Immagini della pagina
PDF
ePub

petū capi Ardea posset. Ubi id parum processit, obsidiōne munitionibusque coepti premi hostēs. In 4 his statīvis, ut fit longō magis quam acri bello, satis līberi commeātus erant, prīmōribus tamen magis quam militibus; rēgii quidem iuvenes interdum ōtium con- 5 vīviīs cōmissātiōnibusque inter sẽ terebant. Forte 6 pōtantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Conlātīnus cēnābat Tarquinius, Egerii filius, incidit dē uxōribus mentiō; suam quisque laudăre mīrīs modīs. Inde 7 certămine accenso, Conlātīnus negat verbis opus esse, paucis id quidem hōrīs posse scīrī, quantum cēterīs praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentēs nostrārum ingenia? Id cuique spectatissimum sit, quod necopīnātō viri adventů occurrerit oculis." Incalue- 8 rant vīnō; 66 Age sānē!" omnēs. Citātīs equīs āvolant Rōmam. Quō cum prīmīs sē intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Conlatiam, ubi Lucretiam 9 haudquaquam ut rēgiās nurūs, quas in convīviō lūxūque cum aequalibus viderant tempus terentēs, sed nocte sērā dēditam lānae inter lucubrantēs ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certā- 10 minis laus penes Lucretiam fuit. Adveniēns vir Tarquiniique excepti benīgnē; victor marītus cōmiter invītat rēgiōs iuvenēs. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum fōrma

merely the king. 4. statīvis: the camps made necessary by the length of the siege. commeatus: furloughs. 5. ōtium . . . terēbant: whiled away their inactivity. 6. pōtantibus: either dat. or abl. with incidit. 7. Quin: why not? - praesentēs: with our own eyes. — Id . sit: let that be the strongest proof. 8. Age sānē: come on then; a colloquialism, hence the singular. 9. convīviō 1.: luxurious banqueting. -lānae: spinning and weaving.

..

11 tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenālī lūdō in castra redeunt.

58. Paucis interiectīs diebus Sex. Tarquinius īnsciō 2 Conlātīnō cum comite unō Conlātiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignārīs cōnsilii cum post cēnam in hospitale cubiculum dēductus esset, amōre ārdēns, postquam satis tūta circă sōpītīque omnes videbantur, strictō gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistrāque manu mulieris pectore oppressō, "Tace, Lucrētia," inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manū 3 est; moriēre, sī ēmīseris vocem." Cum pavida ex somnō mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fatērī amōrem, ōrāre, miscere precibus minās, versāre in omnēs partēs muli4 ebrem animum. Ubi obstinātam vidēbat et nē mortis quidem metu inclīnārī, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulātum servum nūdum positūrum ait, ut in 5 sordido adulterio necāta dicatur. Quo terrōre cum vīcisset obstinātam pudīcitiam velut vi atrōx libīdō, profectusque inde Tarquinius ferox expugnātō decore muliebrī esset, Lucretia maesta tantō malō nūntium Rōmam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidēlibus amīcīs veniant; ita factō 6 mātūrātōque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesī filio, Conlātīnus cum L. Iūniō Brūtō vēnit, cum quo forte Rōmam rediēns

=

servum:

58. 2. circa qui circă erant; cf. 22. 45. 7.-sōpīti: fast asleep. 3. versāre: sums up the preceding, in short, employed the arguments most effective with a woman's mind. 4. metum: of death. his slave, the comite unō of § 1. - sordido: i.e. with a slave, a sordidus homo. 5. Quō t. cuius rei t.; cf. c. 30. 4. — velut vī: with the same result as if violence had been used. - ferōx ex.: exultant in his conquest of. - factō . . . esse: there was need of action and that speedily,

...

ab nuntiō uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suōrum la- 7 crimae obortae. Quaerentique virō "Satīn salvae?" "Minime," inquit; "quid enim salvi est mulierī āmissa pudicitia? Vestīgia virī aliēnī, Conlātīne, in lectō sunt tuō; cēterum corpus est tantum violātum, animus insōns; mors testis erit. Sed date dexterās fidemque, haud impune adulterō fore. Sex. est Tar- 8 quinius, qui, hostis pro hospite, priōre nocte vi armātus mihi sibique, si vōs viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ōrdine omnes fidem; consō- 9 lantur aegram animī āvertendō noxam ab coactā in auctorem dēlicti: mentem peccare nōn corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse. "Võs," inquit, 10 "videritis, quid illī dēbeãtur; ego me etsi peccātō absolvō, supplicio non liberō; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste 11 abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.

