Immagini della pagina
PDF
ePub

virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroāma aut cuius vōcem libentissimē audiret, eius a quō sua virtūs optime praedicaretur. Itaque ille Marius item eximie L. Plōtium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrārī.

Mithridaticum vērō bellum, magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versātum, tōtum ab hoc expres

5

[graphic][merged small]

sum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, vērum etiam populi Romānī nomen inlūstrant. Populus enim Rōmānus aperuit Lucullo imperante Pontum, et 10 rēgiis quondam opibus et ipsā nātūrā et regiōne vallatum; populi Romānī exercitus eodem duce nōn māximā manū innumerābilis Armeniōrum cōpiās fūdit; populi Romānī laus est urbem amicissimam Cyzicēnōrum eiusdem consilio ex omni impetu rēgio atque totius belli ōre ac faucibus ereptam esse 15

atque servātam ; nostra semper ferētur et praedicābitur L. Lūcullō dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud Tenedum pūgna illa nāvālis; nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. 5 Quae quōrum ingeniis efferuntur, ab iis populi Rōmānī fāma celebratur.

Cārus fuit Africānō superiōrī noster Ennius, itaque etiam in sepulcrō Scipiōnum putātur is esse cōnstitūtus ex marmore; cūius laudibus certē nōn sōlum ipse qui laudātur sed etiam 10 populi Romānī nōmen ōrnātur. In caelum hūius proavus Catō tollitur; magnus honōs populī Rōmānī rēbus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.

Great men honor those who herald their renown. Many would have procured the citizenship for Archias.

X. Ergo illum qui haec fecerat, Rudīnum hominem, māiōrēs 15 nostri in civitātem recēpērunt; nōs hunc Hēracliēnsem multis civitatibus expetītum, in hac autem legibus cōnstitūtum dē nostra civitāte ēiciemus?

Nam si quis minōrem glōriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latīnīs, vehementer errat, propterea quod 20 Graeca leguntur in omnibus ferē gentibus, Latīna suīs fīnibus exiguīs sāne continentur. Quā rē sī rēs eae quās gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere dēbēmus quō manuum nostrarum tēla pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare; quod cum ipsīs populīs dē quōrum rēbus scribitur haec 25 ampla sunt, tum iīs certē qui dē vītā glōriae causā dīmicant hōc māximum et perīculōrum incitāmentum est et labōrum.

Quam multos scriptōrēs rerum suārum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur. Atque is tamen, cum in Sīgēō ad Achillis tumulum astitisset: "Ō fortūnāte," inquit, “adu30 lēscēns, qui tuae virtutis Homerum praecōnem inveneris." Et vērē. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contēxerat nōmen etiam obruisset. Quid? Noster

[graphic][merged small]

hic Magnus, qui cum virtute fortūnam adaequāvit, nōnne Theophanem Mytilēnaeum, scriptōrem rerum suārum, in contiōne militum civitāte dōnāvit; et nostrī illī fortēs virī, sed rūsticī ac milites, dulcedine quadam gloriae commōti, quasi participes eiusdem laudis, magnō illud clamōre approbāvērunt?

5

Itaque, credō, sī cīvis Rōmānus Archiās lēgibus non esset, ut ab aliquō imperātōre civitāte dōnārētur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallōs dōnāret, credo, hunc petentem repudiasset; quem nōs in contiōne vidimus, cum ei libellum malus poēta de populo subiecisset, quod epigramma in eum 10 fecisset tantum modo alternis versibus longiusculīs, statim ex iis rebus quas tum vendēbat iubere ei praemium tribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemiō dīgnam, hūius ingenium et virtutem in scribendō et copiam non expetīsset? Quid? A 15 Q. Metellō Piō, familiārissimō suō, qui cīvitāte multōs dōnāvit, neque per sẽ neque per Lūcullōs impetrāvisset, qui praesertim usque eō de suīs rēbus scrībī cuperet ut etiam Cordubae nātīs poētīs, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris suas dēderet?

20

The love of glory is the greatest incentive to human effort. XI. Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscūrārī non potest, sed prae nōbīs ferendum trahimur omnēs studiō laudis, et optimus quisque maximē glōria ducitur. Ipsi illī philosophi, etiam in iis libellis quos de contemnendā glōriā scribunt, nōmen suum inscribunt; in eo ipsō in quo praedica- 25 tiōnem nobilitātemque despiciunt praedicārī dē sē ac nōminārī volunt. Decimus quidem Brūtus, summus vir et imperator, Accī, amīcissimī suī, carminibus templōrum ac monumentōrum aditus exōrnāvit suōrum. Iam vērō ille qui cum Aetōlis Enniō comite bellavit Fulvius nōn dubitāvit Mārtis manubias Mūsīs 30 consecrare. Qua re in qua urbe imperātōrēs prope armāti poētārum nōmen et Mūsārum dēlūbra coluērunt, in eā nōn dēbent togātī iūdicēs ā Mūsārum honōre et ā poētārum salūte abhorrēre.

M

« IndietroContinua »