Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem. Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum. Idem, inquit, sapiens facere debet: omnes virtutes suas undique expandat, ut, ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint, et ad nutum regentis sine tumultu respondeant. Quod in exercitibus his, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum, peditem simul equitemque percurrat: hoc aliquanto magis necessarium esse nobis, Sextius ait. Illi enim saepe hostem timuere sine causa; tutissimumque illis iter, quod suspectissimum, fuit. Nihil stultitia pacatum habet: tam superne illi metus est, quam infra; utrumque trepidat latus: sequuntur pericula et occurrunt; ad omnia pavet; imparata est, et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem ad omnem incursum munitus est et intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit, et inter illa. Nos multa adligant, multa debilitant; diu in istis vitiis jacuimus; elui difficile est: non enim inquinati sumus, sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod mecum saepe dispicio, quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat. Primo, quia non fortiter illam repellimus, nec toto ad salutem impetu nitimur; deinde, quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus, nec apertis pectoribus haurimus, leviterque tam magnae rei insistimus. Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui, quantum a vitiis vacat, discit? Nemo nostrum in altum descendit; summa tantum decerpsimus; et exiguum temporis inpendisse philosophiae, satis abundeque occupatis fuit. Illud praecipue inperdit, quod cito nobis placeinus. Si invenimus, qui nos honos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, agnoscimus. Nec sumus modica laudatione contenti; quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus; optimos nos esse, sapientissimos, adfirmantibus adsentimur, quum sciamus illos multa mentiri; adeoque indulgemus nobis, ut landari velimus in id, cui contraria quummaxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus, Alexander quum jam in India

X

vagaretur, et gentes, ne finitimis quidem satis notas, bello vastaret, in obsidione cujusdam urbis, dum circumit muros et imbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus, diu persedere et incepta agere perseveravit. Deinde quum, represso sanguine, sicci vulneris dolor cresceret, et crus suspensum equo paullatim obtorpuisset, coactus absistere: Omnes, inquit, jurant esse me Jovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat. Idem nos faciamus; quum pro sua quemque portione adulatio infatuat, dicaVos quidem me dicitis prudentem esse; ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem; ne hoc quidem intelligo, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus; Jam docebo, quemadquantum capiam, adhuc nescio. modum intelligas te non esse sapientem. Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum diis ex pari vivit. Nunc ipse te consule. Si numquam

mus:

[ocr errors]

moestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est; pervenisti ad humani boni summam. Sed si adpetis voluptates, et undique, et omnes; scito, tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio, deesse. Ad hoc cupis pervenire; sed erras, qui inter divitias illuc te venturum esse speras, inter honores gaudium, inter sollicitudines quaeris. Ista, quae sic petis, tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae dolorum sunt. Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium sed, unde stabile magnumque consequantur, ignorant. Ille ex conviviis et luxuria; ille ex ambitione, et circumfusa clientium turba; ille ex amica; alius ex studiorum liberalium vana ostentatione, et nihil sanantibus literis. Omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt; sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat; sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus. Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est Sapientis, animus, qualis mundus super lunam; semper illic serenum est. Habes ergo, quare velis sapiens esse; quia numquam sine gaudio est, Gaudium hoc non nascitur, nisi ex virtutum conscientia. Non potest gaudere, nisi fortis, nisi justus, nisi temperans. Quid ergo? inquis; stulti ac mali non gaudent? Non magis, quam praedam nacti leones. Quum fatigaverunt se vino et libidinibus; quum illos nox inter vina defecit; quum vo

luptates, angusto corpori ultra quam capiebat, ingestae, suppurare coeperunt; tunc exclamant miseri Virgilianum [illum versum]:

Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti.

non

Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia, et quidem tamquam supremam, agunt. Illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur desinit; desineret, si sumtum esset aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est. Quod non dedit fortuna, non eripit.

[ocr errors]

EPISTOLA [LXI.] XXXII.

