Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

unum commonefaciam: Ista voluptas naturalis est, necessaria: huic nihil debes: si quid impendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, adpellat: non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi quod debes, non quod potes.

EPISTOLA [XXIII.] XII.

Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiems egerit, quae et remissa fuit, et brevis; quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus; et alias ineptias verba quaerentium. Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Hujus fundamentum quod sit, quaeris? Ne gaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi: culmen est. Ad summum pervenit, qui scit quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit. Sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint. Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere. Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita submoveo, qui spes, dulcissima oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra: nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi. domi nasci; nascitur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leves sunt: nisi forte tu judicas eum gaudere, qui ridet. Animus debet esse alacer et fidens, et super omnia erectus. Mihi crede, rés severa est verum gaudium. An tu existimas quemquam soluto vultu, et, ut isti delicati loquuntur, hilariculo mortem contemnere? paupertati domum aperire? voluptates tenere sub freno? meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In hujus gaudii possessione esse te volo: numquam deficiet, quum semel, unde petatur, inveneris. Levium metallorum fructus in summo est: illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena, adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem; et, quodcumque invectitium gaudium est, fundamento caret; hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est, et quod plus pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest te praestare felicem. Disjice et conculca ista quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio. Ad verum bonum specta, et

au

de tuo gaude. Quid est autem hoc, de tuo? Te ipso, et tui optima parte. Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede, quam magnam. Vanas suggerit voluptates, breves, poenitendas, ac, nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti est voluptas, ad dolorem vergit, nisi modum teneat; modum tem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris. Veri boni aviditas, tuta est. Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam. Ex bona conscientia, ex honestis consiliis, éx rectis actionibus, ex contemtu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam. Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transsiliunt, aut ne transsiliunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quidquam certum mansurumve possunt, suspensi et vagi? Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant: ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur. Ex quibus alia lenior unda detinuit, ac mollius vexit; alia vehementior rapuit; alia proximae ripae, cursu languescente, deposuit; alia torrens impetus ejecit in mare. Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum. Hic est locus solvendi aeris alieni. Possum enim vocem tibi Epicuri tui reddere, et hanc epistolam liberare: Molestum est, semper vitam inchoare; aut, (si hoc modo magis sensus potest exprimi) Male vivunt qui semper vivere incipiunt. Quare? inquis: desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis imperfecta vita est. Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus: nemo hoc putat, qui orditur quum maxime vitam. Non est quod existimes, paucos esse hos: prope modum omnes sunt. Quidam vivere tunc incipiunt, quum desinendum est. Si hoc judicas mirum, adjiciam quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt, quam inciperent.

EPISTOLA [XXIV.] XIII.

Sollicitum te esse scribis de judicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat; et existimas me suasurum ut meliora tibi ipse proponas, et adquiescas spei blandae. Quid enim necesse est mala arcessere, et, satis cito patienda quum venerint, praesumere, ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse jam miserum: sed ego

alia te ad securitatem via ducam. Si vis omnem sollicitudinem exuere, quidquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone: et, quodcumque est illud malum, tecum ipse metire, ac timorem tuum taxa: intelliges profecto, aut non magnum, aut non longum esse, quod metuis. Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda. sunt; omnis illa aetas tulit. In quacumque partem rerum, vel civilium, vel externarum, memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut impetus magni. Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius, quam ut mittaris in exsilium? ut ducaris in carcerem? num quid ultra quidquam timendum est ulli, quam ut uratur? quam ut pereat? Singula ista constitue, et contemtores eorum cita; qui non quaerendi, sed eligendi sunt. Damnationem suam Rutilius sic tulit, tamquam nihil illi molestum aliud esset, quam quod male judicaretur. Exsilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter: alter, ut rediret, reipublicae praestitit; alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur. In carcere Socrates disputavit, et exire (quum essent qui promitterent fugam) noluit, remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris. Mucius ignibus manum inposuit. Acerbum est uri; quanto acerbius, si id te faciente patiaris? Vides hominem non eruditum, nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se irriti conatus exigentem. Spectator distillantis in hostili foculo dextrae stetit, nec ante removit nudis ossibus fluentem manum, quam ignis illi ab hoste subductus est. Facere aliquid in illis castris felicius potuit, nihil fortius. Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus, quam crudelitas ad irroganda. Facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderit. Decantatae, inquis, in omnibus scholis fabulae istae sunt! Tum mihi, quum ad contemnendam mortem ventum fuerit, Catonem `narrabis. Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem, posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum, ut vellet mori, alterum, ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret, aut servare contingeret; et, stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat: Nihil, inquit, egisti, Fortuna, omnibus conatibus meis obstando! non pro mea adhuc, sed pro patriae libertate pug

