Immagini della pagina
PDF
ePub

linc magnarum potestatum, falsa lux verberet. Tunc intelligere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est. Parentibus quippe, nec minus fratribus, praeferunt parvo aere emta monilia. Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti?" Illos reperti in litore calculi laeves, et aliquid habentes varietatis, delectant: nos ingentium maculae columnarum; sive ex Aegyptiis arenis sive ex Africae solitudinibus advectae, porticum aliquam vel capacem populi coenationem ferunt. Miramur parietes tenui marmore inductos: quum seiamus, quale sit, quod absconditur, oculis nostris imponimus. Et, quum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gau-. demus? scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare. Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bracteata felicitas est. Inspice, es scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali jaceat. Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot judices detinet, quae et magistratus et judices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit: mercatoresque et venales invicem facti, quaerimus, non quale sit quidque, sed quanti. Ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii. Honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur; in contrarium transituri, si plus scelera promittent. Admirationem nobis parentes auri argentique fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit, crevitque nobiscum. Deinde totus populus, in alia discors, in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc diis, velut rerum humanarum maximum, quum grati videri volunt, consecrant. Denique, eo mores redacti sunt, paupertas maledicto probroque sit, contemta divitibus, invisa pauperibus. Accedunt deinde carmina poëtarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae, velut unicum vitae decus ornamentumque, laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur dii immortales posse, nec habere.

[ocr errors]

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro.

Ejusdem currum adspice:

Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.

ut

Denique, quod optimum videri volunt seculum, aureum appellant. Nec apud graecos Tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent. Sine me vocari pessimum, ut dives vocer.

An dives, omnes quaerimus: nemo, an bonus. Non quare, et unde: quid habeas, tantum rogant. Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. Quid habere nobis turpe sit, quaeris? Nihil. Aut dives opto vivere, aut pauper mori. Bene moritur, qui moritur, dum lucrum facit. Pecunia ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris, aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens. Tam dulce si quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores coelitum atque hominum movet. Quum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad ejiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu; donec Euripides in medium ipse prosiluit, petens, ut exspectarent, viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat. Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, o quantum laborum exigit quam misera desideratis, quam misera partis est! Adjice quotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Majore tormento pecunia possidetur, quam quaeritur. Quantum damnis ingemiscunt, quae et magna incidunt, et videntur majora! denique, ut nihil illis fortuna detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est. At felicem illum homines et divitem vocant, et consequi optant, quantum ille possidet. Fateor. Quid ergo? tu ullos esse conditionis pejoris existimas, quam qui habent et miseriam, et invidiam? Utinam, qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent! utinam, honores petituri, cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum profecto vota mutassent; quum interim illi nova suscipiunt, quum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satisfaciat. Queruntur et de consiliis, et de processibus suis; maluntque semper quae reliquerunt. Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil majus existimo: numquam te poenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta,

[ocr errors]

et oratio fluens leniter. Eant, ut volent; dum animo compositio sua constet, dum sit magnus, et opinionum securus, et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens; qui profectum suum vita aestimet, et tantum scire se judicet, quantum non cupit, quantum non timet.

EPISTOL A [CXXI.] LX.

Litigabis, ego video, quum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero: iterum enim clamabis: Hoc quid ad mores? Sed exclama; dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum; (hi judicium accipient;) deinde dicam: Non quidquid morale est, bonos mores facit. Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud advestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum. Omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores alia aliter adtingunt. Quaedam illos corrigunt et ordinant; quaedam naturam eorum et originem scrutantur. Quum quaero, quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me judicas mores reliquisse? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi, quid homini sit optimum, inveneris? nisi naturam ejus inspexeris? Tunc demum intelliges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, quum didiceris, quid natura tuae debeas. Ego, inquis, volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam: superstitionem mihi excute; doce, leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur; unam illi syllabam facillime accedere. Desiderio tuo satisfaciam, et virtutes exhortabor, et vitia converberabo; licet aliquis nimium immoderatumque in hac parte me judicet, non desistam persequi nequitiam, et adfectus efferatissimos inhibere, et voluptates ituras in dolorem compescere, et votis obstrepere. Quidni? quum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid obloquimur. Interim permitte mihi, ea, quae paulo videntur remotiora, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? Sensum autem esse, ex eo maxime adparet, quod membra apte et expedite movent, non aliter, quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili; rector navis scit gubernaculum flectere; pictor colores, quos ad reddendam similitudinem