Desinamus, quod voluimus, velle. Ego certe id ago senex, ne eadem velle videar, quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes: hoc opus meum est, haec cogitatio, inponere veteribus malis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae sit dies. Nec mehercules tamquam ultimum rapio; sed hic illum adspicio, tamquam esse vel ultimus possit. Hoc animo tibi hanc epistolam scribo, tamquam quummaxime scribentem mors evocatura sit. Paratus exire sum, et ideo X fruor vita; quia, quam diu futurum hoc sit, minimi pendo. Ante senectutem curavi, ut bene viverem; in senectute, ut bene moriar: bene autem mori est, libenter mori. Da operam, ne quid umquam invitus facias. Quidquid futurum est necesse futurum est repugnanti ; in volentem necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non, qui jussus aliquid facit, miser est; sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut, quidquid res exiget, id velimus: et in primis finem nostri sine tristitia cogitemus. Ante ad mortem, quam ad vitam, praeparandi sumus. Satis instructa vita est; sed nos instrumentorum ejus avidi sumus: deesse nobis aliquid videtur, et semper videbitur. Ut satis vixerimus, nec anni nec dies facient, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat: mortem plenus exspecto.

1

EPISTOLA [LXII], XXXIII,

Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum videri volunt; simulant occupationes, et augent, et ipsi se occupant. Vaco, mi Lucili, vaco; et, ubicumque sum, ibi meus sum. Rebus enim non me trado, sed commodo; nec consector perdendi temporis causas. Et, quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto, et aliquid in animo salutare verso. Quum me amicis dedi, non tamen mihi abduco; nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque seculo fuerint, animum meum mitto. Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero; et, relictis conchyliatis, cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? vidi nihil ei deesse. Contemnere omnia aliquis potest; omnia habere nemo potest, Brevissima ad divitias per contemtum divitiarum via est. Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contemserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit,

EPISTOLA [LXIII.] XXXIV.

Moleste fers decessisse Flaccum, amicum tuum; plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget, nisi jam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res vellicabit: sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico, nee fluant; lacrimandum est, non plorandum. Duram tibi legem videor ponere? quum Poetarum Graecorum maximus jus flendi dederit in unum dumtaxat diem; quum dixerit, eliam Nioben de cibo cogitasse. Quaeris, unde sint lamentationes, unde immodici fletus? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus; et dolorem non sequimur, sed ostendimus. Nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam est aliqua et doloris ambitio. Quid ergo? inquis, obliviscar amici? Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est. Jam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non dif fero in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt. Quum primum tę

[ocr errors]

observare desieris, imago ista tristitiae discedet: nunc ipse custodis dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius, quo est acrior, desinit. Îd agamus, ut jucunda fiat nobis amissorum recordatio: nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Si tamen istud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat; hic quoque morsus habet suam voluptatem. Nam, ut dicere solebat Attalus noster:,,Sic amicorum defunctorum memoria jucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; quum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, exstinguitur, et pura ad nos voluptas venit." Si illi credimus, amicos incolumes cogitare, melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio, non sine acerbitate quadam juvat. Quis autem negaverit, haec acria quoque, et habentia austeritatis aliquid, stomachum excitare? Ego non idem sentio; mihi amicorum defunctorum, cogitatio dulcis ac blanda est. Habui enim illos, tamquam amissurus; amisi, tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet; desine beneficium fortunae male interpretari. Abstulit, sed dedit. Ideo amicis avide fruamur, quia, quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri; quam saepe, eodem morantes loco, non viderimus: intelligemus, plus nos temporis in vivis perdidisse. Feras autem hos, qui, quum negligentissime amicos habeant, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi quum perdiderunt? Ideoque tunc effusius moerent, quia verentur, ne dubium sit, an amaverint; sera indicia adfectus sui quaerunt. Si habemus alios amicos, male de his et meremur, et existimamus, quia parum valent in unius elati solatium; si non habemus, majorem ipsi nobis injuriam fecimus, quam a fortuna accepimus. Illa unum abstulit; nos, quemcumque non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus, amissa unica tunica, complorare se malit, quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas; nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames. Satius est amicum reparare, quam flere. Scio, pertritum jam hoc esse, quod adjecturus sum; non ideo tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum est. Finem do

« IndietroContinua »