Chrestomathia Ciceroniana

Copertina anteriore
Teubner, 1867 - 113 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario


Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 168 - Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, — , se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, rebusque praesentibus adjungit atque adnectit futuras ; facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias.
Pagina 168 - Eademque natura vi rationis hominem conciliât homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit...
Pagina 87 - in Victor's description of the Tenth Region of Rome under Valentinian. * Cicero refers twice to this important passage in Cato's Antiquities : " Gravissimus auctor in Originibus dixit Cato, morem apud majores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes. Ex quo perspicuum est, et cantus tum fuisse rescriptos vocum sonis, et carmina.
Pagina 202 - Ut vero iam ad illa summa veniamus ; quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare, aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere, aut, iam constitutis civitatibus, leges...
Pagina 168 - Commune item l animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint ; 2 sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum ; homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus 3 et quasi antecessiones non ignorat...
Pagina xxii - Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim ' pluvias,' ut ait Pindarus, ' aquas colligit ; sed vivo gurgite exundat,' dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
Pagina 143 - Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve possumus quam si docemus atque erudimus iuventutem? His praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est ut omnium opibus refrenanda atque coercenda sit.
Pagina 39 - Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse : sed qui magis, quam Phormio, deliraret, vidisse neminem.
Pagina 71 - Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Pagina 186 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.

Informazioni bibliografiche