HISTORIARUM LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES ET DEPERDITORUM FRAGMENTA. EX RECENSIONE ARN. DRAKENBORCHII BAMBERGENSIS ET VINDOBONENSIS FIDEM PASSIM REFICTA IOANNES THEOPHILUS KREYSSIG. EDITIO STEREOTYPA. TOMUS IV. LIB. XXXI-XXXVIII. LIPSIAE SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII. EPITOME LIBRI XXXI. Belli adversus Philippum Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. Tempore Initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. Ob hoc, tanquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus caesi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus proeliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Poenum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et T. LIV. TOM. IV. A |