Immagini della pagina
PDF
ePub

SIGHT-READING

PRO MARCELLO ORATIO

Caesar's magnanimity compels me to break my long silence.

I. Diuturni silenti, patrēs cōnscripti, quō eram hīs temporibus ūsus, nōn timōre aliquō, sed partim dolōre, partim verēcundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meō prīstinō mōre dicendi. Tantam enim mānsuētūdinem, tam inūsitātam inaudītamque clemen- 5 tiam, tantum in summā potestāte rērum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene dīvīnam, tacitus praeterire nullō modō possum. M. enim Mārcellō vōbīs, patrēs cōnscripti, reique publicae redditō, nōn illīus sōlum, sed etiam meam vōcem et auctōritātem et vōbis et rei publicae cōnservā- 10 tam ac restitutam putō.

Dolēbam enim, patrēs cōnscripti, et vehementer angēbar virum tālem, cum in eadem causā in qua ego fuisset, nōn in eadem esse fortūnā; nec mihi persuādēre poteram, nec fās esse dūcēbam, versārī mē in nostrō vetere curriculō, illō aemulō 15 atque imitātōre studiōrum ac labōrum meōrum quasi quōdam

[ocr errors]

1. Diuturni: i.e. ever since 52 B.C., when Cicero, mourning the loss of his former prestige, had resolved never again to speak in the senate. In course of time he repented of his decision, and waited only for a suitable chance to show publicly his acquiescence in the new state of affairs. · silenti: construe with finem. eram usus: we should expect sum usus, but sometimes Latin uses the pluperfect to express an action just completed. 2. timore, dolore, verecundia: abl. of cause.

[ocr errors]

6. mo

dum: moderationem. 12. Dolebam: explanatory of dolore, 1. 2. 13. cum: concessive. 14. nec... ducebam: explanatory of verecundia, 1. 2. 15. versari: while in thought dependent on both, versari follows the construction demanded by fas esse, not that after persuadere.

sociō ā mē et comite distractō. Ergō et mihi meae pristinae vitae cōnsuētūdinem, C. Caesar, interclusam aperuistī, et hīs omnibus ad bene dē omni rē pūblicā spērandum quasi sīgnum aliquod sustulisti. Intellectum est enim mihi quidem in multis 5 et māximē in mē ipsō, sed paulō ante omnibus, cum M. Mārcellum senātui reique publicae concessisti commemorātīs praesertim offēnsiōnibus, tē auctōritātem hūius ōrdinis dīgnitātemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre.

Ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodiernō die 10 māximum cēpit, cum summō cōnsēnsū senātūs tum iūdiciō tuō gravissimō et maximō. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficiō sit laus, cum in acceptō sit tanta glōria. Est vērō fortūnātus ille, cuius ex salūte nōn minor paene ad omnis quam ad ipsum ventūra sit laetitia pervenerit; quod quidem eī 15 merito atque optimō iure contigit. Quis enim est illō aut nōbilitāte aut probitāte aut optimārum artium studiō aut innocentia aut üllō laudis genere praestantior?

Your military achievements, Gaius Caesar, are unequaled, but this act is still more glorious.

II. Nullius tantum flumen est ingenī, nullius dicendi aut scribendi tanta vīs, tanta cōpia quae non dicam exōrnāre sed 20 ēnārrāre, C. Caesar, rēs tuas gestās possit. Tamen adfirmō, et hoc pace dīcam tuā, nūllam in his esse laudem ampliōrem quam eam quam hodiernō diē cōnsecutus es. Soleō saepe ante oculos pōnere idque libenter crēbrīs ūsūrpāre sermōnibus, omnis nostrōrum imperātōrum, omnis exterārum gentium poten25 tissimōrumque populorum, omnis clarissimōrum rēgum rēs gestās cum tuis nec contentiōnum māgnitūdine nec numerō proeliōrum nec varietāte regiōnum nec celeritate conficiendi

4. in

3. signum sustulisti: a metaphor drawn from military life. multis: in the case of many. 9. ante actae: past. 18. Nullius : used as gen. of nemo. 21. pace tua: with your permission. 23. id usurpare: frequently to refer to the fact. 27. celeritate: cf. Caesar's famous message: veni, vidi, vici. Similarly Cicero says of Caesar: hoc Tépas (prodigy) horribili vigilantia, celeritate, diligentia est.

nec dissimilitudine bellōrum posse conferri; nec vērō disiūnctissimās terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrārī quam tuis non dicam cursibus sed victōriis lūstrātae sunt.

