Bucolica et Georgica iterum recognovit Otto Ribbeck

Copertina anteriore
1895

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 35 - Cele'i vilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica vannus lacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Pagina 62 - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Pagina 45 - Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi ; 490 nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Pagina 1 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Pagina 22 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Pagina 41 - Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor, aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur...
Pagina 34 - Arcton ; tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus...
Pagina 96 - Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras Pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem, Cum subita incautum dementia cepit amantem, Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes : Restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa Immemor heu victusque animi respexit : ibi omnis Effusus labor atque immitis rupta tyranni Foedera terque fragor stagnis auditus Avernis. Ilia, ' Quis et me,' inquit, ' miseram et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque...
Pagina 95 - Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba.

Informazioni bibliografiche