Immagini della pagina
PDF
ePub

venditabant, cum judicia fiebant, verum etiam coëmebant; aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, 5 eis qui post judiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.

Works of Art Held Priceless by Greeks

LX. 20. Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem, quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat. Nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas, pretio adductam 10 civitatem (et pretio parvo) ea quae accepisset a majoribus vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. Itaque majores nostri facile patiebantur, haec esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam 15 ornatissimi florentissimique essent: apud eos autem, quos vectigalis aut stipendiarios fecerant, tamen haec relinquebant, ut illi quibus haec jucunda sunt, quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.

21. Quid arbitramini Reginos, qui jam cives Romani 20 sunt, merere velle, ut ab eis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant? ut Satyrum, qui apud illos in aede Vestae est? ut cetera ? quid Thespienses, ut Cupidinis signum [propter quod unum visuntur Thespiae]? quid Cnidios, ut Venerem marmoream? 25 quid, ut pictam, Coos? quid Ephesios, ut Alexandrum ? quid Cyzicenos, ut Ajacem aut Medeam? quid Rhodios, ut Ialysum? quid Athenienses, ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut ex aere Myronis buculam? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda 30 sunt tota Asia et Graecia : verum illud est quam ob rem haec commemorem, quod existimare hoc vos volo, mirum quendam dolorem accipere eos, ex quorum urbibus haec auferantur.

[graphic][merged small][merged small]

Q

CRUCIFIXION OF A ROMAN CITIZEN

(In C. Verrem: Actio II., Lib. V., ch. 61–66)

Cruelties of Verres.

UID nunc agam? Cum jam tot horas de uno genere

ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum ejus modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum 5 de tanta re dicam? Opinor, unus modus atque una ratio est. Rem in medio ponam, quae tantum habet ipsa gravitatis, ut neque mea (quae nulla est) neque cujusquam, ad inflammandos vestros animos, eloquentia requiratur.

Unguarded Complaints of Gavius

2. Gavius hic, quem dico, Consanus, cum in illo numero 10 civium Romanorum ab isto in vincla conjectus esset, et nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset, Messanamque venisset, qui tam prope jam Italiam et moenia Reginorum civium Romanorum videret, et ex illo metu mortis ac tenebris, quasi luce libertatis et odore aliquo 15 legum recreatus, revixisset, loqui Messanae et queri coepit, se civem Romanum in vincla esse conjectum; sibi recta iter esse Romam; Verri se praesto advenienti futu

rum.

His Words Reported to Verres

3. Non intellegebat miser nihil interesse, utrum haec 20 Messanae, an apud istum in praetorio loqueretur. Nam (ut ante vos docui) hanc sibi iste urbem delegerat, quam haberet adjutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamer

tinum statim deducitur Gavius: eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur: esse civem Romanum, qui se Syracusis in lautumiis fuisse

[graphic][subsumed][subsumed][graphic][merged small]

quereretur: quem, jam ingredientem in navem, et Verri 5 nimis atrociter minitantem, ab se retractum esse et asservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.

Gavius Scourged

4. Agit hominibus gratias, et eorum benevolentiam erga se diligentiamque conlaudat. Ipse, inflammatus scelere et furore, in forum venit. Ardebant oculi: toto ex ore crude10 litas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset; cum repente hominem proripi, atque in foro medio nudari ac deligari, et virgas expediri jubet. Clamabat ille miser, se civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, 15 splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse missum; cujus rei neque index, neque vestigium aliquod, neque suspicio cuiquam esset ulla. Deinde jubet undique 20 hominem vehementissime verberari.

He is Threatened with the Cross

5. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, judices; cum interea nullus gemitus, nulla vox alia

« IndietroContinua »