Immagini della pagina
PDF
ePub

IV.

Bellum Dacicum scripturo stimulos addit, et de flectendis barbaris nominibus consilium dat.

[blocks in formation]

OPTIME facis, quod bellum Dacicum scribere paras : nam quæ tam recens, tam copiosa, tam lata, quæ denique tam poetica, et (quanquam in verissimis rebus) tam fabulosa materia? Dices immissa terris nova flumina, novos 2 pontes fluminibus injectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia, pulsum etiam vita, regem nihil desperantem. Super hæc, actos bis triumphos : quorum alter ex invicta gente primus, alter novissimus fuit. Una, sed 3 maxima, difficultas, quod hæc æquare dicendo, arduum, immensum, etiam tuo ingenio, quanquam altissime adsurgat et amplissimis operibus increscat. Nonnullus et in illo labor, ut barbara et fera nomina, in primis regis ipsius, græcis versibus non resultent. Sed nihil est, quod non 4

IV.* De Caninio poeta comensi, vid. Argum. I, ep. 3. Ed.

1. Dacicum. Daci terram, quæ Transilvania hodie vocatur incolebant. En.

2. Immissa.... flumina. Primum a Decebalo, qui averso Sargetia flumine, sub ipso alveo thesauros absconderat, flumenque deinde reduxerat: deinde a Trajano, qui eruendi caussa similem operam impendit : quod tradit ex Dionis lib. LVIII, Xiphilinus, qui ibidem de ponte Trajani ita cominemorat, ut admirabile opus fuisse intelligamus:

--

ne de loco quidem ejus satis hodie constare, doleamus. Quidquid de his rebus scitur, a solo fere Xiphilino, at quo homine ? petendum esse, constat tanto major jactura in Caninii historia facta est. G. Regic prioris Sarmizegethusa rudera hodie ostendit vicus Varhely: posterior ad Sargetiam (hodie Syul) fluvium sita erat, haud longe a saltu Volkan. Hanc Daeorum proceres, rebus diffisi, ipsi incenderunt. ED.

3. Versibus non resultent. Non patiantur se in versus redigi, sed re

arte curaque, si non potest vinci, mitigetur. Præterea, si datur Homero, et mollia vocabula et Græca ad lenitatem versus contrahere, extendere, inflectere, cur tibi similis audentia, præsertim non delicata, sed necessaria, nege5 tur? Proinde jure vatum, invocatis diis, et inter deos ipso, cujus res, opera, consilia dicturus es, immitte rudentes, pande vela, ac, si quando alias, toto ingenio vehere. Cur 6 enim non ego quoque poetice cum poeta? Illud jam nunc paciscor: prima quæque ut absolveris, mitte, immo etiam, antequam absolvas; sic ut erunt recentia, et rudia, et - adhuc similia nascentibus. Respondebis, non posse perinde carptim, ut contexta, perinde inchoata placere, ut effecta.

pugnent metro. De tali difficultate querelas poetarum hic collegit Cortius. Addi possunt tria lepida Martialis epigrammata in Earinum IX, 12, it. 13, et 14. Nomen regis AxéCalog scribitur a Græcis : Diurpaneus est Orosio VII, 10. G.

4. Delicata. Adeix quadam et sine alia caussa, quam quod sic placeat, suscepta. Sic passim delicias poni, ubi capriciam nominant Galli Italique, alias observamus. G.

5. Ipso, cujus res.... dicturus es. Trajanum in partes vocare jubet, ut Virgilius Augustum, Valerius Flaccus Vespasianum, alii alios invocant. Illud dictaturus es, quod habent quidam codices, est a barbaro seculo, ubi dictare solum est auctorum. G. Immitte rudentes, quibus vela intenduntur, tanquam nervos navis atque tendines, quibus ea moveatur ; quod nunc transfert ad scribendi quædam initia. G.Virgil. Æn. VIII, 707, sq. Ipsa videbatur ventis regina vocatis Vela dare, et laxos jam jamque immittere funes; propiusque ad nostrum locum X, 229, velis immitte rudentes, quo

Secundum, Virgiliana toties exprimentem, respexisse puto. S.

7. Carptim, ut contexta. Illud carptim semper mihi videbatur concinnitatem hujus loci tollere, in quo et seq. inchoata et effecta sibi recte respondent.Laudabam igitur, quum viderem in aliis libris carpta lectum fuisse. [Est hæc Barthii conjectura, nullius illa libri auctoritate nitens. S.] Sed quum altius inspecto loco animadverterem in composito verbo contexta tò con contrariam to carptim notionem habere, putabam ipsum Plinium ita sententiam cogitasse, ut carptim texta, contextis opponeret, deinde vero brevitatis gratia illud prius texta omitteret. E. Hæ sunt argutiæ, omninoque vanus timor, ne quid nostra lectio concinnitati orationis officiat. Similis metus locum Livianum videtur depravasse, lib. XXVIII, cap. 25, 10: Edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem; seu carptim partes, seu universi mallent. J. Fr. Gronovius malit per partes. Immo partes, ni fallor, inducendum. S.

