Immagini della pagina
PDF
ePub

B.C. 218.

induce

out.

munem ipsi, qui accepisset, liberisque ; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento ments held satisfacturum ; qui sociorum cives Carthagini- 6 enses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos 7 prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque 8 ut rata scirent fore, agnum læva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset: et secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero 9 omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id moræ, quod nondum pagnarent, ad potienda sperata rati, prœlium uno animo et voce una poscunt.

The battle brought on

by the cavalry

vedettes on

both sides.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta 1 alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis: nam et lupus intraverat 2 castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore prætorio imminente consederat. Quibus procuratis Scipio cum 3 equitatu jaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantæ et cujus generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri alteros 4 primo cernebant, densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen. et ad proelium sese expediebant. Scipio 5 jaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum & clamore sublato jaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. Inde equitum

midian

before

wounded.

The Ro

certamen erat aliquamdiu anceps. Dein, quia B.C. 218. turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, jam magna ex 7 parte ad pedes pugna venerat, donec Numidæ, The Nuqui in cornibus erant, circumvecti paulum ab cavalry tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, carry all auxitque pavorem consulis vulnus periculumque them. intercursu tum primum pubescentis filii propul- Scipio 8 satum. Hic erit juvenis, penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Pœnisque appellatus. 9 Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo .0 reduxit. Servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

1

mans retreat in

good order

treats to the

reaches

XLVII. Hoc primum cum Hannibale prœlium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Pœnum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo 2 Romanis aptos non esse. Itaque proxima Scipio renocte jussis militibus vasa silentio colligere Po, decastra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum stroys the est, ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum bridge, and resolutis, sine tumultu atque insectatione hostis Placentia. 3 copias trajiceret. Prius Placentiam pervenere, prises some quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: of the tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripark on the Padi segniter ratem solventes cepit. Transire bridge. pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. Cœlius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum

H. sur

sappers at

B.C. 218.

H., after

some delay crosses and

at the Po,

offers battle to Scipio.

The Gauls desert Scipio in

large num

bers. Scipio

removes to

hilly ground on the Trebia,

and fortifies

a camp there.

traduxisse elephantis in ordinem ad sustinen-
dum impetum fluminis oppositis. Ea peritis 5
amnis ejus vix fidem fecerint, nam neque
equites armis equisque salvis tantam vim
fluminis superasse veri simile est, ut jam
Hispanos omnes inflati travexerint utres, et
multorum dierum circuitu Padi vada petenda
fuerint, qua exercitus gravis impedimentis
traduci posset. Potiores apud me auctores sunt, 6
qui biduo vix locum rate jungendo flumini
inventum tradunt; ea cum Magone equites
Hispanorum expeditos præmissos. Dum Han- 7
nibal, circa flumen legationibus Gallorum
audiendis moratus, trajicit gravius peditum
agmen, interim Mago equitesque ab transitu
fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes
contendunt. Hannibal paucis post diebus sex 8
millia a Placentia castra communivit et postero
die in conspectu hostium acie directa potestatem
pugnæ
fecit.

XLVIII. Insequenti nocte cædes in castris 1 Romanis, tumultu tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo millia 2 peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio 3 cædem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere velut injecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis 4 adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, jam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum 5 fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate prædæ in vacua Romana castra Numidæ devertissent. Ibi dum 6

perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno moræ pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus, et quum jam'transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra 7 flumen interceptos. Scipio nec vexationem vulneris in via jactanti ultra patiens et collegam -jam enim et revocatum ex Sicilia audieratratus expectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum com8 muniit. Nec procul inde Hannibal quum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quæ per hostium agros euntem nusquam præparatis commeatibus major 9 in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi quum vim pararent, spes facta proditionis ; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino præfecto præsidi corrupto, traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Pœnis sedentibus 10 ad Trebiam. In captivos ex tradito præsidio, ut fama clementiæ in principio rerum colligeretur, nihil sævitum est.

B.C. 2 8.

A corn depot at is surrendered to H. by its commandant.

Clastidium

Wreck of a

C. squadron

puts the

on their

1 XLIX. Quum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italæ imminentes et a Sempronio consule et Eolian ante adventum ejus terra marique res gesta. Isles. Hiero 2 Viginti quinqueremes cum mille armatis ad de- garrison at populandam oram Italiæ a Carthaginiensibus Lilybæum missæ ; novem Liparam, octo ad insulam Vul- guard. cani tenuerunt: tres in fretum avertit ætus. Ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis præter viginti naves, cujus ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta

E

B.C. 218.

Vigorous precautions against a surprise.

alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; Lilybæi occupandi præcipuam curam esse; credere eadem tempestate, & qua ipsi disjecti forent, eam quoque classem ad Egates insulas dejectam. Hæc sicut audita 6 erant rex M. Æmilio prætori, cujus Sicilia provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybæum firmo teneret præsidio. Extemplo et 7 circa prætorem ad civitates missi legati tribunique: suos ad curam custodiæ intenderent; ante omnia Lilybæum teneri; ad paratum belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, et, ubi signum 8 datum esset, ne quis moram conscendendi faceret: perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi. Itaque, quamquam de industria morati cursum ? navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant: extemplo signum datum ex speculis 10 et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in navibus erant. completely Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum 11 imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi 12 illuxit, recipere classem in altum, ut spatium pugnæ esset, exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detrectavere 13 pugnam, et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti, et militum multitudine ac virtute. L. Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; contra eludere Poenus et arte, non vi rem 2 gerere, naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis navali- 3 bus adfatim instructam classem, ita inopem

The C. surprise fails;

in a naval engagement the

Romans are

successful.

« IndietroContinua »