Sic

multos variosque ante se posuit, celerrime denotat, et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat. animal in omnem usum sui mobile. Mirari solemus saltandi peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velo citatem gestus adṣequitur. Quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesit; ad hoc edita protinus faciunt; cum hac scien tia prodeunt, instituta nascuntur. Ideo, inquit, parte suas animalia apte movent, quia, si aliter moverint, do lorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur; me tusque illa in rectum, non voluntas, movet: quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate impelluntur: agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum, etiam prohi bente dolore, nitantur. Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul tentare vires suas coepit, cadit; et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit. Animalia quaedam tergi durioris, inversa, tamdiu se torquent, ac pedes exserunt et obliquant, donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supinata testudo: inquieta est tamen desiderio naturalis status; nec ante desinit niti et quatere se, quam in pedes constitit. Ergo omnibus constitutionis suae sensus est, et inde membrorum tam expedita tractatio: nec ullum majus indicium habemus, cum hac illa ad vivendum venire notitia, quam, quod nullum animal ad usum sui rude est. Constitutio, inquit, est, ut vos dicitis, principale animi, quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile, et vobis quoque vix enarrabile, quomodo infans intelligit? Omnia animalia dialectica nasci oporteret, ut istam finitionem, magnae parti hominum togatorum obscuram, intelligant. Verum erat, quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intelligi dicerem, non ipsam constitutionem. Facilius natura intelligitur, quam enarratur. Itaque infans ille, quid sit constitutio, non novit; constitutionem suam novit: et, quid sit animal, nescit; animal esse se, sentit. Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intelligit, et summatim, et obscure. Nos quoque, animum habere nos, scimus; quid sit animus, ubi sit, qualis sit, et unde, nescimus. Qualis ad nos pervenit animi nostri sensus, quamvis naturam ejus ignoremus ac sedem; talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus. Necesse est enim id sentiant, per quod alia quo

i

[ocr errors]
[ocr errors]

cui pa

que sentiunt; necesse est ejus sensum habeant, rent, a quo reguntur. Nemo non ex nobis intelligit, esse aliquid, quod impetus suos moveat; quid sit illud, ignorat: et conatum sibi esse scit; quid sit, aut unde sit, nescit. Sic infantibus quoque, animalibusque, principalis partis suae sensus est, non satis dilucidus, nec expressus. Dicitis, inquit, omne animal primum constitutioni suae conciliari; hominis autem constitutionem rationalem esse, et ideo conciliari hominem sibi, non tamquam animali, sed tamquam rationali: ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, quum rationalis nondum sit? Unicuique aetati sua constitutio est; alia infanti, alia puerò, alia seni. Omnes ei constitutioni conciliantur, in qua sunt. Infans sine dentibus est; huic constitutioni suae conciliatur: enati sunt dentes; huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet, tenera, et vix eminens sulco; aliam, quum convaluit, et, molli quidem culmo, sed qui ferat onus suum, constitit; aliam, quum flavescit, et ad aream spectat, et spica ejus induruit: in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur. Alia est aetas infantis, pueri, adolescentis, senis; ego tamen idem sum, qui et infans fui, et puer, et adolescens. Sic, quamvis alia atque alia cuique constitutio sit, conciliatio. Constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi, aut juvenem, aut senem, sed me, natura commendat. Ergo infans ei constitutioni suae conciliatur, quae tunc infanti est, non quae futura juveni est. Neque enim, si aliquid illi majus, in quod transeat, restat; non hoc quoque, in quo nascitur, secundum naturam est. Primum sibi ipsi conciliatur animal; debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur. Voluptatem peto: cui? mihi: ergo mei curam ago. Dolorem refugio: pro quo? pro me: ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis; nec inseritur, sed innascitur. Producit fetus suos natura, non abjicit; et, quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. que, ut prioribus epistolis dixi, tenera quoque animalia, ex materno utero, vel quoquo modo, effusa, quid sit inI festum ipsis protinus_norunt, et mortifera devitant; um- bram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus. Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis. Quemadmodum, inquit, editum animal inSenecae epistolae sel.

12

Ita

« IndietroContinua »