Immagini della pagina
PDF
ePub

qui peccare se nescit, corrigi non vult: deprehendas te oportet, antequam emendes. Quidam vitiis gloriantur. Tu existimas aliquid de remedio cogitare, qui mala sua virtutum loco numerant? Ideo, quantum potes, te ipse coargue inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde judicis, novissime deprecatoris: aliquando te offende.

EPISTOLA [XXIX.] XVII.

De Marcellino nostro quaeris, et vis scire quid agat. Raro ad nos venit, nulla alia ex causa, quam quod audire verum timet. A quo periculo iam abest: nulli enim nisi audituro dicendum est. Ideo de Diogene, nec minus de. aliis Cynicis, qui libertate promiscua usui sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint. Quid enim, si quis surdos objurget, aut natura morbove mutos? Quare, inquis, verbis parcam? gratuita sunt. Non possum scire an ei profuturus sim, quem admoneo: illud scio, alicui me profuturum, si multos admonuero. Spargenda manus est: non potest fieri, ut non aliquando succedat multa tentanti. Hoc, mi Lucili, non existimo magno viro faciendum: diluitur ejus auctoritas, nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare. Non est ars, quae ad effectum casu venit. Sapientia ars est: certum petat; eligat profecturos; ab his quos desperavit, recedat; non tamen cito relinquat, sed in ipsa desperatione extrema remedia tentet. Marcellinum nostrum ego nondum despero. Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur. Est quidem periculum, ne porrigentem trahat: magna in illo ingenii vis est, sed jam tendentis in pravum. Nihilominus adibo hoc periculum, et audebo illi mala sua ostendere. Faciet, quod solet; advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos jocabitur; omnia, quae dicturus sum, occupabit. Scrutabitur scholas nostras, et objiciet philosophis congiaria, amicas, gulam; ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula; ostendet mihi lepidum philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat, hoc enim ad edendas operas tempus exceperat. De cujus secta quum quaereretur, Scaurus ait: Utique Peripateticus non est. De eodem quum consuleretur Julius Graecinus, vir egregius, quid sentiret: Non possum, in

quit, tibi dicere; nescio enim quid de gradu faciat: tamquam de essedario interrogaretur. Hos mihi circu latores, qui philosophiam honestius neglexissent, quam vendunt, in faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti. Moveat ille mihi risum: ego fortasse illi lacrimas movebo; aut, si ridere perseverabit, gaudebo, tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est illa hilaritas longa: observa; videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere, et acerrime rabere. Propositum est adgredi illum, et ostendere quanto pluris fuerit, quum multis minoris videretur. Vitia ejus, etiam si non excidero, inhibebo: non desinent, sed intermittent; fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio. Dum me illi paro, tu interim, qui potes, quid intelligis, unde, quo evaseris, et ex eo suspicaris, quousque sis evasurus, compone mores tuos, adtolle animum, adversus formidata consiste numerare eos noli, qui tibi metum faciunt. Nonne videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat, per quem transitus singulis est? Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur. Sic istud natura disposuit: spiritum tibi tam unus eripiet, quam unus dedit. Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses: sed ne ego quidem me sordide geram in fenore aeris alieni, et tibi, quod debeo, impingam. Numquam volui populo placere: nam quae ego scio, non probat populus; quae probat populus, cgo nescio. Quis hoc? inquis. Tamquam nescias, cui imperem. Epicurus. Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici. Quis enim placere potest populo, cui placet virtus? Malis artibus popularis favor quaeritur: similem te illis facias oportet: non probabunt, nisi agnoverint. Multo autem ad rem magis pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis. Conciliari, nisi turpi ratione, amor turpium non potest. Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit? Scilicet ut malis tibi placere, quam populo; ut aestimes judicia, non numeres; ut sine metu deorum hominumque vivas; ut aut vincas mala, aut finias. Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi; si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint; si tota civitate feminae te puerique laudaverint; quidni ego tui miserear, quum sciam, quae via ad istum favorem ferat?

EPISTOLA [XXX.] XVIII.

Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati obluctantem: sed jam plus illum degravat, quam quod possit adtolli; magno senectus et universo pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exsucci fuisse, diu illud continuit, et, ut verius dicam, concinnavit; subito defecit. Quemadmodum in nave quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur; ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti: ita in senili corpore aliquatenus imbecillitas sustineri et fulciri potest: ubi, tamquam in putri aedificio, omnis junctura diducitur, et, dum alia excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est, quomodo exeas. Bassus tamen noster alacer animo est. Hoc philosophia praestat: in conspectu mortis hilarem, in quocumque corporis habitu fortem laetumque, nec deficientem, quamvis deficiatur. Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum. Hoc facit Bassus noster, et eo animo vultuque finem suum spectat, quo alienum spectare, nimis securi putares. Magna res est haec, Lucili, et diu discenda, quum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire. Alia genera mortis spei mixta sunt. Desinit morbus; incendium exstinguitur; ruina, videbatur oppressura, deposuit; mare, quos hauserat, vi eadem, qua sorbebat, ejecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit: nihil habet quod speret, quem senectus ducit ad mortem: huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur; sed nec diutius. Bassus noster videbatur mihi prosequi se et componere, et vivere tamquam superstes sibi, et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa loquitur, et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis; nec magis in ipsa quidquam esse molestiae, quam post ipsam. Tam demens autem est, qui timet quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus. An quisquam hoc futurum credit, ut, per quam nihil sentitur, ea sentiatur? Ergo, inquit, mors adeo extra omne malum est, ut sit extra omnem malorum metum. Haec ego scio et saepe dicta, et saepe dicenda: sed neque, quum legerem, aeque mihi profuerunt, neque, quum audirem his dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant. Hic vero plurimum apud me auctoritatis

quos

habuit, quum loqueretur de morte vicina. Dicam etiam quid sentiam; puto, fortiorem eum esse, qui in ipsa morte est, quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam imperitis animum dedit non vitandi inevitabilia. ' Sic gladiator, tota pugna timidissimus, jugulum adversario praestat, et errantem gladium sibi adtemperat. At illa, quae in propinquo est, utique ventura, desiderat lentam animi firmitatem; quae est rarior, nec potest, nisi a sapiente, praestari. Libentissime itaque illum audiebam, quasi ferentem de morte sententiam, et qualis esset ejus natura, velut propius inspectae, indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset, et in morte nihil mali esse narraret expertus. Accessus mortis quam perturbationem adferat, optime hi tibi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt. Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit: is ait, tam stultum esse, qui mortem timeat, quam qui senectutem. Nam quemadmodum senectus adolescentiam sequitur, ita mors senectutem. Vivere noluit, qui mori non vult. Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est; quia certa exspectantur, dubia metuuntur. Mors necessitatem habet aequam et invictam. Quis queri potest, in ea conditione se esse, in qua nemo non est? prima autem pars est aequitatis aequalitas. Sed nunc supervacuum est, naturae causam agere. quae non aliam voluit legem nostram esse, quam suam. Quidquid composuit, resolvit; et, quidquid resolvit, componit iterum. Jam vero si cui contigit, ut illum senectus leniter emitteret, non repente avulsum vitae, sed minutatim subductum; nonne ille agere gratias diis omnibus debet, quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam, perductus est? Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis, quam rogari solet vita. Nescio utros existimem majorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem, an qui hilares eam quietique opperiuntur; quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex judicio certo tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus morti: venientem nemo hilaris excipit, nisi qui se ad illam diu composuerat. Fateor ergo, ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem an illum totiens eumdem invenirem; numquid cum corporis viribus_minueretur animi vigor: qui sic crescebat illi, quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia, quum septimo spatio palmae adpropinquant. Dicebat

quidem ille. Epicuri praeceptis obsequens:,,primum sperare se, nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu: si tamen esset, habere aliquantulum in ipsà brevitate solatii; nullum enim dolorem longum esse, qui magnus est. Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animae corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se, quin senilis anima in primis labris esset, nec magna vi distraheretur a corpore. Ignis, qui valentem materiam occupavit, aqua et interdum ruina exstinguendus est; ille, qui alimentis deficitur, sua sponte subsidit." Libenter haec, mi Lucili, audio, non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo? non multos spectavi abrumpentes vitam? Ego vero vidi, sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem veniunt sine odio vitae, et admittunt illam, non adtrahunt. Illud quidem, ajebat, tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, quum prope a nobis esse credimus mortem. A quo enim prope non est, parata omnibus locis, omnibusque momentis? Sed consideremus, inquit, tunc, quum aliqua causa moriendi videtur accedere, quanto aliae propiores sint, quae non timentur. Hostis alicui mortem minabatur: hanc cruditas occupavit. Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri.

Non mortem timemus, sed cogitationem mortis: ab ipsa enim semper tantumdem absumus. Ita, si timenda mors est, semper timenda est: quod enim tempus morti exemtum est? Sed vereri debeo, ne tam longas epistolas pejus quam mortem oderis: itaque finem faciam. T'u tamen mortem, ut numquam timeas, semper cogita.

EPISTOLA [XXXI.] XIX.

Agnosco Lucilium meum; incipit, quem promiserat, exhibere. Sequere illum impetum animi, quo ad optima quaeque, calcatis popularibus bonis, ibas. Non desidero majorem melioremque te fieri, quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupaverunt: tantum effice, quantum conatus es, et illa, quae tecum in animo tulisti, tracta. Ad summam, sapiens eris, si cluseris aurea; quibus ceram parum est obdere; firmiore spissamento opus est, quam in sociis usum Ulyssem ferunt. Illa vox, quae timehatur, erat blanda, non tamen publica: at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praetervehere

« IndietroContinua »