ut hoc summum beneficium Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit."

COLLATIO.

Utro ab oratore elegantius dicitur? fortius?

"Quo me miser conferam? "Quo se miser vertet? quo vertam ? in capitoliumne? Domumne? ut eam imaginem at fratris sanguine redundat. clarissimi viri, parentis sui, An domum? ad matremne? quam paucis ante diebus lauut miseram lamentantem vi- reatam in sua gratulatione deam et abjectam."-G. Grac- conspexit, eamdem deformachus.

tam ignominia lugentemque videat? An ad matrem ? quae misera, modo consulem osculata filium nunc cruciatur et sollicita est, ne eumdem paullo post spoliatum omni dignitate. conspiciat?"— Cic. pro Murena x, 41.

PHAEDO ET SOMNIUM SCIPIONIS.

"Quis uberior (est) in dicendo Platone? Jovem, aiunt philosophi, si Graece loquatur, sic loqui. Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur."-Cicero.

Politicus. Quid est quod in suo Phaedone nobis ostendat Plato?

Philosophus. Nullum "somnium," sed veritatem-Socratem moriturum nec non et cum amicis de vitae spe futurae loquentem.

Polit.-Quid de vita audiemus?

Phil. Socratem confirmare aut peritis quaestionibus amicos suos adjuvare ut probent illam, cujus in fide morituris sit, esse immortalitatem; gaudium pacemque quae ex sua fide oriantur his prope verbis declarare: Philosophi animus -quam valde corpore, et corporis voluptatibus, et doloribus, et curis liberari, ut ad veritatem cogitandam et ad absolutam pulchritudinem, puritatem, sapientiam attingendam se consecret, desiderat! philosophum igitur mortis non piget. Si ductum deorum amisit, ad superiores deos duces adit. Si carissimos amicos reliquit, ad alios qui aeque fideles erunt, adit. Si temperantiam, justitiam, fortitudinem, nobilitatem, veritatem hoc in orbe secutus sit, attingere, altiore in vita, speret ad divinam naturam.

Polit.-Ego quidem Socratis pulchritudinem sermonis sentio: at philosophia Ciceronis mihi est utilior.

Phil.-Somniumne fuit Ciceroni id quod quadringentos ante annos Socrati fuerat veritas demonstrabilis ? (probabilis ?).

Polit.-Cicero mortem non timuit sed evitavit quod pro republica labor morienti relinquendus esset; quod mors eum inutilem et impotentem redderet.

Phil.-Dixit: "Certum esse in caelo definitum locum ubi beati aevo sempiterno fruantur."

Polit.-Non sibi tantum virtutem atque beatitudinem desiderabat, sed nonnihil etiam "ad communem adferre fructum semper volebat.

[ocr errors]

Phil.-Scripsit autem: "Suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus."

Polit.-Inquit quoque : “In omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre, nec quod latius pateat, quam conjunctio inter homines hominum, et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum, et ipsa caritas generis humani." Omnibus virtutibus, Cicerone teste, praestat amor patriae. "Omnibus, qui patriam conservarint, adjuverint, auxerint, certum esse in caelo ac definitum locum.-Nihil est enim illi principi deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia coetusque hominum jure sociati, quae civitates appellantur."

« IndietroContinua »