Immagini della pagina
PDF
ePub

millia hominum triginta sex. Praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationes. que urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius praetor.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

Me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerìm, ad finem belli Punici pervenisse. Ñam etsi profiteri ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum) aeque multa volumina occupasse mihi, quam occuparint quadringenti octoginta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Carthaginiensibus intulit; iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quicquid progre dior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere paene opus, quod prima quaɛque perficiendo minui videbatur. Pacem Punican bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore: claritate regum antiquorum, vetustaque fama gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. Ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis, triennio prius depositum erat, quum Aetoli et belli et pacis fuissent causae. Vacuos deinde pace Punica iam

Romanos et infensos Philippo, quum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

II. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege, et Rhodiis legati venerunt, nuntiantes, Asiae quoque civitates sollicitari. His legationibus responsum est, curae Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in provinciis erant, reiecta est. Interim ad Ptolemaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus: ut et annuntiarent victum Hannibalem Poenosque, et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos descrerent, in fide mansisset; et peterent, ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret. Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis, additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Oppium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam (quam tribum Sapiniam vocant) agrum Boiorum invadere iussit: ipse codem, aperto itinere, per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. Delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (iam enim maturae erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus. Inde pavor fugaque etiam ar

matos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt caesa: inter quos ipse C. Oppius praefectus. Ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere: qui, nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit,

III. Quam primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est : decrevitque frequens senatus, ut P. Aelius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiiceret. M. Valerius Laevinus propractor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. Ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset; haec eadem scribere Aurelium consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu huius anni quum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. Iunius praetor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat)

L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus. Per eos dies, P. Aelio consule comitia habente, creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Praetores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L.Quinctio Flaminino. Biduum instauratum est: frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat: et lovis epulum fuit ludorum causa.

V. Anno quingentesimo quinquagesimo secundo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datum. Omnium primum eam rem Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent, quibus diis ipsis videretur, cum precatione ea: Quam rem senatus populusque Romanus de republica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret: secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literae a M. Aurelio legato, et M. Valerio Laevino propraetore allatae: et Atheniensium nova legatio venit, quae regem appropinquare finibus suis nuntiaret: brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione eius futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum renuntiassent consules, rem divinam rite perfectain

esse, et precationem admisisse deos haruspices respondere, laetaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi; tum literae Valerii Aureliique lectae, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiae agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. De auxilio mittendo tum responderi placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rogationem promulgavit, Vellent, iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani, bellum indici. Alteri consulum Aurelio Italia provin cia obtigit. Praetores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio laborum periculorumque fecerant, tumQ. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace unquam frui plebs posset. Aegre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque edoceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

VII. Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, concione advocata, Ignorare, inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli: (neque enim liberum id vobis permittit Philippus, qui terra marique

« IndietroContinua »