Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

HISTORIARUM LIBRI

QUI SUPERSUNT OMNES

ET

DEPERDITORUM FRAGMENTA.

EX RECENSIONE
ARN. DRAKENBORCHII

AD CODICUM
BAMBERGENSIS ET VINDOBONENSIS
FIDEM PASSIM REFICTA

EDIDIT
IOANNES THEOPHILUS

KREYSSIG.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[graphic]

T. LIVII PATAVINI. HISTORIARUM

L I B R I.

EPITOME LIBRI XXXI. Belli adversus Philippum Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. Tempore Initiorum duo iuvenes Acarnanes , qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. Ob hoc, tanquam nefas summum commisissent, ab Atheniens sibus caesi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petie. runt. Paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus proeliis cum Philippo prospere pugnarit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubres rebel. lantes et Hamilcarem Poenum, bellum in ea parte mo. lientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et

T. Liv. Tom. IV.

A

« IndietroContinua »