Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][merged small]

nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam paene ab interitu vindicāsti. Hunc tū igitur diem tuis māximīs et innumerābilibus gratulātiōnibus iure antepōnēs. Haec enim res ūnīus est propria C. Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multō māgnōque comitātū. Huius 5 autem rei tu idem es et dux et comes; quae quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlātūra fīnem sit aetās (nihil est enim opere et manu factum quod non aliquandō cōnficiat et cōnsumat vetustās); at haec tua iustitia et lēnitās animī flōrescit cottidiē magis, ita ut quantum tuis operibus diuturnitās 10 detrahet, tantum adferat laudibus.

Et ceteros quidem omnīs victōrēs bellōrum civilium iam ante aequitate et misericordiā vīcerās; hodiernō vērō die tē ipsum vicisti. Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditum atque ipse cōgitāns sentiō: ipsam victōriam vīcisse 15 vidēris, cum ea quae illa erat adepta victis remīsistī. Nam cum ipsius victōriae condiciōne omnēs victī occidissēmus, clēmentiae tuae iudicio conservātī sumus. Recte igitur ūnus invictus es, à quo etiam ipsius victōriae condiciō visque dēvicta est.

This act of mercy, far-reaching in its consequences, shows Caesar's love of peace.

V. Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam 20 lātē pateat attendite. Omnes enim qui ad illa arma fātō sumus nescio quō rei publicae miserō fūnestōque compulsī, etsi aliquā culpā tenēmur errōris hūmānī, scelere certē liberātī sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, mē et mihi et item rei publicae nullō deprecante, 25 reliquos amplissimōs virōs et sibi ipsos et patriae reddidit,

1. nobilissimamque familiam: sc. quorumque. 3. gratulationibus: Caesar mentions three thanksgivings in his Gallic War: one of fifteen days in 57 B.C., and two of twenty days each in 55 and 52 B.C. respectively; Dio Cassius mentions a fourth, of forty days, in 46 B.C. 6. tanta est ut . . . florescit: anacoluthon; is so great that, while it is true that time will bring an end. . . yet your justice, etc. 14. perinde atque: just as. 23. tenemur: we must plead guilty to.

quōrum et frequentiam et dignitātem hoc ipsō in cōnsessū vidētis. Nōn ille hostis induxit in curiam, sed iudicāvit ā plerisque īgnōrātiōne potius et falsō atque inānī metū quam cupiditate aut crūdēlitāte bellum esse susceptum.

5 Quō quidem in bellō semper dē pāce audiendum putāvī, semperque dolui nōn modo pācem sed etiam ōrātiōnem cīvium pācem flagitantium repudiārī. Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia; semperque mea consilia pācis et togae socia, nōn belli atque armōrum fuērunt. Homi10 nem sum secūtus prīvātō cōnsiliō, nōn pūblicō; tantumque apud me gräti animī fidēlis memoria valuit ut nūllā nōn modo cupiditāte sed nē spē quidem, prūdēns et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntārium.

Quod quidem meum cōnsilium minimē obscurum fuit. Nam 15 et in hōc ōrdine integrā rē multa dē pāce dixi et in ipsō bellō eadem etiam cum capitis mei periculō sēnsi. Ex quō nēmō iam erit tam iniūstus exīstimātor rērum qui dubitet quae Caesaris de bellō voluntās fuerit, cum pācis auctōrēs cōnservandōs statim censuerit, cēterīs fuerit īrātior. Atque id minus mīrum 20 fortasse tum cum esset incertus exitus et anceps fortūna belli; qui vēro victor pācis auctōrēs diligit, is profectō dēclārat sē māluisse non dimicare quam vincere.

Many have perished by the violence of war, none by the wrath of victory. Would Pompey have been as generous?

VI. Atque huius quidem reī M. Mārcellō sum testis. Nostri enim sēnsūs ut in pace semper, sīc tum etiam in bellō congruē25 bant. Quotiens ego eum et quanto cum dolōre vidi cum

9. Hominem: i.e. Pompey, the man, not his cause. II. ut... quidem: that not only without any hope of personal advantage but even without hope of success. 12. prudens et sciens: fully aware of the consequences. The sincerity of this statement is attested by Cicero's private correspondence. 15. integra re: i.e. before the war. 16. periculo: when Cicero refused to take command of the Pompeian forces after the battle of Pharsalus, Pompey's son threatened his life, and would have despatched him had not Cato interfered. 23. Nostri sensus congruebant: our opinions were the same.

insolentiam certōrum hominum tum etiam ipsīus victōriae ferōcitātem extimescentem. Quō gratior tua liberālitās, C. Caesar, nōbis qui illa vīdimus dēbet esse. Non enim iam causae sunt inter se sed victoriae comparandae. Vidimus tuam victoriam proeliōrum exitu terminātam; gladium vāgīnā vacuum in urbe 5 nōn vīdimus. Quōs āmīsimus civis, eōs Mārtis vis perculit, nōn īra victōriae; ut dubitāre dēbeat nēmō quin multōs, sī fierī posset, C. Caesar ab īnferīs excitāret, quoniam ex eādem acie conservat quōs potest. Alterius vērō partis nihil amplius dicam quam, id quod omnes verēbāmur, nimis īrācundam futuram 10 fuisse victoriam. Quidam enim nōn modo armātīs sed interdum etiam ōtiōsīs minābantur, nec quid quisque sensisset sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant ; ut mihi quidem videantur di immortālēs, etiam sī poenās ā populō Rōmānō ob aliquod dēlictum expetīvērunt, qui cīvīle bellum tantum et tam lūctuō- 15 sum excitāvērunt, vel plācāti iam vel satiāti aliquando omnem spem salūtis ad clēmentiam victōris et sapientiam contulisse.

Quā rē gaudē tuō istō tam excellenti bonō, et fruere cum fortūnā et glōriā tum etiam nātūrā et mōribus tuis; ex quō quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. Cetera 20 cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitāti tuae gratulābere; dē nobis quōs in rē pūblicā tēcum simul esse voluisti quotiens cōgitābis, totiens dē māximīs tuis beneficiis, totiens de incredibili liberālitāte, totiens dē singulārī sapientia tua cōgitābis, quae non modo summa bona sed 25 nīmīrum audēbō vel sōla dicere. Tantus est enim splendor in laude vērā, tanta in magnitudine animi et consili dīgnitās ut haec ā virtute dōnāta, cētera ā fortūnā commodata esse videantur. Nōli igitur in conservandis bonīs virīs dēfatīgārī,

5. vagina vacuum: unsheathed. 12. otiosis: those who were neutral. In the oration for Ligarius Cicero states that Caesar repeatedly said that all who were not against him were his friends, while Pompey declared that all were his foes who were not for him. 15. qui: when they. 16. iam aliquando: now at last. 18. bono: gifts. 25. non modo... sed sola: the doctrine of the Stoics, who claimed that virtue in itself is sufficient for happiness.

« IndietroContinua »