Epistolae, Volumi 1-2

Copertina anteriore
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 386 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Pagina 188 - Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem. porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam
Pagina 203 - Reverere conditores deos, nomina deorum. Reverere gloriam veterem , et hanc ipsam senectutem , quae in homine venerabilis, in urbibus sacra est. Sit apud te honor antiquitati , sit ingentibus factis , sit fabulis quoque. Nihil ex cujusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex jactatione decerpseris.
Pagina 276 - Ante porticum xystus concisus in plurimas species, distinctusque buxo ; demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit.
Pagina 181 - Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit; subruit montes, et, decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta, ac se super ruinas eiecit atque extulit.
Pagina 28 - Pomponiano ceterisque, qui pervigilarant, reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc hue, nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur ; quod tamen periculorum collatio elegit.
Pagina 12 - Scribis te absentia mea non mediocriter affici, unumque habere solatium quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis. Invicem ego epistulas tuas lectito, atque identidem in manus quasi novas sumo; sed eo magis ad desiderium tui accendor.
Pagina 126 - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Pagina 17 - Ridebis, et licet rideas. ego ille, quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. »ipse?* inquis. ipse; non tarnen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. ad retia sedebam...
Pagina 239 - Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam Imperium adseruit non sibi, sed patriae.

Informazioni bibliografiche