Immagini della pagina
PDF
ePub

Coepta, nec officii contemnens pignora nostri Aversare tua non dignum laude poetam.

O si Pythagorae non vanum dogma fuisset,
Inque meum a vestro migraret pectore pectus
Musa, repentinos tua nosceret urna furores.

Sed frustra, heu frustra, haec votis puerilibus opto!
Tecum abiit, summoque sedens jam monte Thalia
Ridet anhelantes Parnassi et culmina vates
Desperare jubet. Verum hac nolente coactos
Scribimus audaces numeros, et flebile carmen
Scribimus (O soli qui te dilexit) habendum.
Siccine perpetuus liventia lumina somnus
Clausit et immerito merguntur funere virtus
Et pietas et quae poterant fecisse beatum
Caetera, sed nec te poterant servare beatum?

Quo mihi doctrinam ? quorsum impallescere chartis Nocturnis juvat? et totidem olfecisse lucernas? Decolor et longos studiis deperdere soles

Ut prius aggredior, longamque accessere famam?
Omnia sed frustra: mihi dum cunctisque minatur
Exitium, crudele et inexorabile fatum.

Nam post te sperare nihil decet: hoc mihi restat
Ut moriar, tenues fugiatque obscurus in auras
Spiritus. O doctis saltem si cognitus umbris,
Illic te, venerande, iterum, venerande, videbo,
Et dulces audire sonos, et verba diserti
Oris, et aeternas dabitur mihi carpere voces.
Queis ferus infernae tacuisset janitor aulae
Auditis, Nilusque minus strepuisset, Arion
Cederet, et sylvas qui post se traxerat Orpheus,

Eloquio sic ille viros, sic ille movere

Voce feros potuit: quis enim tam barbarus aut tam
Facundis nimis infestus non motus, ut illo

Hortante, et blando victus sermone sileret?
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
Singula sic decuere senem, sic omnia. Vidi,
Audivi et stupui quoties orator in Aede
Paulina stetit, et mira gravitate levantes
Corda oculosque viros tenuit, dum Nestoris ille
Fudit verba (omni quanto mage dulcia melle !)
Nunc habet attonitos, pandit mysteria plebi
Non concessa prius, nondum intellecta; revolvunt
Mirantes, tacitique arrectis auribus astant.

Mutatis mox ille modo formaque loquendi
Tristia pertractat, fatumque et flebile mortis
Tempus, et in cineres redeunt quod corpora primos;
Tunc gemitum cunctos dare, tunc lugere videres,
Forsitan a lachrymis aliquis non temperat, atque
Ex oculis largum stillat rorem; aetheris illo
Sic pater audito voluit succumbere turbam,
Affectusque ciere suos, et ponere notae
Vocis ad arbitrium, divinae oracula mentis
Dum narrat, rostrisque potens dominatur in altis.
Quo feror? audaci et forsan pietate nocenti
In nimia ignoscas vati, qui vatibus olim
Egregium decus, et tanto excellentior unus
Omnibus, inferior quanto est et pessimus, impar
Laudibus hisce tibi qui nunc facit ista poeta.
Et quo nos canimus? cur haec tibi sacra? poetae
Desinite en fati certus, sibi voce canora

II.-14*

Inferias praemisit olor, cum Carolus Alba
(Ultima volventem et cygnaea voce loquentem)
Nuper eum turba et magnatum audiret in Aula.

Tunc rex, tunc proceres, clerus tunc astitit illi
Aula frequens. Sola nunc in tellure recumbit,
Vermibus esca, pio malint nisi parcere: quidni
Incipiant et amare famem? Metuere leones
Sic olim, sacrosque artus violare prophetae
Bellua non ausa est quamquam jejuna, sitimque
Optaret nimis humano satiare cruore.

Post te

At non haec de te sperabimus; omnia carpit Praedator vermis; nec talis contigit illi Praeda diu; forsan metrico pede serpet ab inde: Vescere, et exhausto satia te sanguine. Jam nos Adsumus; et post te cupiet quis vivere Quis volet, aut poterit? nam post te vivere mors est. Et tamen ingratas ignavi ducimus auras: Sustinet et tibi lingua Vale, vale dicere: parce Non festinanti aeternum requiescere turbae. Ipsa satis properat quae nescit Parca morari, Nunc urgere colum, trahere atque occare videmus. Quin rursus, venerande, Vale, vale: ordine nos te Quo Deus et quo dura volet natura sequemur. Depositum interea lapides servate fideles. Foelices illa queis Aedis parte locari

Qua jacet iste datur. Forsan lapis inde loquetur, Parturietque viro plenus testantia luctus

Verba, et carminibus quae Donni suggeret illi

Spiritus, insolitos testari voce calores

Incipiet (non sic Pyrrha jactante calebat):

Mole sub hac tegitur quicquid mortale relictum est
De tanto mortale viro. Qui praefuit Aedi huic,
Formosi pecoris pastor, formosior ipse.

Ite igitur, dignisque illum celebrate loquelis,
Et quae demuntur vitae date tempora famae.

Indignus tantorum meritorum praeco, virtutum
tuarum cultor religiosissimus,

DANIEL DARNELLY.

ON THE DEATH OF DOCTOR DONNE.

I CANNOT blame those men that knew thee well,
Yet dare not help the world to ring thy knell
In tuneful elegies; there 's not language known
Fit for thy mention, but 't was first thy own;
The epitaphs thou writst have so bereft
Our tongue of wit there is no fancy left
Enough to weep thee; what henceforth we see
Of art or nature must result from thee.
There may perchance some busy gathering friend
Steal from thy own works, and that, varied, lend,
Which thou bestow'st on others, to thy hearse,
And so thou shalt live still in thy own verse;
He that shall venture farther may commit
A pitied error, show his zeal not wit.
Fate hath done mankind wrong; virtue may
Reward of conscience, never can, of fame,

aim

Since her great trumpet 's broke, could only give
Faith to the world, command it to believe.

He then must write, that would define thy parts:
Here lies the best Divinity, all the Arts.

EDW. HYDE.

ON DOCTOR DONNE, BY DR. C. B. OF 0.1

HE that would write an epitaph for thee,
And do it well, must first begin to be
Such as thou wert; for none can truly know
Thy worth, thy life, but he that hath lived so.
He must have wit to spare and to hurl down,
Enough to keep the gallants of the town,
He must have learning plenty, both the Laws,
Civil and Common, to judge any cause,
Divinity great store, above the rest,
Not of the last edition but the best,

He must have language, travel, all the arts,
Judgment to use, or else he wants thy parts,
He must have friends the highest, able to do,
Such as Maecenas and Augustus too,
He must have such a sickness, such a death,
Or else his vain descriptions come beneath.

Who then shall write an epitaph for thee,
He must be dead first, let it alone for me.

1 Dr. Corbet, Bishop of Oxford.

« IndietroContinua »