Immagini della pagina
PDF
ePub

cinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero, verum etiam genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, — de ejus dilectu, immo vero de complexu ejus ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, 5 manicatis et talaribus tunicis, velis amictos non togis, quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. 23. In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari, neque 10 saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt; qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri volunt? Num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad 15 modum autem illis carere poterunt, his praesertim jam noctibus? Quo autem pacto illi Apenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

These Followers of Catiline Contrasted with the Defenders of the State

XI. 24. O bellum magno opere pertimescendum, cum 20 hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam ! Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum ejectam 25 ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. Jam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. 25. Sed si, omissis his rebus, 30 quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis

omnibus, exteris nationibus,si, his rebus omissis, causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi jaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc 5 stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, [virtutes omnes,] certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate [, cum vitiis omni10 bus]; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In ejus modi certamine ac proelio, nonne, etiam si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et 15 tanta vitia superari?

Citizens Need not Fear: the Consul will Protect the City

XII. 26. Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum jam antea, vestra tecta custodiis vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidi, consultum atque provisum est. Coloni 20 omnes municipesque vestri, certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae, facile urbis suas finisque defendent. Gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. 25 Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem, aut omnis ejus motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis, jam ad senatum referemus, quem vocari videtis.

30

The Conspirators Warned

27. Nunc illos qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina

relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas si cui adhuc solutior visa est, hoc exspectavit, ut id quod latebat erumperet. Quod reliquum est, jam non possum oblivisci meam. hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum 5 his vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere possum. Qui vero se in urbe commoverit, cujus ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, 10 esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum majores nostri esse voluerunt.

There shall be No Disturbance

XIII. 28. Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, 15 bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum, me uno togato duce et imperatore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae 20 audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat, paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.

The People may Trust in the Immortal Gods

25

29. Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui jam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste 30

atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc, omnibus 5 hostium copiis terra marique superatis, a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

III. HOW THE CONSPIRACY WAS SUPPRESSED

(In L. Catilinam Oratio III)

BEFORE THE PEOPLE, DEC. 3

Now that Catiline had been driven into open war, the conspiracy within the city was in the hands of utterly incompetent men. Lentulus, who claimed the lead by virtue of his consular rank, was vain, pompous, and inefficient. The next in rank, Cethegus, was energetic enough, but rash and bloodthirsty. The consul easily kept the run of events, and at last succeeded in getting the conspirators to commit themselves in writing, when he had no difficulty in arresting them and securing the documents. How this was accomplished is told in the third oration.

R

The Citizens Congratulated on their Deliverance

EM PUBLICAM, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, conjuges liberosque vestros, atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimam10 que urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis, e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. 2. Et si non minus nobis jucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur, 15 quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio; et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, - profecto, quoniam illum qui

[ocr errors]

hanc urbem condidit ad deos immortalis benevolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subjectos prope jam ignis circumda- 5 tosque restinximus; idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus, mucronesque eorum a jugulis vestris dejecimus. 3. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis jam exponam breviter, Quirites, ut et quanta et qua ratione investigata et compre- 10 hensa sint, vos qui ignoratis et exspectatis scire possitis.

The Story of the Arrest

[ocr errors]

Allerinevaltus

Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios, hujusce nefarii belli acerrimos duces, Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis 15 salvi esse possemus. II. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam, non enim jam vereor hujus verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit, sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam conjuratorum manum simul exituram, aut eos qui restitissent infirmos sine 20 illo ac debilis fore putabam. 4. Atque ego, ut vidi quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam eos nobiscum esse, et Romae remansisse, in eo omnis dies noctisque consumpsi, ut quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem ut, quoniam auribus vestris propter incredi- 25 bilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum, belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa, a P. Lentulo esse sollici- 30 tatos, eosque in Galliam ad suos civis, eodemque itinere eum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comi

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »