Immagini della pagina
PDF
ePub

milem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur: sin asseveramus, vide, ne religio nobis tam adhibenda sit, quam si testimonium dicamus. Ego enim Catonens tuum, 7 ut, civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentiâ et diligentiâ, tum omni virtute excellentem, probo: orationes autem eius, ut illis temporibus, valde laudo, Significant enim quandam formam ingenii, sed & admodum impolitam, et plane rudem. Origi nes vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres, et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas, an mihi probaturum? quos enim ne e Graecis qui. dem quisquam imitari potest, iis tu comparas hominem Tusculanum, nondum suspicantem, quale esset copiose et ornate dicere.

LXXXVI. Galbam landas: si ut illius aetatis principem, assentior (sic enim accepimus): sin ut oratorem, cedo, quaeso, orationes (sunt enim), et dic, hunc, quem tu plus, quam te, amas, Brutum, velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes [paulum]. Hic tibi assentior, modo ita laudes, ut antiquas: quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quidquam posse dulcius. Addis etiam, nescio quid, augustius. Nomine nos capis summi viri, vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: nae ista dul- 3 cis oratio ita sit abiecta, ut eam adspicere nemo velit. Carbonem in summis oratoribus habitum, scio: sed cum in ceteris rebus, tum in dicendo, semper, quo nihil est melius, laudari, G 4

qua

qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis: etsi de iis ea sunt a te dicta, quibus ego assentior. Omitto ceteros: venio ad eos, in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos ora5 tores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus assentior: sed tamen non isto modo, ut Polycleti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse. Haec germana ironia est. Cur

ita sentiam, non dicam, ne me tibi assentari 6 putes. Omitto igitur, quae de iis ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Coelio dixeris. li enim fuerunt certe oratores: quanti autem, et quales, tu videris. Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes: ut mihi, videantur mori voluisse nonnulli, ut a te in oratorum numerum refer

rentur.

LXXXVII. Haec cum ille dixisset, Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti, ňová disputatione dignam, 2 quam in aliud tempus differamus. Volvendi enim sunt libri cum aliorum, tum inprimis Catonis intelliges, nihil illius lineamentis, nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum 3 erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere: alium, ut arbitror, 4 neminem. Nec in boc ironiam dixeris esse, quod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tu melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate;

tamen,

tamen, adolescentes quid in latinis potius imitaremur, non habebamus. Quod autem plures 5 a nobis nominati sunt, eo pertinuit (ut paulo ante dixi), quod intelligi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare leave me, ne si 6 είρωνα Africanus quidem fuit (ut ait in historia suâ C. Fannius), existimari velim. Ut voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset, et in Socrate. Tum Brutus, De isto postea: sed tu (inquit, me 7 intuens) orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute: sed in Cumano, aut in Tusculano, aliquando, si modo licebit: quoniam utroque in loco vicini sumus.

LXXXVIII. Sed iam ad id, unde degres, si sumus, revertamur. Hortensius igitur cum admodum adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est. Quamquam inciderat in Cottae et Sulpicii aetatem, qui annis decem maiores, excellente tum Crasso et Antonio, deinde Philippo, post Iulio, cum iis ipsis dicendi gloriâ comparabatur. Primum memoria tanta, quantam in ullo cognovisse me arbitror, ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille 3 tanto sic utebatur, ut sua, et commentata, et scripta, et, nullo referente, oinnia adversariorum dicta meminisset. Ardebat autem cupi- 4 ditate sic, ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem, quin aut in foro diceret, aut meditaretur extra forum, Saepissime autem eodem die

G 5

utrum.

5 utrumque faciebat. Attuleratque minime vul gare genus dicendi: duas quidem res, quas nemo alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collectiones; memor, et quae essent dicta contra, quaeque ipse dixisset. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus: eaque erat cum summo ingenio, tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quidquam, quod esset in causâ, aut ad confirmandum, aut ad refellendum. Vox canora: et sua

7

vis. Motus et gestus etiam plus artis habebat, 8. quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente, Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.

LXXXIX. Erat Hortensius in bello, primo anno miles, altero tribunus militum: Sulpicius legatus aberat, etiam M. Antonius: exercebatur unâ lege iudicium Variâ, ceteris propter bellum intermissis: qui frequentes aderant (quamquam pro se ipsi dicebant) oratores, non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen, teste diserto uterque Philippo; cuius in testimonio contentio et vim accusatoris 2 habebat, et copiam. Reliqui, qui tum principes numerabantur, in magistratibus erant, quotidieque fere a nobis in concionibus audieban3 tur.

Erat enim tribunus plebis tum C. Curio: quamquam is quidem silebat, ut erat semel a 4 concione universå relictus. Q. Metellus Celer, non ille quidem orator, sed tamen non infans: diserti autem Q. Varius, C. Carbo, Cn. Pom

po

5

ponius: et ii quidem habitabant in rostris. C. etiam Iulius, aedilis curulis quotidie fere accuratas conciones habebat: sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequens audiens acerrimo 6 studio tenebar, quotidieque et scribens, et le. gens, et commentans, oratoriis tantum exerci tationibus contentus non eram. Iam consequen- 7 te anno Q. Varius suâ lege damnatus excesserat. Ego autem, iuris civilis studio, multum 8 operae daban Q. Scaevolae, P. F., qui quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen, consulentibus respondendo, studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus, Sulla con. sule et Pompeio, fuit. Tum P. Sulpicii in tribunatu quotidie concionantis totum genus dicendi penitus cognovimus. Eodemque tempore, Io cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset, Romamque venisset, totum ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus: in quo hoc etiam commorabar attentius, quod etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summâ me delectatione retinebat; tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. Occiderat Sulpicius illo 11 anno, tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus, M. Antonius, C. Iulius. Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam, et actori summo causarum, et magistro.

XC. Haec etsi videntur esse a proposita ratione diversa tamen idcirco a me proferun◄

tur,

« IndietroContinua »