Immagini della pagina
PDF
ePub

frangit, et, quidquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat: quum pervenit in ventrem, aqualiculi fervore concoquitur; tunc demum corpori accedit. Hoc aliquis secutus exemplar, lapidem asperum aspero imposuit, ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque adtritu grana franguntur, et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tunc farinam aqua sparsit, et assidua tractatione perdomuit, finxitque panem; quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit: deinde furni paulatim reperti, et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum abfuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret. Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis, inventa sunt; tam mehercules, quam navigia, quibus amnes, quibusque maria transivimus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis, et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant; exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur, et levi ejus in utrumque momento velocitatem suam flectunt, Omnia, inquit, haec sapiens quidem invenit; sed minora, quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit. Immo non ab aliis excogitata ista sunt, quam a quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodiisse memoria scimus: ut speculariorum usum, perlucente testa clarum transmittentium lumen; ut suspensuras balneorum, et impressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio, ct celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: sapientia altius sedet, nec manus edocet; animorum magistra est. Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit? Non dedecoros corporis motus, nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus, aut in exitu, aut in transitu, formatur in vocem; non arma, nec muros, nec bella: utilia molitur, paci favet, et genus humanum ad concordiam vocat. Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvula adsignas? artificem vides vitae. Alias quidem artes sub domino habet; nam cui vita, illi vitae quoque ornamenta serviunt: ceterum Senecae epistolae sel.

[ocr errors]

[ocr errors]

8

[ocr errors]

1

ad beatum statum tendit; illo ducit, illo vias aperit. Quae sint mala, quae videantur, ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam; inflatam vero, et ex inani speciosam reprimit; nec ignorari sinit, inter magna quid intersit et tumida: totius naturae notitiam, ac suae, tradit. Quid sint dii, qualesque, declarat; quid inferi, quid lares et genii; quid in secundam numinum formam animae perpetitae; ubi consistant, quiu agant, quid possint, quid velint. Haec ejus initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur; cujus vera simulacra, verásque facies cernendas mentibus protulit: nam ad spectacula tam magna hebes visus est. Ad initia deinde rerum redit, aeternamque rationem toti inditam, et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit, veritatemque et argumenta ejus excussit; post haec, quemadmodum discernerentur vitae ac vocis ambigua; in utraque enim falsa veris immixta sunt. Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu judicasset, quod non erat dignum perpetuo usu judicaturus; ponenda non sumeret. Anacharsis, inquit, invenit rótam figuli, cujus circuitu vasa formantur. Deinde, quia apud Homerum invenitur figuli rota, mavult videri versus falsos esse, quam fabulam. Ego nec Anacharsin auctorem hujus rei fuisse contendo; et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens; sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem: cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitriarium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientem invenire desivimus. Democritus, inquit, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo adligaretur. Hoc dicam falsum esse. Necesse est enim, ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur. Excidit porro vobis, eumdem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur,quemadmodum decoctus calculus in smaragdum converteretur, qua hodieque coctura inventi lapides in hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non, qua sapiens erat, invenit: multa enim

facit, quae ab imprudentissimis aut aeque fieri vidimus, aut peritius, aut exercitatius. Quid Sapiens investigaverit, quid in lucem protaxerit, quaeris? Primum rerum naturam; quam non, ut cetera animalia, oculis sequutus est, tardis ad divina. Deinde vitae legem; quam ad universa direxit; nec nosse tantum, sed sequi deos docuit, et accidentia non aliter excipere, quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis, et, quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit: damnavit mixtas poenitentiae voluptates, et bona semper placitura laudavit: et palam fecit, felicissimum esse, cui felicitate non opus est; potentissimum esse, qui se habet in potestate. Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati; sed de illa, quae nullum bonum putat, nisi quod honestum est; quae nec hominis, nec fortunae muneribus deleniri potest; cujus hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi seculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo: sicut ante, fortunato tempore, quum in medio jacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales, et ad rapinam ex consortio discurrere, non erant illi sapientes viri, etiamsi faciebant facienda sapientibus. Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis; nec, si cui permittat Deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit, quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos

nulli subigebant arva coloni,

Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat; in medium quaerebant; ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa, ut parens, in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses? Irrupit in res optime positas avaritia, et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena, et in angustum ex immenso redacta; paupertatem intulit, et, multa concupiscendo, omnia amisit. Licet itaque velit nunc concurrere et reparare quod perdidit; licet agros agris adjiciat, vicinum vel pretio pellat aeris, vel injuria; licet in provinciarum spatium rura dilatet, et possessionem vocet per sua longam peregrinationem:

