Immagini della pagina
PDF
ePub

merō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque videbis !

Ad huius vitae studium meditātī illī sunt qui feruntur laborēs tui, iacēre humī nōn sōlum ad obsidendum stuprum vērum etiam ad facinus obeundum, vigilāre nōn sōlum insidiantem somno marītōrum vērum etiam bonis ōtiōsōrum. Habēs ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum prōfēci tum cum tē ā cōnsulātū reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam 10 possēs, atque ut id quod esset ā tē scelerātē susceptum latrōcinium potius quam bellum nominārētur.

Rome arraigns the consul for ingratitude, indecision, inactivity.

XI. Nunc, ut ā mē, patrēs cōnscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam dētester ac deprecer, percipite, quaesō, diligenter quae dicam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque 15 mandāte. Etenim si mecum patria, quae mihi vītā mea multō est cãrior, si cuncta Italia, si omnis rēs publica loquatur :

5

"M. Tulli, quid agis? Tūne eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vidēs, quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctorem sceleris, prīn- 20 cipem coniurationis, ēvocatorem servōrum et civium perditōrum, exire patiere, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? Nōnne hunc in vincula dūcī, nōn ad mortem rapi, nōn summō suppliciō mactārī imperābis? Quid tandem te impedit? Mosne māiōrum? At persaepe etiam 25 prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvīs morte multārunt. An leges, quae de civium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? At numquam in hac urbe qui ā rē pūblică defecerunt civium iūra tenuerunt. An invidiam posteritatis timēs? Praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam, quī tē, hominem per të cōgni- 30 tum, nulla commendatiōne maiōrum, tam mātūrē ad summum imperium per omnis honōrum gradūs extulit, sī propter invidiae aut alicuius periculi metum salūtem civium tuōrum neglegis.

G

Sed si quis est invidiae metus, non est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimēscenda. An cum bellō vāstābitur Ītalia, vexābuntur urbēs, tecta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendio cōn5 flagratūrum?"

Cicero's self-defence. He has sought to force secret treason into

open war.

XII. His ego sānctissimis rei publicae vōcibus et eōrum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondēbō. Ego si hoc optimum factū iūdicārem, patrēs cōnscripti, Catilinam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvenIo dum non dedissem. Etenim si summi viri et clārissimī cīvēs Saturnini et Gracchōrum et Flacci et superiōrum complurium sanguine nōn modo sẽ nōn contāminārunt sed etiam honestārunt, certē verendum mihi non erat ne quid hōc parricida civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundāret. 15 Quod si ea mihi māximē impenderet, tamen hōc animō semper fuī ut invidiam virtute partam glōriam, nōn invidiam putārem.

Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine qui aut ea quae imminent nōn videant aut ea quae vident dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque 20 nāscentem nōn crēdendō corrōborāvērunt; quōrum auctōritāte multī, nōn sōlum improbī vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgie factum esse dicerent. Nunc intellegō, si iste, quo intendit, in Manliāna castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui nōn videat coniūrātiōnem esse 25 factam, neminem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem unō interfecto intellegō hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, nōn in perpetuum comprimi posse. Quod si se eiecerit secumque suōs ēduxerit, et eodem ceterōs undique conlectōs naufragos aggregarit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo 30 haec tam adulta rei publicae pestis vērum etiam stirps ac semen malorum omnium.

The removal of Catiline only a temporary relief; let all the wicked withdraw. An invocation to Jupiter.

XIII. Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis conjūrātiōnis insidiisque versāmur, sed nescio quo pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audaciae mātūritās in nostri cōnsulātūs tempus ērūpit. Quod si ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et 5 metū esse relevātī; periculum autem residēbit et erit inclusum penitus in vēnīs atque in visceribus rei publicae. Ut saepe hominēs aegri morbō gravi, cum aestu febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmē relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflictantur; sic hic morbus qui est 10 in rē pūblicā, relevātus istius poenā vehementius reliquis vīvīs ingravescet.

Quā rē sēcēdant improbi, secernant sē ā bonis, ūnum in locum congregentur, mūrō denique, quod saepe iam dixi, secernantur ā nōbīs; desinant insidiāri domi suae cōnsuli, circumstāre tri- 15 būnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiis curiam, malleolōs et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publică sentiat. Polliceor hōc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore diligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in 20 equitibus Romānīs virtutem, tantam in omnibus bonis cōnsēnsionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.

Hisce ōminibus, Catilina, cum summā reī pūblicae salūte, cum tua peste ac pernicië, cumque eōrum exitiō qui sẽ tēcum 25 omni scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tū, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis ā Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem hūius urbis atque imperi vērē nōmināmus, hunc et huius sociōs ā tuis ceterisque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque 30 cīvium arcēbis; et hominēs bonōrum inimicōs, hostīs patriae, latrōnēs Italiae, scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniunctōs, aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.

ORATIO IN CATILINAM SECUNDA

Catiline has withdrawn. His departure defeats him and relieves the city.

I. Tandem aliquando, Quirītēs, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefariē mōlientem, vōbīs atque huic urbi ferrō flammaque minitantem, ex urbe vel eiecimus vel ēmisimus vel ipsum egredientem verbis prōsecūtī 5 sumus. Abiit, excessit, ēvāsit, ērūpit. Nulla iam pernicies ā mōnstrō illō atque prōdigiō moenibus ipsīs intra moenia comparabitur.

Atque hunc quidem ūnum hūius belli domestici ducem sine controversia vīcimus. Non enim iam inter latera nostra sīca 10 illa versabitur; nōn in campō, nōn in forō, nōn in cūriā, nōn denique intrā domesticōs parietes pertimēscēmus. Locō ille mōtus est, cum est ex urbe dēpulsus. Palam iam cum hoste, nullō impediente bellum iustum gerēmus. Sine dubio perdidimus hominem magnificēque vicimus, cum illum ex occultis 15 insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vērō nōn cruentum mucrōnem, ut voluit, extulit, quod vīvīs nōbīs ēgressus est, quod ei ferrum ē manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quantō tandem illum maerōre esse adflictum et prōflīgātum putatis? Iacet ille nunc prō20 strātus, Quirītēs, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ē suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem mihi laetārī vidētur, quod tantam pestem evomuerit forāsque prōiēcerit.

He merited death, but public policy demanded delay.

II. Ac si quis est tālis, qualis esse omnis oportebat, qui 25 in hoc ipsō in quō exsultat et triumphat ōrātiō mea mē vehementer accuset, quod tam capitālem hostem nōn comprehenderim potius quam ēmīserim, nōn est ista mea culpa, Quirītēs, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque ā

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »