Immagini della pagina
PDF
ePub

cum virtute, tum etiam ipso orationis genere liber: cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus. Atque etiam inge- 7 nio, et sermone eleganti, valetudine incommodâ, C. Sextius Calvinus fuit: qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio 8 eius, cum volebant, homines utebantur: patrocinio, cum licebat. Iisdem temporibus M. Bru- g tus, in quo magnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto nomine esset, patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed fuit ac- 10 cusator vehemens, et molestus, ut facile, cerneres naturale quoddam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae voluntatis. Atque eo- 11 dem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio mulctam lege Aquilliâ de iustitia petivisset. Non fecissem hominis paene infimi 12 mentionem, nisi iudicarem, qui suspiciosius aut criminosius diceret, audivisse me neminem.

XXXV. Doctus etiam Graecis T. Albucius, vel potius, paene Graecus. Loquor, ut opinor: sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adolescens, perfectus Epicureus evaserat, minime aptum ad dicendum genus. Iam 2 Q. Catulus, non antiquo illo more, sed hoc nostro (nisi quid fieri potest perfectius) erudi. tus. Multae literae, summa non vitae solnm, atque naturae, sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam latini sermonis integritas:

quae

[ocr errors]

quae perspici cum ex orationibus eius potest, tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis, misit ad A. Fu rium poëtam, familiarem suum : qui liber nihilo notior est, quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri,

3 Tum Brutus, Mihi quidem nec iste notus est, nec illi: sed haec mea culpa est. Num. 4 quam enim in manus inciderunt. Nunc autem a te sumam, et conquiram ista posthac curiosius.

5

Fuit igitur in Catulo sermo Latinus: quae laus dicendi non mediocris, ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis, et Suavitate appellandarum literarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare, quid dicam: quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententiâ dicendâ cum prudentia, tum elegans quod. 6 dam et eruditum orationis genus. Nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum: sed erat talis, ut, cum quos dam audires, qui tum erant praestantes, videretur esse inferior: cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, 7sed melius non quaereres. Q. Metellus Numidicus, et eius collega M. Silanus, dicebant de republicâ, quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat, sed polite: Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi fuit. Nam flamen Albi

nus

[ocr errors]

nus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer, et fortis, cui fortuna belli, crimini, invidia populi, calamitati fuit.

XXXVI. Tum etiam C. et L. Memmii, fuerunt oratores mediocres, accusatores acres, atque acerbi. Itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis va- 2 luit in populari genere dicendi, is, qui agrum publicum vitiosâ et inutili lege, vectigali levavit. M. Marcellus Aesernini pater, non ille quidem 3 in patronis, sed et in promtis tamen, et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius, P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius, in me: 4 diocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industriâ, cum verbis, tum etiam ipso sono quasi subru stico prosequebatur atque imitabatur antiqui. tatem. Atque ego et in hoc ipso Cotta, et in 5 aliis pluribus, intelligo, me non ita disertos homines et retulisse in oratorum numerum, et relaturum. Est enim propositum 6 colligere eos, qui hoc munere in civi. tate functi sint, ut tenerent oratorum locum : quorum quidem quae fuerit asscensio, et quảm in omnibus rebus difficilis optimi perfectio, at que absolutio, ex eo, quod dicam, existimari potest. Quam multi enim iam oratores com- 7 memorati sunt, et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen spisse, atque vix, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus? 'Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse ma- 8 ximos, et in his primúm cum Graecorum gloriâ Latine dicendi copiam aequatam,

XXXVII.

XXXVII. Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent. Ut ab imperatore equites, pedites, levis armatura: sic ab illo in maxime opportunis oratiónis partibus colloca. 2 bantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio. Imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur: sed ita erat paratus, ut iudices, illo dicente, nonnumquam viderentur 3 non satis parati ad cavendum fuisse. Verba

ipsa, non illa quidem elegantissimo sermone: itaque diligenter loquendi laude caruit. Neque tamen est admodum inquinate locutus: sed illa, quae proprie laus oratoris est in verbis (nam ipsum latine loqui, est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magnâ laude ponendum: sed non tam sua sponte, quam quod est a plerisque 4 neglectum. Non enim tam praeclarum est scire latine, quam turpe nescire: neque tam ut mihi oratoris boni, quam civis Romani proprium ✓ videtur): sed tamen Antonius in verbis et eligendis (neque id ipsum tain leporis causâ, quam ponderis), et collocandis, et comprehensione devinciendis, nihil non ad rationem, et tamquam ad artem dirigebat: verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et 5 conformationibus. Quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis orato6 rum est princeps iudicatus. Exkara enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem; eaque non tam in verbis pingendis habent pon dus, quam in illuminandis sententiis.

XXXVIII.

XXXVIII. Sed cum haec magna in Antonio, tum actie singularis: quae si partienda est in gestum atque vocem; gestus erat non vers ba exprimens, sed cum sententiis congruens. Manus, humeri, latera', supplosio pedis, status, incessus, omnisque motus cum verbis sententiisque consentiens; vox permanens, verum subrauca naturâ, Sed hoc vitium huic uni in bo 2 num convertebat, Habet enim flebile quiddam in quaestionibus, aptumque cum ad fidem faciendam, tum ad misericordiam commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset, quid primum esset in dicendo, actionem; quid secundum, idem, et idem tertium, respondisse. Nulla res magis penetrat in animos, eosque 3 fingit, format, flectit: talesque oratores videri facit, quales ipsi se videri volunt. Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant, neminem esse, qui, horum alterutro patrono, cuiusquam ingenium requireret. Equidem, 5 quamquam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas: erat 6 cum gravitate iunctus facetiarum et urba. nitatis oratorius, non scurrilis, lepos: latine loquendi accurata, et sine molestia diligens elegantia in disserendo mira explicatio: cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia,

4

« IndietroContinua »