Scio. Itaque et a me æstimabuntur ut cœpta, spectabuntur ut membra, extremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro. Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim, quæ nosse neminem velles. In summa, potero fortasse scripta tua magis probare, lau- 8 dare, quanto illa tardius cautiusque; sed ipsum te magis amabo, magisqué laudabo, quanto celerius et incautius miseris. Vale.

· Opperientur in scrinio nostro. Quomodo límam adhibere Caninius poterat carmini latenti in scrinio Plinii? E. Inepta quæstio. Secundus petit exemplum carminis, quod se in scrinio suo servaturum nec cum quoquam communicaturum promittit, donec Caninius extremam ei limam adhibuerit. S.

- Quæ nosse neminem velles. Sci

licet carmina nondum absoluta, sed inchoata et imperfecta. Hinc mox dicit, se magis amaturum Caninium, si celerius et incautius miserit; hoc enim ipsum illud pignus amoris est certe est documentum

fidei et amicitiæ. E.

8. Quanto illa tardius cautiusque. Nam quo tardius mittebat, eo diligentius emendata erant. E.

V.

Macrinum uxoris sanctissimæ obitu gravissimum vulnus accepisse, dolet breviter et vere ad ingenium humanum. ED.

C. PLINIUS GEMINIO SUO S.

GRAVE vulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset: vixit cum hac triginta novem annis, sine jurgio, sine offensa. Quam illa reverentiam marito suo præstitit, cum ipsa summam mereretur! Quot quantasque virtutes, ex diversis ætati

V. 1. Cortius cum Medic. Gemino inscripsit.De Macrino dictum ad II, ep. 7. ED.

- Ex diversis ætatibus. Sicut de

Salinatore dixit VI, 26, 1, puer simplicitate, comitate juvenis, senex gravitate, observavit post Buchnerum Cellarius. G.

2

bus sumptas, collegit et miscuit! Habet quidem Macrinus grande solatium, quod tantum bonum tam diu tenuit: sed hoc magis exacerbatur, quod amisit: nam fruendis volup3 tatibus crescit carendi dolor. Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta, et cicatricem pati possit; quam nihil æque ac necessitas ipsa, et dies longa, et satietas doloris inducit. Vale.

[blocks in formation]

COGNOVISSE jam ex epistola mea debes, adnotasse me nuper monimentum Pallantis sub hac inscriptione: HVIC SENATVS, OB FIDEM PIETATEMQVE ERGA PATRONOS, ORNAMENTA PRÆTORIA DECREVIT ET SESTERTIVM CENTIES 2 QVINQVAGIES, CVIVS HONORE CONTENTVS FVIT. Postea mihi visum est pretium curæ, ipsum SC. quærere. Inveni tam copiosum et effusum, ut ille superbissimus titulus, modicus atque etiam demissus videretur. Conferant se, non

VI. 1. Ex epistola mea. Superiori libro XXIX. G.

2. Pretium curæ. Al. operæ pretium, quæ solennis locutio, nostræque, áñağ illi, opinor, heyouévḥ, præferenda. S.

-Conferant se. Cortiana, sed invito Cortio: Conferant se, misceantque, quod nollem a Gierigio revocatum. Adscripsit verbo conferant glossator, qui non cogitaret, conferre hic esse comparare, non, ad

dico illi veteres Africani, Achaici, Numantini, sed hi proximi Marii, Syllæ, Pompeii (nolo progredi longius); infra Pallantis laudes jacebunt. Urbanos, qui illa censuerunt, 3 putem, an miseros? Dicerem urbanos, si senatum deceret urbanitas. Miseros ergo? Sed nemo tam miser est, ut ad illa cogatur. Ambitio ergo, et procedendi libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate, in qua hic esset usus florentissimæ dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallantem posset? Omitto, quod Pallanti servo prætoria ornamenta 4 offeruntur; quippe offeruntur a servis : mitto, quod censent, NON EXHORTANDVM MODO, VERVM ETIAM COMPELLENDVM AD VSVM AVREORVM ANNVLORVM; erat enim contra majestatem senatus, si ferreis prætorius uteretur. Levia 5 hæc et transeunda; illa memoranda, quod NOMINE PALLANTIS SENATVS, (nec expiata postea curia est?) PALLANTIS NOMINE SENATVS GRATIAS AGIT CÆSARI, QVOD ET IPSE CVM SVMMO HONORE MENTIONEM EIVS PROSEQVVTVS ESSET, ET SENATVI FACVLTATEM FECISSET TESTANDI ERGA EVM

[blocks in formation]

Esset.Subaudi; si eo usque ascendere (procedere) ambitioso contingeret. Bene ergo velit habet. S. Primus. Ut consul designatus. Hæc florentissima dignitas. S.

4. Omitto. Cortius: Mitto. Verissime; nam sequitur mitto. Epanaphoras tales Plinius adamat. S.Quippe offeruntur a servis. Perdunt dignitatem suam ornamenta prætoria eo ipso, quod a servis offeruntur, hoc est, abjectis ad humillimam adulationem hominibus et hanc ob caussam nimis invidenda non sunt, aut nimis mira in Pallante. Sic etiam in proximo membro caussam subjicit, cur minus admirandum videatur. G.

5. Nec expiata postea curia est. Parenthesis acerrima, qua fœdisssi

« IndietroContinua »