Immagini della pagina
PDF
ePub

quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet. Vos, qui hunc accusatis, omnis ejus servos habetis. Unus puer, victus cotidiani minister, ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, Metelle. Vobis advocatis, vobis agentibus, aliquotiens duos servos 5 paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit. Meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, judices, sectantur: apud eum sunt in honore et pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. Quid facitis? cur 10 recusatis? Dubitate etiam nunc, judices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone, qui propter illius mortem in egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede 15 vivunt.

Sulla's Favorite, Chrysogonus, Implicated

XLIII. 36. Venio nunc ad illud nomen aureum [Chrysogoni], sub quo nomine tota societas latuit: de quo, judices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem relinquo; 20 sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se esse putent. Tametsi ita se res habet, ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est.

He is the Purchaser of the Property

25

37. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum hoc videamus: ejus hominis bona qua ratione venierunt, aut quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, judices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse; si enim haec audientur ac 30 libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civi

[ocr errors]

tate, ut de eo potissimum conqueramur. Verum [ego] hoc quaero: qui potuerunt ista ipsa lege, quae de proscriptione est, sive Valeria est, sive Cornelia, non enim novi nec scio, verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui 5 potuerunt? Scriptum enim ita dicunt esse, ut eorum bona veneant, qui proscripti sunt. -quo in numero Sex. Roscius non est aut eorum qui in adversariorum praesidiis occisi sunt. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis recessum est, in summo otio rediens Io a cena Romae occisus est. Si lege, bona quoque lege venisse fateor; sin autem constat, contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo jure aut quo more aut qua lege venierint quaero.

XLIV. 38. In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in 15 eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum 20 doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse: id quod postea, si per vos, judices, licitum erit, aperietur.

The Sale by Proscription Illegal

39. Opinor enim esse in lege, quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant: [nimirum] Kalendas Junias. 25 Aliquot post mensis et homo occisus est, et bona venisse dicuntur. Profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt, nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus; aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt: nam lege quidem bona venire non potuisse 30 constat. Intellego me ante tempus, judices, haec scrutari, et prope modum errare, qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam curem. Non enim laborat de pecunia;

non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam se laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.

40. Verum quaeso a vobis, judices, ut haec paucà quae restant ita audiatis, ut partim me dicere pro me ipso putetis, 5 partim pro Sex. Roscio. Quae enim mihi indigna et intole rabilia videntur, quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad hujus vitae [casum] causam[que] pertineant, et quid hic pro se dici velit, et qua condicione 10 contentus sit, jam in extrema oratione nostra, judices, audietis. XLV. 41. Ego haec a Chrysogono, mea sponte, remoto Sex. Roscio, quaero: primum, qua re civis optimi bona venierint; deinde, qua re hominis ejus, qui neque proscriptus neque apud adversarios occisus est, bona venierint, 15 cum in eos solos lex scripta sit; deinde, quare aliquanto post eam diem venierint, quae dies in lege praefinita est; deinde, cur tantulo venierint. Quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit: nemo est enim qui 20 nesciat propter magnitudinem rerum multa multos furtim imprudente L. Sulla commisisse.

Sulla not Responsible

42. Placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? Non placet, judices, sed necesse est. Etenim si Juppiter optimus maximus, cujus nutu et arbitrio caelum 25 terra mariaque reguntur, saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus; at contra, commoda 30 quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus,- quid

miramur L. Sullam, cum solus rem publicam regeret, orbemque terrarum gubernaret, imperique majestatem quam armis

[graphic][merged small]

receperat legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? Nisi hoc mirum est, quod vis divina adsequi

5 non possit, si id mens humana adepta non sit.

The Cause of the Nobility not Involved

43. Vereor, judices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere: tametsi meo jure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet. XLVII. Sciunt ei qui me norunt, me pro mea tenui infirmaque parte, — postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, — id maxime defendisse, ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat, qui non videret humilitatem cum [dignitate de] amplitudine contendere? Quo in certamine perditi civis 10 erat non se ad eos jungere, quibus incolumibus, et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, judices, vehementerque laetor; eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. 15 Sullae, gesta esse intellego.

44. Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus, quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit, honos habitus est, laudo. Quae ut fierent, idcirco pugnatum 20 esse arbitror, ineque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est, et idcirco arma sumpta sunt, ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur, et in fortunas uniuscujusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet, sed ne verbis quidem vituperare, tum 25 vero in isto bello non recreatus neque restitutus, sed subactus oppressusque populus Romanus est. Verum longe aliter est ; nihil horum est, judices: non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur.

Chrysogonus' Cause not that of the Nobility

XLVIII. 45. Quapropter desinant aliquando dicere male 30 aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit;

« IndietroContinua »