Bibliothèque Latine-Française, Volume 139

Copertina anteriore
C. L. F. Pancoucke, 1834

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 18 - ... prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari vultu et exsulem fuisse et restitutum.
Pagina 196 - Missi ad eum deprecanduin legati, nihil profecerunt; missi deinde sacerdotes cum infulis, œque sine effeclu redierunt. Stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tune Veturia , Coriolani mater, Volumniam uxorem ejus et liberos secum trahens, castra Volscorum petiit. Quam ubi filius aspexit : «• Expugnasti, inquit, et vicisti iram meam, patria , precibus hujus admotis, cujus utero te, quamvis merito mihi invisam, dono; » continuoque l'omanum...
Pagina 150 - Qui , quum adolescens quidam , amore filiœ ejus virginis accensus, in publico obviam sibi factam osculalus esset, hortante uxore, ut ab eo capitale supplicium sumeret, respondit : Si eos, qui nos amant, interficimus, quid his faciemus quibus odio sumus?
Pagina 108 - Se enim patrimonii, quam patriam fidei, inopem esse maluit : eo quidem majore commendatione, quod proni studii certius indicium est supra Vires niti, quam viribus ex facili uti. Alter enim quod potest, praestat : alter etiam plus quam potest.
Pagina 294 - Cascellius, vir iuris oivilis scientia clarus, quam periculose contumax ! nullius enim aut gratia aut auctoritate compelli potuit ut de aliqua earum rerum quas triumviri dederant formulam componeret, hoc animi iudicio universa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens.
Pagina 296 - Syracusanis omnibus Dionysii tyranni exitum, propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera, votis expetentibus, sola quotidie matutino tempore deos, ut incolumis ac sibi superstes esset, orabat. Quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, arcessit earn, et quid ita hoc, aut quo suo merito faceret, interrogavit.
Pagina 312 - Ârchilochi e civitate sua exportari jusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui , ne plus moribus noceret, quam ingeniis prodesset.
Pagina 134 - Illud quoque non parvum humanitatis senatus indicium est. Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captivum in custodia Tiburi mortuum , publico funere censuit efferendum , ut vitae dono honorem sepulturae adjiceret.
Pagina 374 - Polemo primum coronam capite detractam proiecit, paulo post bracchium intra pallium reduxit, procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex infami ganeone maximus philosophus evasit. peregrinatus est huius animus in nequitia, non habitavit.
Pagina 242 - ... enim se in eo atrio consedisse in quo imperiosi illius Torquati severitate conspicua imago posita erat, prudentissimoque viro succurrebat effigies...

Informazioni bibliografiche