[ocr errors]
[ocr errors]

nulla nos finium propagatio eo reducet, unde discessimus. Quum omnia, fecerimus, multum habebimus: universum habebamus. Terra ipsa fertilior erat illaborata, et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse, quam inventum monstrare alteri, voluptas erat: nec ulli aut superaré poterat, aut deesse: inter concordes dividebatur. Nondum valentior imposuerat infirmiori manum; nondum avarus, abscondendo quod sibi jaceret, alium necessariis quoque e cura. Arma cessabant, incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi, quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris viveili receptaculo tuti sub fronde, bant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! Non impendebant caelata laquearia, sed in aperto jacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium; mundus in praeceps agebatur, silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis, quam noctu, patebant prospectus hujus pulcherrimae domus; libebat intueri signa, ex medía coeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia. Quidni juvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At yos ad omnem tectorum pavetis sonum, et, inter picturas vestras si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta perflatus, et levis umbra rupis aut arboris, et perlucidi fontes, rivique, non opere, nec fistula, nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes, et prata sine arte formosa; inter haec agreste domicilium, rustica politum manu. Haec erat secundum naturam domus; in qua libebat habitare, nec ipsam, nec pro ipsa, timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt. Sed, quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc jam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros, et, ut ita dicam, a diis recentes: neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri. Illi quidem non aurum, nec argentum, nec perlueidos lapides [in] ima terrarum faece quaerebant, parcebantque adhuc etiam mutis animalibus: tantum aberat, ut homo hominem, non iratus, non timens, tantum spec

aat: Par erat alterius, ac sui,

[ocr errors]
[ocr errors]

taturus, occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum; adhuc nec eruebatur. Quid ergo? ignorantia rerum innocentes erant: multum autem interest,, utrum peccare aliquis nolit, an nesciat. Deerat illis justitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita: virtus non contingit animo, nisi instituto ac edocto, et ad summum adsidua a exercitatione perducto, Ad hoc quidem, sed sine hoc, nascimur: et in optimis quoque, antequam erudias, Virtutis materia, non vir

tus est.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

15.

EPISTOLƒA10[XCIII] XLVII.

[ocr errors]

In epistola, qua de morte Metronactis philosophi querebaris, tamquam et potuisset diutius vivere, et debuisset, aequitatem tuam desideravi:, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in ana re deest, in qua omnibus. Multos inveni aequos adversus homines; adversus deos neminem. Objurgamus quotidie fatum: Quare ille in medio cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit? Utrum, obsecro te aequius judicas, te naturae, an tibi parere naturam? Quid autem interest, quam cito exeas, unde utique exeundum est? Non, ut diu vivamus, curandum est, sed ut satis. Nam, ut diu vivas, fato opus est; ut satis, animo. Longa est vita, si plena est: impletur autem, quum animus sibi bonum suum reddidit, et ad se potestatem sui transtulit. Quid illum octoginta anni juvant per inertiam exacti? non vixit iste, sed in vita moratus est; nec sero mortuus est, sed diu. Octoginta annis vixit! Interest, mortem ejus ex quo die numeres. At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii exsequutus est; in nulla parte cessavit. Licet ejus aetas imperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit! Inmo octoginta annis fuit! nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut, quemadmodum pretiosa rerum, sic vita nostra non pateat multum, sed multum pendat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemtoremque fortunae, functum omnibus vitae humanae stipendiis, atque in summum bonum ejus evectum; et illum, cui multi anni transmissi sunt? Alter post mortem quoque est; alter ante mortem periit. Laudemus itaque, et in nu

« IndietroContinua »