Immagini della pagina
PDF
ePub

pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera 6 prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum. Et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata est hostiae- 7 que maiores quibus editum est dis caesae, et donum 8 ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium Iuventati et 9 supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus 10 praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Haec procurata votaque 11 ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae 63 legiones, quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus. idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in pro- 2 vincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, invisus etiam patribus ob 3 novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus 4

ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus. Res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud 5 plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis inpedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam 6 abiit. Ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit: non cum senatu modo, sed iam cum dis inmortalibus C. Flaminium

7 bellum gerere. Consulem ante inauspicato factum

revocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium 8 et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret; ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque; ne Latinas indiceret Iovique Latiari 9 sollemne sacrum in monte faceret; ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset. 10 Magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum. 11 Revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam 12 iret. In eam legationem legatos enim mitti placuit. -Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae move13 rant ab senatu missae. Paucos post dies magistra

tum iniit, inmolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud 14 ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legioni- 15 bus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.

PERIOCHA LIBRI XXI.

Initia belli Punici secundi referuntur et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitus; a quo Saguntinum, sociorum populi Romani, civitas obsessa octavo mense capta est. De quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. Cum satisfacere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis reppulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit; in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Appenninum quoque permagna vexatione militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.

TITI LIVII

AB URBE CONDITA LIBER XXII.

1

Iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo 2 moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, 3 verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis 4 munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus 5 Martiis magistratum iniit. Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est : duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi 6 iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capito7 lio nuncupatis secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo

70

nova atque integra concipere posse. Augebant metum 8 prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos 9 fulminibus, et solis orbem minui visum; et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine 10 mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum 11 findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen effulsisse, sortes sua sponte adtenuatas, unamque excidisse ita scriptam "Mavors telum suum concutit"; et per idem tempus Romae signum Martis 12 Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides 13 habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, 14 sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. De- 15 cretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; cetera, cum 16 decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis ex carminibus praefarentur. Decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum 17 [donum] fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et

« IndietroContinua »