P. Ovidii Nasonis Opera, e textu Burmanni;: Metamorphoseon libri VIII-XV

Copertina anteriore
Impensis Talboys et Wheeler; et Gulielmi Pickering, Londini., 1826

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 437 - ... versa est fortuna locorum. vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum ; vidi factas ex aequore terras : et procul a pelago conchae iacuere marinae : et vetus inventa est in montibus ancora summis. quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit : et eluvie mons est deductus in aequor : eque paludosa siccis humus aret arenis : 30 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus hument.
Pagina 432 - Nihil est, toto quod perstet in orbe. cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago, ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nee levis hora potest ; sed ut unda impellitur unda, urgueturque eadem veniens urguetque priorem — tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, et nova sunt semper : nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod baud fuerat, momentaque cuncta novantur.
Pagina 257 - Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Pagina 238 - Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat Auroram, nee voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser ; non fera, non pecudes, non moti flamine rami...
Pagina 133 - Proserpina legem ; cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa, 490 immemor, heu ! victusque animi, respexit. ibi omnis effusus labor, atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor?
Pagina 258 - ... aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis. nocte dieque patet. tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit.
Pagina 18 - Altius egit iter. Rapidi vicinia solis Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae; nudos quatit ille lacertos, Remigioque carens non ullas percipit auras Oraque caerulea patrium clamantia nomen 230 Excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec iam pater: „Icare", dixit, „Icare", dixit „ubi es?
Pagina 423 - ... in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo...
Pagina 383 - Sirenum voces et Circae pocula nosti; quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel arnica luto sus.
Pagina 474 - Jovis ira nee ignis nee poterit ferrum nee edax abolere vetustas. cum volet, ilia dies, quae nil nisi corporis hujus jus habet, incerti spatium mihi finiat aevi : parte tamen meliore mei super alta perennis 87,5 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum...

Informazioni bibliografiche