Immagini della pagina
PDF
ePub

aluere ; gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

XVI. Philippus magis regio animo est usus: qui, quum Attaluni Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem, quod imminebat, bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus millibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus millibus peditum, equitibus ducentis pergit. Et Maroneam quidem primo impetu expugnavit: Aenum inde cum magno labore, postremo proditione Ganymedis praefecti Ptolemaei, cepit. Deinceps alia castella, Cypsela, et Doriscon, et Serrheum, occupat. Inde progressus ad Chersonesum, Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis, recepit. Callipolis quoque et Madytos dedita, et castella quaedam ignobilia. Abydeni, ne legatis quidem admissis, regi portas clauserunt. Ea oppugnatio diu Philippum tenuit: eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, quum ad Tenedum staret, miserunt. Eodem postea, quum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus quum traiecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra, neque mari adiutis sociis.

XVII. Abydeni primo, tormentis per muros dispositis, non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant. Postea, quum et muri pars strata ruinis, et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de conditionibus tradendae urbis miserunt. Paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus, Attali que praesidium emitti liceret; atque ipsis urbe exceT. LIV. TOм. IV.

B

dere cum singulis vestimentis. Quibus quum Philippus nihil pacati, nisi omnia permittentibus, respondisset; adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut, ad Saguntinam rabiem versi, matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos, virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus, in gymnasium includi iuberent: aurum et argentum in forum deferri, vestem pretioşam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, congeri, sacerdotes victimasque adduci, et altaria in medio poni. Ibi delecti primum, qui, ubi caesam aciem suorum, pro diruto muro pugnantem, vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent; aurum, argentum, vestemque, quae in navibus esset, in mare deiicerent; tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subiicerent; et, id se facinus perpetraturos, praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus, iureiurando adacti: tum militaris aetas iurare, neminem vivum, nisi victorem, acie excessurum. Hi, memores deorum, adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, quum nox proelium diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. Principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, quum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

XVIII. Ante deditionem ex iis legatis Romanis, qui Alexandriam missi erant, M. Aemilius trium consensu minimus natu, audita obsidione Abydenorum, ad Philippum venit. Qui, questus Attalo Rhodiisque arma illata, et quod tum maxime Abydum oppugnaret, quum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret; Num Abydeni quoque, inquit, ultro tibi intulerunt arma? Insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda apud regem esset

[ocr errors]

Aetas, inquit, et forma, et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. Ego autem primum velim, os foederum memores servare mecum pacem. Si bello | lacessieritis,mihi quoque in animo est facere, ut reRum Macedonum nomenque, haud minus quam Romanum, nobile bello sentiatis. Ita dimisso legato, Philippus, auro argentoque, quae coacervata erant, accepto, hominum praedam omnem amisit. Tanta enim rabies multitudinem invasit, ut repente proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes, et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent, seque ipsi per omnes vias leti interficerent. Obstupefactus eo furore rex, suppressit impetum militum, et, triduum se ad moriendum Abydenis dare, dixit. Quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores: nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus, imposito Abydi praesidio, in regnum rediit. Quum, velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt, consulem iam in Epiro esse, et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.

sum a

XIX. Inter haec legatis, qui in Africam missi erant de Hamilcare Gallici exercitus duce, responCarthaginiensibus est, nihil ultra se facere posse, quam ut exsilio eum multarent, bonaque eius publicarent. Perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse; et de ea re missuros legatos Romam, qui senatui satisfacerent. Ducenta millia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. Inde in Numidiam ad re gem profecti legati. Dona data Masinissae, man

dataque edita. Equites mille Numidae, quum duo millia daret, accepti. Ipse in naves imponendos curavit, et cum ducentis millibus modium tritici, ducentis hordei, in Macedoniam misit. Tertia legatio ad Verminam erat. Is, ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi, quas vellent, pacis conditiones, permisit. Omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. Datae le ges pacis, iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.

XX. Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. Qui quum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset, postulassetque, ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem; res triumpho dignas esse censebat senatus: sed exemplum a maioribus non accepisse: ut, qui neque dictator, neque consul, neque praetor res gessisset, triumpharet. Pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem, aut praetorem, obtinuisse. Decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis; qui nihilo magis id more maiorum, aut ullo exemplo futurum diceret. Postremo victus consensu Patrum tribunus cessit: et ex senatusconsulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. Argenti tulit ex praeda quadraginta quattuor millia pondo; auri duo millia quadringenta quinquaginta, Militibus ex praeda centum viginti asses divisit.

XXI. lam exercitus consularis ab Arretio Ariminum traductus erat, et quinque millia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. Ita-] que L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos, Cremonam tum obsidentes, profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. Occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset. Palati

cu-passim vagabantur per agros, nullo satis firmo re dulicto praesidio. Lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli, clamore suorum tisex agris revocati, omissa praeda, quae in manibus t, erat, castra repetivere, et postero die in aciem progressi. Nec Romanus moram pugnandi fecit. Sed vix spatium instruendi fuit: co cursu hostes in proelium venerunt. Dextra ala (in alas divisum socialem exercitum habebat) in prima acie locata est: in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus (legati omnes erant) praepositi. Praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, ha bebat: cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. Primo Galli, omni multitudine in unum locum connisi, obruere atque obterere sese dextram alam, quac prima erat, sperarunt posse. Ubi id parum procedebat, circumire a cornibus, et amplecti hostium aciem (quod in multi tudine adversus paucos facile videbatur) conati sunt. ld ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duaz s legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat, aedemque deo Iovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat, ut parte duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat, nec circumire eos aciem patiatur. Simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites, et perrumpere ordines iubet. Et cornua ab equitibus, et medii a pedite pulsi: ac repente, quum omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga vertunt, fugaque effusa repetunt castra. Fugientes persecutus eques, mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt. Minus sex millia hominum inde effugerunt: caesa aut ca pta supra quinque et triginta millia cum signis mili.

[ocr errors]
« IndietroContinua »