Immagini della pagina
PDF
ePub

alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompejum; solus Cato fecit aliquas et reipublicae partes. Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omnem erectum ad res novas vulgum; hinc optimates et equestrem ordinem, quidquid erat in civitate sancti et electi; duos in medio relictos, rempublicam et Catonem. Miraberis, inquam, quum animadverteris

Atridem, Priamumque, et saevum ambobus
Achillem;

utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum: si Pompejus, exsulaturum. Quid habebat quod timeret,, qui [ea] sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Periit itaque ex decreto suo. Vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum. Vides posse tolerare sitim: in collibus arentibus, sine ullis impedimentis, victi exercitus reliquias trahens, inopiam humoris loricatus tulit; et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit. Vides honorem et notam posse contemni; eodem, quo repulsus est, die, in comitio pila lusit. Vides posse non timeri potentiam superiorum; et Pompejum et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat, nisi ut alterum demereretur, simul provocavit. Vides tam mortem posse contemni quam exsilium: et exsilium sibi indixit et mortem, et interim bellum. Possumus itaque adversus ista tantum habere animi; libeat modo subducere jugo collum. In primis autem respuendae sunt voluptates: enervant, et effeminant, et multum petunt: multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum, et quidquid aliud felices domos onerat, relinquatur: non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt.

EPISTOLA [CV.] LVI.

[ocr errors]

Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo, si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris. Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent; invenies spem, invidiam, odium, metum, contemtum. Ex omnibus istis

adeo levissimum est contemtus, ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, calcat sine dubio, sed transit. Nemo homini contemto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie jacens praeteritur; cum stante pugnatur. Spem improborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et improbam irritet, si nihil insigne possederis. Concupiscuntur enim insignia, etiam si parum nota sunt. Sic vero invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non jactaveris, si scieris in sinu gaudere. Odium autem ex offensa hoc vitabis, neminem lacessendo gratuito; a quo te sensus communis tuebitur. Fuit enim hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt, nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas, et ingenii lenitas. Eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint. Reconciliatio tua et facilis sit, et certa. Timeri autem tam domi molestum est, quam foris; tam a servis, quam a liberis. Nulli non ad- nocendum satis virium est. Adjice nunc, quod, qui timetur, timet: nemo potuit terribilis esse secure. Contemtus superest? cujus modum in sua potestate habet, qui illum sibi adjunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Hujus incommodum et artes bonae discutiunt, et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt. Quibus adplicari expediet, non implicari; ne pluris remedium, quam periculum, constet. Nihil tamen aeque proderit, quam quiescere, et minimum cum aliis loqui; plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae irrepit, et blanditur; et, non aliter quam ebrietas aut amor, secreta producit. Nemo, quod audierit, tacebit; nemo, quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est, ut garrulitatem suam custodiat, et contentus sit unius auribus, populum faciet: sic, quod modo secretum erat, rumor est. Securitatis magna portio est, nihil inique facere. Confusam vitam et perturbatam impotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent; nec ullo tempore vacant. Trepidant enim, quum fecerunt; haerent; conscientia aliud agere non patitur, ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas, quisquis exspectat: quisquis autem meruit, exspectat. Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum. Putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi; et inter somnos movetur; et, quotiens alicujus scelus loquitur,

de suo cogitat. Non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latenti fortu

nam; numquam fiduciam.

mus.

EPISTOLA [CVIII.] LVII.

Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire, tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet et properas, nec vis exspectare libros, quos quum maxime ordino, continentes totam moralem philosophiae partem; statim expediam. Illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, dirigenda sit, ne ipsa se impediat. Nec passim carpenda sunt; nec avide invadenda universa; per partes pervenitur ad totum. Aptari onus viribus debet; nec plus occupari, quam cui sufficere possiNon, quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est. Bonum tantum habe animum; capies, quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat. Haec nobis praecipere Attalum memini, quum scholam ejus obsideremus, et primi veniremus, et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.,,Idem, inquit, et docenti, et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere." Qui ad Philosophum venit, quotidie aliquid secum boni ferat; aut sanior domum redeat, aut sanabilior. Redibit autem: ea enim philosophiae vis est, ut non [solum] studentes, sed etiam conversantes juvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt, et paulo diutius commorati sunt, odorem secum loci, ferunt; et, qui apud Philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam negligentibus. Adtende, quid dicam: negligentibus, non repugnantibus. Quid ergo? non novimus quosdam, qui multis apud Philosophum annis persederint, et ne colorem quidem duxerint? Quidni noverim? pertinacissimos quidem, et adsiduos; quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos, voco. Quidam veniunt, ut audiant, non ut discant; sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione, vel voce, vel fabulis, ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola diversorium otii sit. Non id agunt, ut aliqua illo vitia, deponant; ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant;

sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt; non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno discant, quam sine suo audiunt. Quidam ad magnificas voces excitantur, et transeunt in adfectum dicentium, alacres vultu et animo; nec aliter concitantur, quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri, et ex imperio furentes. Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter; juvat protinus, quae audias, facere. Adficiuntur illis; et sunt, quales jubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat. Pauci illam, quam conceperant, mentem domum perferre potuerunt. Facile est, auditorem concitare ad cupidinem recti: omnibus enim natura fundamenta dedit, menque virtutum; omnes ad omnia ista nati sumus; quum irritator accessit, tunc illa animi bona, velut sopita excitantur. Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice agnoscimus et consensu vera esse testamur?

[ocr errors]

Desunt inopiae multa, avarițiae omnia.

In nullum avarus bonus est, in se pessimus.

se

Ad hos versus ille sordidissimus plaudit, et vitiis suis fieri convicium gaudet. Quanto magis hoc judicas evenire, quum a philosopho ista dicuntur; quum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum?,,Nam, ut dicebat Cleanthes, quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, quum illum tuba, per longi canalis angustias tractum, potentiorem novissimo exitu effudit; sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit." Eadem negligentius audiuntur, minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur; ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia, velut lacerto excussa, torquetur. De contemtu pecuniae multa dicuntur, et longissimis orationibus hoc praecipiut homines in animo, non in patrimonio, putent esse divitias; eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est, et parvo se divitem fecit. Magis tamen feriuntur animi, quum carmina ejusmodi dicta sunt:

tur,

Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit. Quod vult, habet, qui velle, quod satis est, potest. Quum haec atque ejusmodi audimus, ad confessionem Senecae epistolae sel.

[ocr errors]

veritatis adducimur. Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum quum videris, urge, hoc preme, hoc onera, relictis ambiguitatibus, et syllogismis, et cavillationibus, et ceteris acuminis irriti ludicris. Dic in ava

[ocr errors]

ritiam, dic in luxuriam: quum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius. Verisimile non est, quantum proficiat talis oratio, remedio intenta, et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem: et adhuc docilibus leviterque corruptis injicit manum Veritas, si advocatum idoneum nancta est. Ego certe, quum Attalum audirem, in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe misertus sum generis humani, et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat; sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium. Quum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam, quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti; saepe exire e schola pauperi libuit. Quum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem, non tantum ab illicitis voluptatibus, sed etiam superyacuis; licebat circumscribere gulam et ventrem: Inde mihi quaedam permansere, Lucili; magno enim in omnia inceptu veneram: deinde, ad civitatis vitam reductus, ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est: nec enim cibi, sed oblectamenta sunt, ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus, et se ultra, quam capiunt, farcientibus, facile descensura, facile re ditura. Inde in omnem vitam unguento abstinemus; quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino Carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugi mus; decoquere corpus, atque exinanire sudoribus, inutile simul delicatumque credidimus. Cetera projecta redierunt; ita tamen, ut, quorum abstinentiam interrupi, nodum servem, et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem; quoniam quaedam abscinduntur facilius animo, quam temperantur. Quoniam coepi tibi exponere, quanto majori impetu ad Philosophiam juvenis accesserim, quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagorae injecerit Sotion. Dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica. Hic homini satis alimentorum citra sanguinem

« IndietroContinua »