Quae quidem ego nisi ita māgna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cōgitātiō capere possit, āmēns sim; sed tamen 5 sunt alia māiōra. Nam bellicās laudēs solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicāre cum multīs, nē. propriae sint imperātōrum. Et certe in armis militum virtūs, locōrum opportunitās, auxilia sociōrum, classēs, commeātūs multum iuvant; māximam vērō partem quasi suō iūre For- 10 tūna sibi vindicat, et quicquid prosperē gestum est, id paene omne ducit suum.

At vērō hūius glōriae, C. Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habēs nēminem; tōtum hōc, quantumcumque est, quod certē māximum est, tōtum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex 15 istă laude centuriō, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit. Quin etiam illa ipsa rerum hūmānārum domina, Fortūna, in istius societātem glōriae sẽ nōn offert; tibi cedit, tuam esse tōtam et propriam fatetur. Numquam enim temeritās cum sapientia commiscetur, neque ad consilium casus admittitur.

Your victories in war insure eternal fame; your conquest of self wins our love and admiration.

20

III. Domuisti gentīs immānitāte barbarās, multitudine innumerābilis, locis infinitas, omni cōpiarum genere abundantis ; sed tamen ea vicisti quae et nātūram et condiciōnem ut vincī possent habebant. Nulla est enim tanta vis quae non ferrō et vīribus dēbilitārī frangīque possit. Animum vincere, īrācundiam 25 cohibere, victoriae temperare, adversarium nōbilitāte, ingenio, virtute praestantem nōn modo extollere iacentem sed etiam

3. lustratae sunt: indic. used for emphasis. 6. extenuare : belittle. 17. decerpit: claims a share. 18. tuam esse totam: sc. eam gloriam. 21. gentis barbaras: e.g. the Gauls, Britons, and Germans. 24. ferro et viribus: cf. Bismarck's famous phrase "with blood and iron." 26. victoriae: dat. with temperare. 27. iacentem: prostrate.

amplificāre eius prīstinam dīgnitātem — haec qui facit, nōn ego eum cum summīs virīs comparō sed simillimum deō iudicō.

Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudēs celebrābuntur illae quidem nōn sōlum nostrīs sed paene omnium gentium litterīs 5 atque linguis, nec ulla umquam aetās dē tuis laudibus conticēscet. Sed tamen eius modi rēs nesciō quō modō, etiam cum leguntur, obstrepī clāmōre militum videntur et tubārum sonō. At vērō cum aliquid clēmenter, mānsuētē, iūstē, moderātē, sapienter factum, in īrācundia praesertim, quae est inimica 10 cōnsiliō, et in victōriā, quae nātūrā īnsolēns et superba est,

audīmus aut legimus, quō studiō incendimur, nōn modo in gestis rebus sed etiam in fictīs, ut eōs saepe quōs numquam vidimus diligamus. Tē vērō, quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et ōs cernimus, ut quicquid belli 15 fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prōsequemur, quā benevolentia complectemur. Parietēs, mē dius fidius, ut mihi vidētur, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctōritās in hīs māiōrum suōrum et suis 20 sedibus.

You alone are unconquered, for you have conquered victory itself.

IV. Equidem cum C. Marcelli, virī optimi et commemorabilī pietate praeditī, lacrimās modo vōbiscum viderem, omnium Marcellōrum meum pectus memoria obfūdit, quibus tū etiam mortuis M. Marcellō cōnservātō dīgnitātem suam reddidistī,

[ocr errors]

1. haec: sums up the thought contained in Animum . . . dignitatem. 3. Itaque ... conticescet: a prophetic utterance, destined to be fulfilled far more literally than Cicero thought. 5. conticescet: will be silent. 12. gestis rebus: history. fictis: imaginative writing. 14. ut velis: betraying your wish. 15. reliquum fecerit: rit. 19. illa auctoritas: i.e. vir illa auctoritate praeditus. Marcelli: probably a cousin of the exile, consul in 50 B.C. Another C. Marcellus, brother of the exile, was consul in 49 B.C.

= relique

21. C.

23. Marcellorum: the family of the Marcelli was one of the most distinguished in Roman history.

« IndietroContinua »