Immagini della pagina
PDF
ePub

B.C. 218.

the P., and

under

nees.

huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. H. masters 3 Decem millia peditum Hannoni ad præsidium all the 4 obtinendæ regionis data et mille equites. Post-gorges of quam per Pyrenæum saltum traduci exercitus places them est cœptus, rumorque per barbaros manavit Hanno. certior de bello Romano, tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate viæ 5 insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, 6 supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat, Carpetanos 1 quoque ab se dimissos simulans. XXIV. Inde, H. crosses the Pyrene mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur, et ad 2 oppidum Iliberri castra locat. Galli quamquam Iliberris. Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi 3 conveniunt.. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, colloqui semet ipsum cum iis velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, 4 ut ex propinquo congressus facilior esset: nam The Gauls et accepturum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. Hospitem enim se Galliæ, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, 5 quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem hæc: ut vero reguli Gallorum castris. ad Iliberrim extemplo motis haud gravanter ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem Ruscino. oppidum transmiserunt.

1 XXV. In Italiam interim nihil ultra quam

do not

oppose H.

B.C. 218.

The rising of the Boii

and Insu

bres against

the new colonies of Placentia and Cremona.

The triumvirs shut up

in Mutina,

then seized at a parley.

Iberum transisse Hannibalem a Massiliensium
legatis Romam perlatum erat, quum, perinde
ac si Alpes jam transisset, Boii sollicitatis 2
Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in
populum Romanum iras, quam quod nuper
circa Padum Placentiam Cremonamque colonias
in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur.
Itaque armis repente arreptis in eum ipsum 3
agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus
fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed
ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant
adsignandum, diffisi Placentiæ moenibus Muti-
nam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, M.
Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro 4
Annio Servilioque Q. Acilium et C. Herennium
habent quidam annales, alii P. Cornelium
Asinam et C. Papirium Masonem. Id quo- 5
que dubium est, legati ad expostulandum missi
ad Boios violati sint, an in triumviros agrum
metantes impetus sit factus. Mutinæ quum
obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium
artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera,
segnis intactis adsideret muris, simulari cœptum
de pace agi; evocatique ab Gallorum principibus 7
legati ad colloquium non contra jus modo
gentium, sed violata etiam, quæ data in id
tempus erat, fide comprehenduntur, negantibus
Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimis-
suros. Quum hæc de legatis nuntiata essent, 8
et Mutina præsidiumque in periculo esset, L.
Manlius prætor ira accensus effusum agmen ad
Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam erant 9
plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in
insidias præcipitatur, multaque cum cæde
suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi 10
castra communita, et, quia Gallis ad temptanda
ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quam-
quam ad quingentos cecidisse satis constabat.

Iter deinde de integro captum, nec, dum per 11

B.C. 218.

patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis: 12 ubi rursus silvæ intratæ, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ade13 mere. Finis et Gallis territandi et pavendi L. Manlius fuit Romanis, ut e saltu invio atque impedito decisively evasere. Inde apertis locis facile tutantes and cut off agmen Romani Tannetum, vicum propinquum in Tan14 Pado, contendere. Ibi se munimento ad tem

3

defeated,

netum.

pus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. XXVI. 1 Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum 2 auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem The Gauls cum una legione Romana et quinque millibus retire before sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio jubent, qui sine ullo certamine-abscesserant enim metu hostesTannetum pervenit.

C. Atilius.

P. CorScipio sails to Massilia

nelius

to oppose
H., but
finds he has
lost his op-
portunity

Et P. Cornelius in locum ejus, quæ missa cum prætore erat, transcripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Saluvium 4 montes pervenit Massiliam, et ad proximum ostium Rhodani-pluribus enim divisus amnis in mare decurrit-castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes. 5 Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto 6 hostes præmittit. Hannibal ceteris metu aut H. at the pretio pacatis jam in Volcarum pervenerat Rhone. agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro aiceri Pœnum posse, ut flumen pro muni

Volcæ.

B.C. 218.

The Gauls on the W.

bank pre

pare transports for H.

Hanno

marches up

the river,

and returns

by the E. bank to take the hostile

Gauls in the

rear.

mento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis 7 Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suæ tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi trajici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium 8 est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi 9 milites simul copia materiæ simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil dummodo innare aquæ et capere onera possent curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.

XXVII. Jamque omnibus satis comparatis 1 ad trajiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. Quos 2 ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet et, ubi primum possit, quam 3 occultissime trajecto amni circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent inde 4 millia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia ratesque 5 fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis conjectis ipsi cætris superpositis incubantes flumen tranavere. Et alius exer- 6 citus ratibus junctis trajectus castris prope flumen positis nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti ex loco prædicto fumo sig- 7

B.C. 218.

H. sees

nificant transisse et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat 8 signum ad trajiciendum. Jam paratas aptatas- Hanno's que habebat pedes lintres: equites fere propter signal, and equos nantes navium agmen, ad excipiendum to cross. adversi impetum fluminis, parte superiore trans- The pasmittens tranquillitatem infra trajicientibus lin- infantry, 9 tribus præbebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur præter eos, quos of the instratos frenatosque, ut extemplo egresso in cavalry. ripam equiti usui essent, imposuerant in naves. 1 XXVIII. Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta 2 super capita vibrantesque dexteris tela, quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa 3 trajicientes suos hortabantur. Jam satis pa- The Gauls ventes adverso tumultu terribilior ab tergo disperse adortus clamor castris ab Hannone captis. attack of Mox et ipse aderat, ancepsque terror circum- Hanno; H stabat, et e navibus tanta vi armatorum in safely. terram evadente, et ab tergo improvisa pre4 mente acie. Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium trajectis spernens jam Gallicos tumultus castra locat.

5 Elephantorum trajiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variata memoria actæ rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam, nantem, sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. 6 Ceterum magis constat ratibus trajectos; id ut

on the

crosses

« IndietroContinua »