[ocr errors]

navi! nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem: nunc, quoniam deploratae sunt res humani generis, Cato deducatur in tutum. Impressit deinde mortiferum corpori vulpus. Quo obligato a medicis, quum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem; jam non tantum Caesari, sed sibi iratus, nudas in vulnus manus egit, et generosum illum contemtoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed ejecit. Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter, Facilius autem exhortabor, si ostendero, non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contemsisse; sed quosdam, ad alia ignavos, in hac re exaequasse animum fortissimorum: sicut illum Cn. Pompeji socerum Scipionem, qui, contrario in Africam vento relatus, quum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit, et quaerentibus ubi imperator esset: Imperator, inquit, se bene habet! Vox haec illum parem majoribus fecit, et fatalem Scipionibus in Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit, Carthaginem vincere, sed amplius, mortem. Imperator, inquit, se bene habet! An aliter debebat imperator, et quidem Catonis, mori? Non revoco te ad historias, nec ex omnibus seculis contemtores mortis, qui sunt plurimi, colligo: respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur: omnis ordinis homines succurrent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderunt. Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio ejus nihil timendum sit. Securus itaque inimici minas audi: et, quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen, quia multa extra causam valent, et, quod aequissimum est, spera, et ad idte, quod est iniquissimum, compara. Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum, ac videre quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile, nisi ipsum timorem. Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque, majusculis pueris, evenit: illi, quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est, et reddenda facies sua. Quid mihi gladios et ignes ostendis, ut turbam carnificum circa te frementem? tolle istam pompam, sub qua lates, et stultos territas. Mors est, quam nuper servus meus, quam ancilla contemsit. Quid tu rursus mihi flagella et equuleos magno adparatu explicas? quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata,

et

et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis? Pone ista, quae nos obstupefaciunt; jube conticescere gemitus et exclamationes, et vocum inter lacerationem elisarum acerbititatem. Nempe dolor est, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur, Levis est, si ferre possum; brevis est, si ferre non possum. Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti; sed, an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba. Hoc enim turpissimum est, quod nobis objici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare. Quid tu? nunc primum tibi mortem imminere scisti, nunc exsilium, nunc dolorem? In haec natus es. Quidquid fieri potest, quasi futurum cogitemus. Quod facere te moneo, scio certe fecisse. Nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem: hebetabitur enim, minus habebit vigoris, quum exsurgendum erit. Abduc illum a privata causa ad publicam: dic mortale tibi et fragile corpusculum esse; cui non ex injuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor, ipsae in tormenta voluptates vertuntur. Epulae cruditatem adferunt; ebrietates nervorum torporem tremoremque; libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes. Pauper fiam? inter plures ero. Exsul fiam? ibi me natum putabo, quo mittar. Adligabor? quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar? hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam adligari posse, desinam mori posse. Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar, et dicam: vanos esse inferorum metus ; nec Ixionem rota volvi; nec saxum humeris Sisyphi trudi in adversum; nec ullius viscera et renasci posse quotidie, et carpi. Nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras, et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit, aut exuit: emissis meliora restant, onere detracto; consumtis nihil restat; bona pariter malaque submota sunt. Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero, ut te judices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire; quanto turpius, aliud scribere, aliud sentire? Memini te illum locum aliquando tractasse: non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere. Quotidie morimur, quotidie enim demitur aliqua pars vitae : et tunc quoque, quum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam; usque ad

« IndietroContinua »