12

59. Brūtus illis luctu occupātīs cultrum ex vulnere Lucretiae extractum mānantem cruōre prae sẽ tenēns, "Per hunc," inquit, "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iūrō, vōsque, diī, testēs faciō, mē L. Tarquinium Superbum cum scelerată coniuge et omni līberōrum stirpe ferrō, īgnī, quacumque dehinc vī possim, exsecuturum, nec illos nec alium quemquam rēgnāre Romae passurum." Cultrum deinde Conlātīnō trādit, 2 inde Lucretiō ac Valeriō, stupentibus mīrāculō rei, unde

abl. 7. salvae: sc. rēs sunt, is it well? - fore: after expression of promising. 10. videritis: fut. perf.; you will have seen = see to it. 12. Conclamat: the usual conclamatio, calling upon the name of the dead.

59. 1. dehinc: henceforward. 2. unde: sc. esset, indirect question

H

Prō

Ferō

novum in Brūtī pectore ingenium. Ut praeceptum erat, iūrant; tōtique ab luctū versi in īram Brūtum, iam inde ad expugnandum rēgnum vocantem, 3 sequuntur ducem. Elātum domō Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate hominēs. Pro sẽ quisque scelus 4 rēgium ac vim queruntur. Movet cum patris maestitia, tum Brūtus castīgātor lacrimārum atque inertium querellarum auctorque, quod viros, quod Rōmānōs 5 deceret, arma capiendi adversus hostilia ausōs. cissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde parte praesidio relīctă Conlātiae ad portas, custōdibusque circumdatīs, nē quis eum mōtum rēgibus nuntiaret, cēterī armātī 6 duce Brūtō Rōmam profecti. Ubi eō ventum est, quãcumque incedit armāta multitūdō, pavōrem ac tumultum facit; rursus ubi anteire prīmōrēs cīvitātis vident, 7 quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem mōtum animōrum Romae tam atrōx rēs facit, quam Conlatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praecō ad tribūnum Celerum, in quo tum magistrātu forte Bru8 tus erat, populum advocavit. Ibi ōrātiō habita nēquāquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, dē vī ac libidine Sex. Tarquiniī, dē stuprō infandō Lucretiae et miserabili caede, de orbi

depending on the implied thought in miraculō.—tōtī: adverbial.iam i. at once, forthwith. 3. indīgnitāte: objective, indignity, shameful character; in § 11 it is subjective, indignation. 4. castīgātor: cf. c. 28. 1, the fact that the Dullard had become a leader. — quod

deceret appos. to arma cap., becoming for men and especially for Romans.-hostilia: object of ausōs. 5. Ferocissimus q.: every resolute man. 6. haud t.: not without reason. 7. tribūnum: cap

tāte Tricipitīnī, cui morte filiae causa mortis indīgnior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius rēgis 9 miseriaeque et labōrēs plēbis in fossas cloācāsque exhauriendās dēmersae: Rōmānōs hominēs, victōrēs omnium circa populōrum, opifices ac lapicīdās prō bellātōribus factōs. Indigna Servi Tullī rēgis memo- 10 răta caedis et invecta corpori patris nefando vehiculō filia, invocătique ultōrēs parentum dii. His atrociō- 11 ribusque credō aliis, quae praesēns rērum indīgnitās haudquaquam relātū scriptōribus facilia subicit, memorātīs incēnsam multitudinem perpulit, ut imperium rēgi abrogaret, exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iūniōribus, qui ultrō 12 nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus rēgem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefectō urbis iam ante ab rēge institūtō, relinquit. Inter hunc tu- 13 multum Tullia domō profugit, exsecrantibus, quācumque incēdēbat, invocantibusque parentum furiās virīs mulieribusque.

60. Hārum rerum nūntiīs in castra perlātīs, cum rē novă trepidus rex pergeret Romam ad comprimendōs mōtūs, flēxit viam Brūtus— sēnserat enim adventum

-ne obvius fieret; eodemque fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Rōmam vēnērunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum; 2

tain; see c. 15. 8. 8. Tricipitini: Sp. Lucretius Tricipitinus, the father of Lucretia. - morte: for quam mors. 9. demersae: the word was well applied to workmen engaged in draining the low and swampy ground of the Forum. 10. caedis: nominative. 11. relātū: supine with facilia, with which scriptoribus is dative; writers would not find it easy to exhibit the fire of the speaker. 12. ultrō: voluntarily. 13. parentum: Servius and other relatives.

« IndietroContinua »