Immagini della pagina
PDF
ePub

Let the Senate Dare to Act Rigorously

XI. 23. Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor 5 quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis, proque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia, nihil a vobis nisi hujus temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit vestris fixa mentibus, tutissimo me muro 10 saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si ejus, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis. 15 24. Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica, decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum con- 20 sulem qui et parere vestris decretis non dubitet, et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

THE case of Archias, though not a public one, yet had its origin in the politics of the time. The aristocratic faction, suspecting that much of the strength of their opponents was derived from the fraudulent votes of those who were not citizens, procured in B.C. 65 the passage of the Lex Papia, by which "all the strangers who possessed neither Roman nor Latin burgess-rights were to be ejected from the capital." Archias, the poet, a native of Antioch, but for many years a Roman citizen, a friend and client of Lucius Lucullus, was accused in B.C. 62. by a certain Gratius, under this law, on the ground that he was not a citizen. Cicero, a personal friend of Archias, undertook the defence, and the case was tried before the brother of the orator, Quintus Cicero, then prætor.

It was a very small matter to disprove the charge and establish Archias' claims to citizenship. The greater part of this speech, therefore, is made up of a eulogy upon the poet and upon poetry and literature in general. It is, for this reason, one of the most agreeable of Cicero's orations, and perhaps the greatest favorite of them all.

S1

Cicero's Obligations to Archias

I QUID est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei

ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti 5 temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu praeceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, a quo id acce- 10 pimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. 2. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni 15 studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

He Justifies the Unusual Tone of his Argument

II. 3. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio publico- cum res agatur 20 apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia-hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, 25 adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui 30 liberius, et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti

prope novo quodam et inusitato genere dicendi. 4. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis 5 asciscendum fuisse.

Earlier Career of Archias

III. Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiaenam ibi natus est loco nobili — celebri quondam urbe et 10 copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admi15 ratioque superaret. 5. Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neapoli20 tani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo.

25

His Distinguished Patrons at Rome

Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum, 30 verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adulescentiae prima fuit, eadem esset familiarissima senec

« IndietroContinua »